Tiberis cunctis sodalibus atque amicis suis s.p.d.
Supplicio de Saddamo Hussein sumpto perpaucos esse suspicor, qui sortem eius miserentur. Qui cum gravissimas poenas meruisset, tamen interfici non debuit, primum, quod poena mortis ab ulla humanitate abhorret, deinde, quod non est dubium, quin futurum sit, ut ea re bellum civile Iraquiense adhuc atrocissimum multo atrocius fiat. Nam erunt, qui eum ut martyrem mortem obisse dicant; ne falso quidem, cum specie iustitiae victores iniquissimam causam egerint. Ceterum certum quidem fuit eum capitis damnatum iri, antequam iudicium fieri coeptum est. Omnino eius generis iudicia non probanda esse censeo, in quibus nihil fit, quod non ex voluntate victorum fiat. Num quis miratur, quod nullus dux aut imperator umquam damnatus est nisi victus aut infirmus ? Num quis miratur, quod Slobodan Milosevic abductus et in iudicium tractus est , cum moderatores « liberarum » civitatum, qui pristinae Yugoslaviae iniustissimum bellum intulissent, boni atque integri haberentur ? Num quis miratur, quod Georgius Bush, quo auctore duo crudelissima bella gesta sunt, adhuc in libertate vivit ? temporibus antiquis imperatores de hostibus victis triumphabant: sic tunc erat mos. Nostri autem temporis imperatores eo tantum differunt, quod triumpho suo speciem iustitiae subdere volunt.
Quid vos de ea re censetis ?
Valete.