De Russiae agendi ratione

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De Russiae agendi ratione

Emitteby Alexander Tazzinius on Sol 28 Sep, 2008 0.29

Alexander cunctos salutat

Iam iterum exstiterunt pompa magna militarium apparatuum ostentationes.
Rursum carrus armatos atque missilia per rubram plateam prolatos uidimus.
Mense Augusto, cum Beijingi ludi olympici inciperent, orbi uniuerso nuntiabatur
Georgia inuasa esse ab exercitu Russo: causam fuisse iniurias quasdam quae
ciuibus Russis Ossetiam meridionalem et Abkhaziam incolentibus a Georgianis
inlatae essent.

Nempe uidetur Russia suam uim potentiamque magis expandere uelle, et aegre pati
potestatem ab ciuitatibus foederatis Americae obtentam. Manifestum factum est hoc
etiam ab habitu eius de controuersia Iraniana, cum statim USAe aduersum consilium
caperet, ne poenae Irani inferrentur: minime hostem perniciosum reputare uidetur.
Hac actione inritati sunt quidem Ciuitates Foederatae, quae responsa acra per
magistratus Cremlino dixerunt, segregationis minas celantia. Trepidauerunt tamen
etiam respublicae Europaeae quorum praeses Sarkozy continuo Moscam aduolauit ut
contentioni exitus pacificus inueniretur. Ex aliqua parte legatio utilis
fuit, cum pactum quoddam exortum sit; sed idem tarditate cunctationeque effectum,
et miles qui recedere debuit regionibus occupatis etiam stetit.
Quidam locuti sunt quidem de iterato "bello frigido", uerbum quod etsi amplius
uero uideri potest, tamen rem difficulter controuersam indicat: USAe minime esse
agnotum imperium omnibus, et orbem plurium rerumpublicarum auctoritati esse
pansurum.

Nuper surrexit Russia, sed non multum aberit quin uocem suam extollent etiam Sina
et alii.
Euentus ostenderunt Europae adhuc locum in hoc futuro ordine esse posse, sed ei
decernendum erit mox et propere, omni timiditate sublata quae adhuc eam impediit,
ubi se collocare uelit: nouom imperium auctoritasque confoederatione perfecta
simul cum exercitu communi et reipublicae imperio congregato, an societas cui
nitendum perpetuo erit Americano socio, inepta ad firma consilia capienda, quam
uoraturae erunt ceteri orbis ciuitates emergentes.
Decernendum ei, sed cito.
Fieri potest ne ceterus orbis opperiatur eam...

Valete!
Alexander Tazzinius
 
Nuntii: 18
Nomen dedit: Mart 23 Sep, 2008 21.42

Re: De Russiae agendi ratione

Emitteby Iulia on Merc 01 Oct, 2008 22.54

Iulia Alexandro amico suo s.p.d.
Quod attinet ad quaestiones gravissimas abs te prolatas, optime Alexander, haec summa esse mihi videtur, aequilibrium mundiale, quod nunc quidem est, mox turbatum iri. False mea quidem sententia terrae Europae occidentales egerunt, cum Russiae multos per annos non tantam tribuerint auctoritatis aut dignitatis, quam meruisset, nam licet post res mutatas longe admodum debilis esset, constabat quidem eam, ut maxima et multis rebus valde potens natio aliquando iterum locum maioris momenti in muno occupare velle, et credo Russos magis auscultandos fuisse - ita fortasse aliam in partem nunc tenderent, et magis una cum Europa occidentali quam contra Europam occidentalem plus potestatis sibi acquirere suderent. Haec autem mutari non iam possunt, quae ande tecem annos facta sunt.
Europae, ut recte dicis, videndum est, quas partes in mundo agere velit possitque. Constat quidem unamquamque nationem, si sola agit, nullius momenti esse, et credo Europaeos aliquid mundo praebere posse, scilicet cultum dialogi et tolerantiae. Est maximum bonum nostrum diversitas, quae ergo tuenda est, sed non ita, ut solus quisque agat. Americanae civitates in unam se redigerunt, ut fortiores essent, sed nunc, etsi etiam in America non deest diversitas, magis in unum mergerunt, quam Europaeis optarem. Unio Europaea firmanda est, peculiaritates autem singulorum servandae. Verum etiam est in diversitate servanda pecuniam impendere necesse esse, sed eius pecuniae pretium esse arbitror. Simul non nobis obliviscendum est omnium Americanos nobis simillimos esse, quod ad animum cogitandique morem pertinet, et post Americanos Russos. Nescimus, quid fiat in terris Arabis, Sina incredibili velocitate crescit auctoritate neque quisque scit quousque tandem, Africa pro dolor semper debilis atque desperata - oportet una agamus, si quid omnino valere volumus.
Altera ex parte credo et spero Europaeos, necessitate data sive magis conspicua, eo perventuros esse, ut intelligant ea sola ratione prudenter agi posse. Cum exstaret necessitas a bello frigido imposita, contigit una agere; nunc liberos potentesque nos sentimus, at quid erit, si res vel magis in peius (Europaeorum sententia) vertuntur? Imprimis cavendum est, ne parvi ceteros aestimemus, quod praeteritis annos saepius quidem factum est. Id praestare debemus, quod ceteros non secundum gubernandi rationem aestimemus, sed ex ipsis. Quod mea sententia ceteris omnibus facilius oporteret esse Europaeis, nam, etsi omnes aliquomodo democratica ratione gubernamur, tamen nullae duae terrae eadem utuntur democratia, et si in una earum caput minus gratum eligatur (sicut in Italia Berlusconi...), tamen ceteri non desinunt cum ea terra commercium habere, et commerciu< quidem inter pares. Nisi Europaei ceteros tamquam pares tractamus, sed ex supra, contra nos nitentur.
Curiosa sum, quid alii sodales, exempli gratia Phlebas et Scipio carissimi amici sentiant.
Vale, valete.
Stutgardiae, Kal. Oct.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Re: De Russiae agendi ratione

Emitteby Beatus Bernardus on Iov 02 Oct, 2008 17.32

Humanissimis sodalibus omnibus s.p.d. Beatus Bernardus.

Hoc thema, ut mihi videtur, quod Alexander et Iulia excogitaverunt, multum ominbus nostrum fructum tulerit si id bene reputabimus atque aequo animo disputabimus. Miratus sum Iulii notationem de differentia inter Status Foederatos Americae et Nationes Europeas quantum ad unitatis sensum. Etiamsi ego ipse Americanos “similiores” potiusquam “simillimos” esse dicam, Iulia, mea sententia, recte elegantissimeque asserit hoc verum esse quo “ad animum cogitandique morem pertinet”. Quamquam, ut hac in comitiorum tempestate patet, Americae cives Septentrionalis inter se de plurimis dissentiunt, notiones rei publicae fundamentales plus minusve omnes communicant. Non quidem dubito quin cives nationum Unionis Europeae has notiones ipsi amplectantur, sed nihilominus historiae harum duarum continentium diversae sunt. Foederatio enim Statuum Americanorum iam ab origine super has notiones fundati sunt (notiones, oportet plane dicere, quae, exempli gratia, philosophi qui ex “mundo antiquo” orti sunt, excoluerunt), Europa autem iam per regimina diversa modusque se gubernandi diversos vixerat. Ideo si vos, cari sodales, mentem hac de differentia historica vestram praebueritis, laetabor. Ut valeatis, atque ut concordiae omnium gentium omnes faveamus!
Ubi amici, ibi opes.
Beatus Bernardus
 
Nuntii: 89
Nomen dedit: Sol 18 Iul, 2004 4.19
Location: Italiae

Re: De Russiae agendi ratione

Emitteby Iulia on Iov 02 Oct, 2008 19.00

Iulia Beato Bernardo s.p.d.
Non equidem nescia sum, optime Bernarde, varietatis inter singulas civitates Americae; bene scio esse regiones valde traditionibus religionique adhaerentes aliasque valde saeculares, Novum Eboracum omnino alium orbem esse ac vicum quemcumque in "zona Biblica" (Bible belt) situm, novam Angliam longe alio modo cogitare ac meridies, magnis in partibus desertis vitam valde distare ab ea in partibus frequentioribus.
Sed: In Germania mea multa intersunt inter occidentem et orientem, inter septentrionem ac meridiem, quod ad politicam et ad alias quoque res pertinet, idem in Italia, idem in ..., ad quae accedunt quae intersunt inter varias nationes Europae.
Fortasse hoc modo dici potest: Germania quidem foederalis est, Civitates Foederatae magis foederales, in eo quod singulis civitatibus plura iura sunt erga regimen foederale, Unio autem Europaea multo magis foederalis, cum institutionibus communibus perpaucae sint potestates et omnia fere in singulis civitatibus decernuntur.
Quod ad similitudinem in cogitando pertinet, Bernarde, ille superlativus relativus est: sunt modi quidam cogitandi in America Septentrionali, Meridionali, in Europa, in terris Arabicis, in Sinis, ubique pro uniuscuiusque regionis historia legaminibusque culturalibus, et qui modi illi sive illis Europaeis omnium maxime similis sit cogitans, videtur mihi Americanos, quod eas ed res pertinent, omnium minime ab Europaeis distare. Mea sententia stultissimi sunt illi Europaei, qui aliquarum notionum diversarum causa, ut e.g. quomodo terrae alienae tractandae sint aut quibus regulis mercati moderandi aut non moderandi sint, Americanos omnino spernant (at sunt, qui eo modo cogintent, pro dolor!): Videant, de talibus argumentis quid censeant Arabes et Sinenses, et intellegant Europaeos multo propius stare Americanis quam illis, videant, quid censeant variae nationes Europae, et intellegant saepissime tantundem ipsos Europaeos inter se dissentire quam Europaei ab Americanis. Aeque Americani ne spernent Europaeos. Sunt variae nobis virtutes, Americanis vobis, ut facilius celeriusque ad consilium agendi pervenitis, Europaeis nobis, quod plura disputando enodare studemus. Quo fit, ut vos facilius inimicos vobis pareatis (quod autem etiam a praesidis ingenio pendet, sed tamen), nobis autem immineat periculum, ne nihil agamus. Qua de causa credo utroque opus esse, et pergendum esse, ut conamur ubi fieri possit una agere, virtute utriusque alterius vitium tollente.
Vale, valete.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Re: De Russiae agendi ratione

Emitteby Beatus Bernardus on Iov 02 Oct, 2008 20.53

Iuliae s.p.d. Beatus Bernarus

Sapienter ac docte, Iulia, his de rebus disseruisti, et animum meum tua aequanimitas spe corroborat quod gentes in omnibus mundi partibus benevolentes pacem promovere possint si conscii facti erunt tam de similitudinibus quam de differentiis modorum rei publicae regendae apud civitates diversas. Valde assentior sententiae tuae de maiori momento discrepantiae inter quasdam terras orientales et, quod possumus fortasse appellare, “mundum occidentalem”. Miror quam saepe obviam ii studentibus qui, exempli gratia, ex Sinis, India, aut Pakistania proficiscuntur causa discendi mentem politicam “liberalem” occidentalem quam nos Americani et Europaei de natura sumimus. Nuperrime libellum a philosopho Rogerio Scruton scriptum legi, cui titiulus est “The West and the Rest”. Quamvis modo nonnumquam controverso scribat, confiteor me de improviso eius argumentis consentire. Legisne, Iulia, hoc opusculum? Aut habesne consilium de aliis libris legendis hoc de argumento? Grato animo te ac omnes sodales jubeo valere.
Ubi amici, ibi opes.
Beatus Bernardus
 
Nuntii: 89
Nomen dedit: Sol 18 Iul, 2004 4.19
Location: Italiae

Re: De Russiae agendi ratione

Emitteby Alexander Tazzinius on Ven 03 Oct, 2008 1.02

Alexander carissimis Iuliae Bernardoque aliisque legentibus salutem dat!

Recte indicauistis magni momenti differentias in consiliis ingenioque exstare inter 'occidentem' -quo uerbo solent significari ciuitates Europae atque Ciuitates Confoederatae Americae, sed etiam quaedam ceterae respublicae sicut Australia uel Nipponia- et ceteram orbis partem: obsecro tamen animaduertatis etiam ad causas tantae sensae differentiae. Certi sumus hanc diuersitatem de moribus tantum esse? Aeque cogitanti ilico apparebit uerum discrimen demum esse paupertatem. Nam nonne ualde inter se differunt mores ciuis Americani et Nipponici, qui certe Sinensi propinquior sit? Attamen non tam differentes sentiri eos arbitror ab eo qui orbis gentium commercia inspiciant. Et prope diuitiarum inopiam est libertatis carentia.
Nam difficultates in commerciis cum populis Arabis atque Sinensibus oriuntur ex regiminibus tyrannicis quae inscientiae ac angustiis suorum ciuium nituntur, et qui aegre patiuntur quod dites populi occidentales potestatem propemodum ubicumque detineant. Atque re uera detinemus: nam USA bellum potuerunt exprobrante ONU in Iraquom impune gerere, nulla aequa causa nisi quod incommodum regimen esset -et multum petraeolei haberet-.
Sed hoc non uehementius increpo: quisque homo uim potestatemque suam, facultate data, quam maxime augere et ampliare conatur. Nodus exsistit quando facultas non datur.
Adhuc pollentes ciuitates tractauerunt cum infirmis, qui ob imbecillitatem aliorum principatum accippere coacti sunt. Quid autem si alius potens obstet? Cum Russia, dum magnopere uiguit, bellum frigidum exortum. Duo potentes nationes contendere inceperunt de potestate in uariis orbis loci, ut in Korea uel Europa medio-orientali. Deinde quosdam annos Ciuitates Foederatae Americae solae imperauerunt: Russia eneruata nullus alius ualidus supererat. Nunc autem hae nationes quae prius pauperes nihili aestimabantur exsurgere incipiunt: quid eueniet quando multae, non duae pollebunt? Haec quaestio multos exterret. Orbis qui prius a pluribus gubernari exoptabatur, nunc ostendit nonnullas species anxias.
Maximum problema inest in democratiae carentia et furor religiosus qui exsilire in populorum mentibus potest -neque loquor de islamicis tantum, sed etiam de furore politico-, res quae et minas armorum inferre possunt...

Quibus quoque rebus spero Europam quam primum confoederationem iuncturam solidam esse, quae seruet mores habitusque uniuscuiusque populi qui in ea est, sed quae constitutionem, leges, magistratus, linguam publicam, exercitum, imperium in commune quidem habeat. Minime timendum esse opinor diuersitates intestinas hominum Europaeorum dissolutas iri, quarum immo quaedam in noua recensione corroborari etiam posse censeo. Nam nouo ordine excogitato ad omnium mores ac libertatem tuendam, emolumentum fortasse capiant et illi qui nunc arbitratum suum ineptiorem putant, uelut Baschi in Hispania.

Vobis gratias agens uestris responsis, uos ualere iubeo!
Alexander Tazzinius
 
Nuntii: 18
Nomen dedit: Mart 23 Sep, 2008 21.42

Re: De Russiae agendi ratione

Emitteby artemisia on Ven 03 Oct, 2008 22.08

salvete omnes sodales,
recte ponitis differentias inter orientem et occidentem, sed etiam in eos, nonne differantia est? alii in occidente causa democratiae defendit, dum alii cum islamicas civitates tradunt.in oriente quaedam civitates modernae sunt,dum alii iura islamica reguntur.et inter eas sententias Europae differunt.conecto hanc causam cum doctrinis politicis.iam si una civitas se capitalistam aut communistam pronuntiat, semper similes politias cum aliis sequitur.dum bellum frigidum gerebant, doctrinas habebat sensus. sed postquam mundum duorum axium finivit -aut ita putantur- terribilem terrorem et variae fundamentalismae increverunt.quod uter duae partes, ideales et doctrinas pro aliam vincere perusi sunt.maxime Americanae politia fuit in oriente instruere civitates parvas et divisas et socios suae.hanc politiam America numquam reliquit,et omnes vidimus, pessimas fines hodie efficiit.quod se cogitaverunt orientem ita adesse, sed damnaverunt eum fundamentalismae. in multos aspectus, puto Russiam similem Americae esse. politiam unius civitatis non externis, sed suis publicis definire debent.cogito in hac parte culturae Europae multa officia sunt, ut omnes scimus, hac est aurarium hominum.non falsus politicas historiae proximae, sed doctrinas utilissimas operam demus.maxime in his condicionibus, democratia et sensus communis iterum consensum gentium esse debent.
haec sunt iudicia mea de rebus recentibus.si explanare potui, grata ero.
curate ut valeatis.
artemisia
 
Nuntii: 9
Nomen dedit: Ven 26 Sep, 2008 19.05

Re: De Russiae agendi ratione

Emitteby Iulia on Merc 08 Oct, 2008 10.28

Heri aliquid responsura eram, pulchram longiorem epistulam confeci, quam neglegenter amisi... Alio tempore!
Valete!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Re: De Russiae agendi ratione

Emitteby Iulia on Merc 08 Oct, 2008 22.20

Iulia sodalibus s.p.d.
Bernarde, utinam tam aequa mente iudicare possim! At timeo, ne nimis orbis occidentalis incola sim...
Alexander, rectissime monuisti rationes cogitandi semper cum condicionibus oeconomicis cohaerere. Credo etiam aliquando Sinenses eo perventuros esse, ut magis laboratores respiciant, nam quomodo apud nos factum est? Valde amplificato officinarum numero factum est, ut non iam tantum laboratores ab officina penderent, sed etiam vice versa. Ea condicione usi sunt homines, ut paulatim gradatim ampliora iura erga officinam sibi impetrarent. Sina adhuc crescit, et nunc abundat hominibus pauperrimis, quo stipendiis minimis operam dent: si pergat crescere, nonne hoc mutabitur? Sed usque ad eum punctum multum restat itineris...
Etiam de responsabilitate mundiali orbis occidentalis aliter sentit ac emergentes terrae haud paucae. Licet saepe etiam erremus in iis, quae extra agamus, et licet numquam concordes agamus, tamen mihi videntur terrae occidentales magis respicere, non solum quanti, sed etiam cui vendant arma. At hae res tam intricatae sunt, quas non credo quemquam bene enodare posse.
Non credo in futuro saepius fieri, quod fecerunt Americani, cum Iraquiam invaderent, cum potestate declinent, saltem non e parte Americanorum; Russos et Sinenses e.g. credo facere posse. Nequew credo tam rifgidum bellum frigidum exortum iri, erit condicio multo magis volubilis. Fortasse - spero! - Unonem effinger poterimus, quae efficaciter agere possit, at ea de re maxime dubito...

Artemisia, quid de Turcis dicere potes? Mea sententia nemo tua patria melius colloquium inter Europam occidentalem Americamque et orbem Arabem fovere posset, at nunc Turci ab Europaeis averti videntur, ut videtur, quia spe in Unionem se ascitos iri aliquatenus destituti sunt? Sunt quaedam, quae Europaeis Occidentalibus parum placeat, imprimis quod attinet ad libertatem opinionem palam dicendi etiam de rebus sensibilioribus, ut e.g. de Armenis. Tamen, si vos possetis demonstrare etiam terram islamicam optime gubernari posse, et Europaei magis confidentes essent de terris Islamicis et fortasse illae minus spernerent rationes democraticas. In Europa occidentali nonnullis in rebus Turci citantur, si agitur de rebus ad Islam pertinentibus quomodo de iis agere deberet. Turci ipsi quid sibi volunt? quid sibi prospiciunt? certe Byzantii alia quam in Anatolia, sed quo credis eos tendere et quid ipsa censes de Turciae futuro?

Valetote!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Re: De Russiae agendi ratione

Emitteby Rhumak on Sat 08 Nov, 2008 13.23

Omnes salvete.

Hic video plures plura curare, non autem principia, sed res: sed res sine principiis videri tantum, non inspici possunt. Est unus et alter qui nos esse americanis nescio num similiores, simillimos, similiusculos... aliaque similia dicat: sed antequam lassis habenis in superlativis comparativisque similitudinis corradicalibus natando excitemur, quod quosdam puerculos iuvare potest, qui ex artis politicae mammis lacte combibunt haud bene cribratum, consideremus quaeso hortorque, sodales, quam rem et quod principium specere debeamus: nam, quando si duo milia potentiarum politicarum in mundo sint, quarum mille altero modo, alterae mille altero modo sentiant, idem sit ac si non duo milia sed duae tantum potentiae politicae essent, nullius momenti est, quot sint potentiae politicae in mundo, si potentiae politicae similes sunt; et si pluribus vocibus mundus concinat optamus, certe similitudo est, omnium rerum, minime optanda - et si adest (sed non adest),eradenda, differentiaeque non solum servandae sunt sed etiam augendae, utique quod ad nos attinet inter Americanos Europaeosque (salvo, nempe, mutuo libertatis pacisque obsequio). Deinde continuo: ne ullius quidem momenti est, adesse potentias politicas in mundo, si potentia mundi non in politica, sed in oeconomia residet! et repperi fabam: nam similitudines veras fictasve nulla alia potestate decernuntur atque ea oeconomica: non sapit, non valet, non praestat utrum similiter an diverse quid sit Deus et philosophia Europaei, Turci et Maghrebini cogitemus atque Americani cogitant: praestat utrum similiter an diverse mercemur atque mercantur Americani. Aliis verbis: si potentia europaea et potentia americana aeque politice pollent, sed multinationales americanae multo magis quam europaeae, aequitas politica non valet; si apud Europam idem pollent e.g. Gallia et Hispania, sed Hispaniae industriae Gallicis latiores sunt, magis apud Europam potestas politica hispanica pollebit: et videte, iam hodie accidit, usque saepius accidet: oeconomia munera politicae adipiscitur: futurae leges non a rebus publicis, non ab America, Europa Sinave decernentur, sed ab Americae Europae Sinaeve multinationalibus, et gubernatores ab illis elegentur, immo iam eleguntur et nescio a quot annis. En unde differentiae externae et internae de quibus loquebamini oriuntur: non cultibus, non religione, quod si tantum religio valeret, ut differentias veras internas externasque gregibus populorum creare posset, Deus revera exsisteret!! Ad summam, ne vos morer: qualem mundum volumus? Aveo Europam pollere, sed si eodem modo quo America nunc pollet pollere debet Europa nostra, malo ut nil potentiae habeat: tantundem polleat, felices nos! sed non eodem modo: non per arma, non per mercata peregrinis imposita, ad summam, non per capitalismum : et ad principium quod dixi revertimur: si multae potentiae adsunt, omnes similes, idem est ac si una adsit. Ergo hinc oritur quod dico: ne speciamus quos polleant, sed quomodo pollendum sit et nobis et ceteris. Et ergo: si quoque Europa exercitum crearit, si quoque pollebit, si quoque libera libere de suis alienisque rebus vel decernet vel decernendi partem habebit, sed "eodem modo cogitabit" eundemque animum (idest mundi visionem) habebit, in medio clivo laborabimus: forsitan nos liberi, mundus liber non erit. En quid facere debeamus: si diversi sumus, pergamus, sin eodem modo cogitamus, eundem animum habemus, bene: aliam cogitationem, alium animum requiramus!

Valete
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron