Angulus philosophicus

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby noricus on Sol 17 Dec, 2006 21.30

..
Last edited by noricus on Sat 18 Aug, 2007 12.25, edited 1 time in total.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby Discipulus semiotiosus on Iov 28 Dec, 2006 0.42

Omnibus doctissimis exspertis lingua latina s.p.d.

Huc iacto quaestionem aliqua cura dignam: quid est "tempus" ?

Valete omnes!
[..] nemo scit hominum, quid agatur in homine, nisi spiritus hominis, qui in ipso est. (Conf. X 3. 3)
Amor clarissimus deus deorum.
Discipulus semiotiosus
 
Nuntii: 21
Nomen dedit: Lun 25 Dec, 2006 22.37
Location: Etruria

Emitteby Tiberis on Iov 28 Dec, 2006 3.35

Salve, Discipule !

mihi ad quaestionem tuam , quid sit tempus, responsuro in mentem venerunt verba illa sapientissima, quibus Maria Theresia, uxor marescalli Werdenberg, utitur , cum secum de tempore fugiente meditatur, scilicet in fabula illa musica Richardi Strauss, quae inscripta est "der Rosenkavalier" (iuvenis nobilis cum rosa)

"tempus est res mirabilis.nam si in dies vitam transigis, plane nihil id est. at subito nil sentis nisi hoc . nos circumdat, in nobis ipsis inest. leni susurro fluit in ore, fluit in speculo, fluit tempus in temporibus meis. inter te et me fluit sine ulla voce, sicut harena in horologio.eheu, Quinquin,interdum id fluere audio,neque potest retineri. interdum media nocte surgens facio, ut omnia, omnia horologia consistant. tamen nil est causae, cur tempus timeas.quod quidem est donum a patre datum, qui nos omnes creavit."

vale.
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby decurio on Ven 29 Dec, 2006 18.12

discipulo semiotioso spd decurio

ut puto, tempus est id quo variabili mutatio metitur. si enim umquam nihil mutetur, quare tempori ratio sit? inde tempus in illo casu non perceptibile est. tempus nobis hominibus necesse est intellegendo et percipiendio universo et omnibus rebus, ut ordinem causarum inter nos discernamus.
decurio
 
Nuntii: 19
Nomen dedit: Mart 17 Ian, 2006 23.04
Location: cansia

Emitteby Discipulus semiotiosus on Ven 29 Dec, 2006 18.54

Discipulus Tiberi Decurionique, Latinis litteris doctissimis viris, s.p.d.

Miror quod dixisti, optime Tiberi, quia nullum -usque adhuc- tempus quasi laudantem in sua opinione invenisse mihi videtur, excepta opinione quam tu vero supra reportasti.
Hoc fortasse etiam efficitur ut scientia mea auctorum philosophicorum consistat apud Kant careatque maiore parte Scholasticae..
Quamquam, ceterum, qui umquam veram naturam temporis, res sic abstracta tamen sic realis, perscire potebit :?:
[..] nemo scit hominum, quid agatur in homine, nisi spiritus hominis, qui in ipso est. (Conf. X 3. 3)
Amor clarissimus deus deorum.
Discipulus semiotiosus
 
Nuntii: 21
Nomen dedit: Lun 25 Dec, 2006 22.37
Location: Etruria

Emitteby Discipulus semiotiosus on Ven 29 Dec, 2006 19.28

Discipulus omnibus s.p.d.

Ut ad quaestionem redeam, addere hoc volebam, magna parte me vero idem sentire quod Decurio acuta sagacitate.
Si enim omnes res, quae nunc moventur, consisterent, tempus a nobis percipi non posse censeo; et si , simili modo, tempus consisteret, non iam ulla res moveri posset. Hoc vero accidit, censeo, quod exsistentia omnium ipsa tota est momentum, non solum vita animantum: pulsatio cordis, rivus fluens, folia quae periodice arbore decidunt terram, usque etiam ad momentum ipsorum seminorum rerum ac electronium circa illorum nucleos... Vocabulum "momentum" attinet et ad "motum" et ad "tempus" (quam maxima ars est linguarum doctrina! :D ).
Et animalia? Idne sentiunt an non ? Heu! Multa, fortasse nimis multa dicenda essent..

Utut res se habet, valetote omnes! :D :D
[..] nemo scit hominum, quid agatur in homine, nisi spiritus hominis, qui in ipso est. (Conf. X 3. 3)
Amor clarissimus deus deorum.
Discipulus semiotiosus
 
Nuntii: 21
Nomen dedit: Lun 25 Dec, 2006 22.37
Location: Etruria

tempus Newtoni

Emitteby Phlebas on Sat 30 Dec, 2006 10.02

Phlebas Discipulo Semiotioso, Tiberi sodalibusque omnibus praesertim tempus quaerentibis salutem dicit

Tempus Mechanicum

His diebus Principia Mathematica Isaaci Newtoni percurrebam cum fortuite quaestionem tuam, Discipuli, de tempore inveni et pulcherrimum excerptum Mariae Theresiae, Tiberi propositum. Oportet vobis communicem verba Isaaci:

Nam tempus, spatium, locum et motum ut omnibus notissima non definio.
...
Tempus absolutum, verum et Mathematicum, in se & natura sua absque relatione ad externum quodvis, aequabiliter fluit, alioqie nomine dicitur Duratio; relativum apparens et vulgare est sensibilis & externa quaevis Durationis per motum mensura, (seu accurata seu inaequailis) qua vulgus vice veri temporis utitur; ut Hora, Dies, Mensis, Annus.
...
Possibile est ut nullus sit motus aequabilis quo tempus accurate mensuretur. Accelerari et retardari possunt motus omnes, sed fluxus Temporis absoluti mutari nequit.


Id est: tempus notio quasi naturalis est, non potest definiri sed solum accurate mensurari.

Paucos (circa CCXX ) post annos proprietates temporis valde mutate sunt: Albert Einstein tempus relativum ponit, id est:

T = T ' / √ ( 1 – v ² / c ² ) …

... bona pace Isaaci Newtoni nostri et fluxus Temporis absoluti.

Tempus Morale

Lego excerptum Mariae Theresiae et mihi venit in mentem epistula Senecae pulcherrima in qua philosophus noster monet Lucilium ut tempus quam optime agat (incipit liber primus epistularum):

Ita fac, mi Lucili: vindica te tibi, et tempus quod adhuc aut auferebatur aut subripiebatur aut excidebat collige et serva. Persuade tibi hoc sic esse ut scribo: quaedam tempora eripiuntur nobis, quaedam subducuntur, quaedam effluunt. Turpissima tamen est iactura quae per neglegentiam fit. Et si volueris attendere, magna pars vitae elabitur male agentibus, maxima nihil agentibus, tota vita aliud agentibus.


Tempus Poeticum

Sed opera mathematici et philosophi mihi non satis est; ut tempus, etsi imperfecte, intellegam, Poetam interrogo et invenio:

Vides ut alta stet niue candidum
Soracte nec iam sustineant onus
siluae laborantes geluque
flumina constiterint acuto?
Dissolue frigus ligna super foco
large reponens atque benignius
deprome quadrimum Sabina,
o Thaliarche, merum diota.
...
Tu ne quaesieris (scire nefas) quem mihi, quem tibi
finem di dederint, Leuconoe, nec Babylonios
temptaris numeros. Vt melius quicquid erit pati!
Seu pluris hiemes seu tribuit Iuppiter ultimam,
quae nunc oppositis debilitat pumicibus mare
Tyrrhenum, sapias, uina liques et spatio breui
spem longam reseces. Dum loquimur, fugerit inuida
aetas: carpe diem, quam minimum credula postero.
...
Eheu fugaces, Postume, Postume,
labuntur anni nec pietas moram
rugis et instanti senectae
adferet indomitaeque morti,
…

Ita est, amici, mea opinio tempus equaliter divisum est in partes tres: Mechanicum, Morale et Poeticum …

Valete

A.d. … tempore relativo locoque
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.
Phlebas
 
Nuntii: 123
Nomen dedit: Iov 29 Dec, 2005 15.42

Emitteby Discipulus semiotiosus on Sat 30 Dec, 2006 19.46

Tempus dominator mundi, tempus imperator omnium rerum, tempus ratio vivendi ac morendi necessitas unica, tempus inligator stellarum errantiumque; :shock:
tempus quod nunc nondum es, repente iam transiisti et puncti celeritate eos qui in apparatu vitae sunt fallis!...
Te vero, tempus, te abstinere ut defluas quaerere minus licet neque possem, quare tu es causa mihi sentiendi. :?

Omnia in tempore, et nihil extra illud, si non aeternitas (sed certa existentia?). :roll:
[..] nemo scit hominum, quid agatur in homine, nisi spiritus hominis, qui in ipso est. (Conf. X 3. 3)
Amor clarissimus deus deorum.
Discipulus semiotiosus
 
Nuntii: 21
Nomen dedit: Lun 25 Dec, 2006 22.37
Location: Etruria

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sat 30 Dec, 2006 23.30

M. Favonius Ursinus Discipulo Semiotioso ceterisque amicis pariter omnibus sal.

Equidem gaudeo, quod auctore te copiose nunc disputamus de vi atque natura temporis. Hodie oro te satis habeas legere, quid Censorinus (saec. III p. Chr. n.) exposuerit in libro, qui inscribitur De Die Natali (cap. 16):

Tempus autem non diem tantum modo vel mensem vel annum vertentem appello, sed et quod quidam lustrum aut annum magnum vocant, et quod saeculum nominant. Ceterum de aevo, quod est tempus unum et maximum, non multum est quod in praesentia dicatur. Est enim inmensum, sine origine, sine fine, quod eodem modo semper fuit et semper futurum est, neque ad quemquam hominum magis quam ad alterum pertinet. Hoc in tria dividitur tempora: praeteritum, praesens, futurum. E quibus praeteritum initio caret, exitu futurum; praesens autem, quod medium est, adeo exiguum et inconprehensibile est, ut nullam recipiat longitudinem, neque aliud esse videatur, quam transacti futurique coniunctio, adeo porro instabile, ut ibidem sit numquam, et, quidquid transcurrit, a futuro decerpit et adponit praeterito. Haec inter se tempora, ante actum dico et venturum, neque paria sunt, neque ita, ut alterum altero longius breviusve videatur: quidquid enim non habet finem, conlationem mensurae non recipit. Quapropter aevum neque annorum nec saeculorum numero nec denique ullo finiti temporis modulo metiri conabor: haec enim ad aetatem infinitam non sunt brumalis unius instar horae.

Propediem satis temporis me habiturum esse spero ad explicandum, quid Norbertus Elias sociologus ille clarissimus (+ 1990) de tempore scripserit.

Valete. III K. Ian. Ex Rhenania inferiore.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby decurio on Mart 02 Ian, 2007 23.16

M. Favionio Urso Discipuloque semiotioso Phlebaeque omnibusque sodalibus salutem dicit decurio

occupato cum otio me (quamvis in officina sim "occupatus"), libentius perlexi descriptiones vestras de temporis natura. sane, tamen, ego iam de hac re meam opinionem misi, sed paullulum porro disserere malo, si licet. quianam omnes nos scimus tempus esse qualitatem fundamentalem, ergo non posse definiri. valde enimvero consentio diiudicare inter eos modos, quibus percipiamus tempus--mechanice (vel mathematice), philosophice (vel secundum rationem), poetice (vel secundum artem sensumque humanum). atque aliquibus horum modorum rogo num tempus ipsum prorsus melius intellegamus quam in priscis diebus, ubi primi philosophi graeci, velut sophisti--Antiphon, Parmenides, Zeno--de re disputassent? scio quod scimus plus eis de tempore se ad spatium habente (sicut physici Newtonius Einsteiniusque demonstraverunt), sed ulla nova de tempore solum pro se reperiimus?
quid creditis de variis systematibus temporis? lineare an cyclico? eritne fines omnium universorum, aut repetat, aut quid alii?
decurio
 
Nuntii: 19
Nomen dedit: Mart 17 Ian, 2006 23.04
Location: cansia

Censorinus, metodus experimentandi et mensura temporis

Emitteby Phlebas on Merc 03 Ian, 2007 0.03

Phlebas Marco, Decurioni sodalibusque omnibus tempus quaerentibus salutem dicit

Incipit novus annus et stimulus ut tempore bene utamur augescit ...

Censorinus

Epistulam Censorini aviditer legi, Marce mi; et mihi valde commovit excerptum ubi, mea opinio poetice, Censorinus noster describit stuporem hominis tempus aspicientis, praesertim:

praesens autem, quod medium est, adeo exiguum et inconprehensibile est, ut nullam recipiat longitudinem, neque aliud esse videatur, quam transacti futurique coniuncti, adeo porro instabile…


Et mihi venit in mentem verba Senecae nostri:

Omnia, Lucili, aliena sunt, tempus tantum nostrum est; in huius rei unius fugacis ac lubricae possessionem natura nos misit, ex qua expellit quicumque vult.


Praeter excerptum tuum, duo loci mihi valde placuere: in primis caput X, ubi scientifice Censorinus noster tractat theoriam musicae: mea opinio antiquissimum exemplum methodi experimentandis (ut ita dicam); deinde capita XIX et XX ubi descriptionem varietatis mensurae temporis invenire potes (et summam confusionem, sicut Newton noster plane dicit …).

Experimentum pendulorum

Quanti momenti fuisse exacta mensura temporis in diebus Newtoni experimentum penduli probat.

In Principia Mathematica Newton mentionem facit experimenti pendulorum, ex quo concludet vim gravitans proportionalem (quadrato) distantiae corporum esse: periodus oscillationis pendulorum minor est in vallibus quam in cacuminibus montium.

Uti virtus Magnetis ejusdem major in minori Distantia, minor in majori: vel vis gravitans major in Vallibus, minor in cacuminibus praealtorum montium (ut experimento pendulorum constat) ... (Principia Mathematica, Def. VII.)


Differentia vere minima est, si montem altum 2.000 m et radium terrae 6.370.000 m ponis, periodus penduli est:

in vallis: Pv = 2 π √ ( l / gv ), ubi : gv = γ MT / 6.370.000 ²

in cacumine montis: Pm = 2 π √ ( l / gm ), ubi : gm = γ MT / 6.372.000 ²

et ratio est: Pm / Pv = 1,000314

Ergo necesse erat tempus accuratissime mensurare (necesse est error mensurae sit multum minor quam 30 s / die).

Longitudo

Exacta defintio longitudinis fuit quaestio maximae gravitatis navigationis seculi XIIX. Solutio postulabat accuratam mensuram temporis: maxima velocitas terrae (aequinoctialis) est circiter 463 m / s, id est: terra percurrit 10 milia in 40 s. Ut error determinationis longitudinis sit minor quam decem milia, oportet error mensurae temporis sit multum minor quam 40 s, etiam post plurimos menses navigationis. Anno 1761 John Harrison fabricavit horologium cuius error erat 0,2 s / die, solvens problema longitudinis. Historiam quaestionis longitudinis invenire potes in libro "Longitude" inscripto; Dava Sobel exaravit.

Valete quam optime tempusque perfecte agite

A.d. IV Non. Ian. MMVII, ex Helvetia, candida sub nive
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.
Phlebas
 
Nuntii: 123
Nomen dedit: Iov 29 Dec, 2005 15.42

Re: Angulus philosophicus

Emitteby Immanuelites on Lun 15 Ian, 2007 23.27

"Nos filii Italiae aequalis et dissimilis sumus" (Immanuelites)
"Cogito ergo sum" (Cartesium)
"Cognosce te ipsum" (Socrates)
Immanuelites sum, philosophus Eburinus!
Philosophi scholae ephiricae, advenite ad me!
Immanuelites
 
Nuntii: 11
Nomen dedit: Ven 12 Ian, 2007 14.30
Location: Eburum (SA), Italia

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Mart 16 Ian, 2007 14.02

Marcus Immanueliti sal.

Quod ad illud „Nosce te ipsum“ sive „Gnothi seauton“ attinet, hoc mihi liceat addere.
Socrates, cum hoc diceret, deum Delphicum secutus est. Lege quaeso, quid Cicero scripserit in primo De legibus (§§ 58s):

Ita fit ut mater omnium bonarum rerum <sit> sapientia, a quoius amore Graeco verbo philosophia nomen invenit, qua nihil a dis immortalibus uberius, nihil florentius, nihil praestabilius hominum vitae datum est. Haec enim una nos cum ceteras res omnes, tum, quod est difficillimum, docuit, ut nosmet ipsos nosceremus, cuius praecepti tanta vis et tanta sententia est, ut ea non homini quoipiam, sed Delphico deo tribueretur. Nam qui se ipse norit, primum aliquid se habere sentiet divinum ingeniumque in se suum sicut simulacrum aliquod dicatum putabit, tantoque munere deorum semper dignum aliquid et faciet et sentiet, et quom se ipse perspexerit totumque temptarit, intelleget quem ad modum a natura subornatus in vitam uenerit, quantaque instrumenta habeat ad obtinendam adipiscendamque sapientiam, quoniam principio rerum omnium quasi adumbratas intellegentias animo ac mente conceperit, quibus inlustratis sapientia duce bonum virum et, ob eam ipsam causam, cernat se beatum fore.


Ceterum Socrates imprimis hoc dicere solebat: οιδα οτι ουκ οιδα, id est scio me nescire.
Vale.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Angulus philosophicus

Emitteby Ericus Palmén on Mart 16 Ian, 2007 21.31

Ericus Palmén Immanueliti et Marco Favonio s.d.p.
Id, quod in dictis â€
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Mart 16 Ian, 2007 23.21

Marcus Erico, Immanueliti ceterisque sodalibus pariter omnibus sal.pl.d.

Epistula tua, Erice optime, perpensa, quid sibi velit illud „nosce te ipsum“, planissime intellegitur. Tamen operae pretium videtur esse, etiam quid Goethe eo de praecepto scripserit, mente animoque considerare:

Wie kann man sich selbst kennenlernen? Durch Betrachten niemals, wohl aber durch Handeln. Versuche, deine Pflicht zu tun, und du weißt gleich, was an dir ist. *)


Id est:

"Quomodo noscere te ipsum poteris? Contemplando numquam, at certe agendo. Fungitor, quantum poteris, officio tuo et continuo, quis sis, intelleges."

Optime valete.

XVII K.Feb. Ex Rhenania inferiore.

--------------------------------------------
*) Maximen und Reflexionen Nr. 1087.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

PreviousNext

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron