Equidem gaudeo, Lucia, quod aenigma tertium solvisti. VSVS OPERI: Nonne verba belle et litterate dicta?
Quod vero ad cetera aenigmata attinet, haec addere velim:
Illud „fons/mons“ excellentissime quidem a Lucia Aurelica propositum, sed obstare videtis genus femininum. Neque vero causa est, cur animo deficiatis: secundo enim aenigmate soluto digni sane eritis, qui ad astra
Restat aenigma primum: quod salvo litterarum ordine solvi posse scitote.
Optime valete. VI Id. Dec. Ex Cornicum Campo.
