R E S T V L L I A N A E

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Tulliana on Lun 27 Nov, 2006 10.05

T. :) D.V.S. :) s.d.p

Ave! Modo me e somnio excitavi, ignoscas igitur, si invenies hic linquae haesitantiam. Dicis de difficultatibus cum vertendo Homeri ad verbum. Olim iam Rhumaki mentionem feci, laborem translatoris, ut semper aio, arduum, quamquam non ingratum esse. Ipsa studeo vertere potius ad verbum, sed non tendo ad imitandum omnia. Paululum invideo quoque eis, qui audaciter volunt transferre non solum cum acribia, sed etiam ut versus metrum conservent!

Ad P.S. I'
Bene Vettii, sed laconico more.

Ad P.S. III'
Serio, an per iocum dicas?

Postea aliquid sapientius forsan inveniam.

Gaudeo, quod Vettius stilum non expulit!

S. E. B. E. E. E. :wink:

Basia mille tibi mitto!
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby D. Vettius Saturninus on Lun 27 Nov, 2006 12.50

D. V. S. negotiosus sed b. m. acceptis b. m. dans T. Suae s.d.p.

Ad P. S. I
Quid? Quando? Non intellego.
Ad P. S. III
Si non fuit, fit.

B. m. Tibi, ut ualeas! Quam primum, c. Vesper.
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Tulliana on Lun 27 Nov, 2006 13.19

Eadem Eidem aeque tale simile dicit

Ad P. S. I
T: ,,Scripsisti modo ullum versum? Si ita est maxime cupiam eum <quamquam ex parte> cognoscere. Si tibi placeat, scribe etiam tua lingua!"
V: ,,Scripsi"
Nonne laconico more - id est brevissime respondisti?

Vale simplex sed non vulgaris !:wink:
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby D. Vettius Saturninus on Lun 27 Nov, 2006 18.01

Vettius carens nihilo nisi somno Tullianae flori Polonarum s.d.p.

Aha! Computatro meo I et l eadem sunt littera, pendens ex typographia selecta; qua de causa laconicum mendum esse pro Iaponicum, ut soles dicere, tenueram. Attamen, quod rogas utrum scripserim, "Scripsi," respondi quia tibi composueram "Scurram uult modo..." etc. An antiquioria mea petis? Hoc cum ita, simul ac inuenero, mittam. Aliter unum meorum Anglice per memoriam recitare possum, nisi fallor.
Quid haec cum elephantibus? Quomodo se habent? Et tu? Mitte omnia diligenter, quaeso. Paratus sum!

Vale! (Quid, nulla b. m.?)
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Tulliana on Lun 27 Nov, 2006 20.23

Tulliana Vettio rursus somniculoso s.d.p.

Propter te et versum tuum scurricida sum! :twisted: Mitte cito novum carmen, quod ... iam in carcero clausa pereo! Solum versus tuus potest levamentum mihi ferre! Vae mihi et elephantibus meis! Ubi sunt meae deliciae? Ubi latet carissimus mihi heros? Me miseram!
Tales sunt effectus amandi poetam!

P.S. Quid significat ,,nulla b.m"?
Nolis mittere, nolis accipere, an basia mea cupias?

EGO MAESTA SUM, DESIDERIO TABESCO AT TU... COGITAS SOLUM DE DORMIENDO??!!!!!!

VALE? VETTII :cry:

P.S.2 VERO paratus es???
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby D. Vettius Saturninus on Lun 27 Nov, 2006 22.31

Vettius cupidus b. m. cotidianorum Tullianae suae hystericae s.d.p.

Heus! Quid lacrimae? Desiste! "Nulla hodie?"=laconico more meo "Vbinam sunt?" Noris.
"Mitte cito novum carmen..." inquis. Exspecta, sed nulla Musa sine caffea! Nondum inueni mea priora, quae non sunt ad manum. De carmine meo quod palmam minorem accepit solum primum uersum memini: These are the prideful signs that darken the wintery ages...Cetera e memoria excidunt.
"Tales sunt effectus amandi poetam!" inquis. Quis est ille?

"Vale" rogas an imperas? Ebriosius hodie scribis! Dum te liberauero e manibus captorum, nonne haec B. M. accipes?
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Tulliana on Lun 27 Nov, 2006 22.55

Tulliana vinculis mandata D. Vettio (Semideo?) s.d.p.

Tandem respondisti! :x

O Caffea divina sola spes auxilii! Prodes meo Vettio, Te precor, Te precor!

,,Quis est ille?" - rogas. O infide mihi! Cui dabam fidem et cui oscula?

,,Vale" adhuc ROGO. Et expecto primum liberatorem, deinde M. B. <magnam blanditiam>


P. S . Quibus de rebus cogitas bibens caffeam tuam?
Solum de versibus componendis?

P.S. 2 Quomodo se habet discipulus meus?
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby D. Vettius Saturninus on Mart 28 Nov, 2006 0.24

D. V. S. B. M. VT SEMPER T. SVAE ET S. D. P.

Vae tibi, Caffea! Mene fugis dum languet in atro
carcere Cara mea? Furar Vergilium:

"Hic tamen hanc mecum poteras requiescere noctem
fronde super uiridi! Sunt nobis mitia poma,
castaneae molles et pressi copia lactis;
etiam summa procul uillarum culmina fumant,
maioresque cadunt altis de montibus umbrae."

Verg. Ecl. I, lxxix-lxxxiii.

Vt semper
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Tulliana on Mart 28 Nov, 2006 0.53

Tulliana paululum consolata dilecto furi Vettio B. M. deinde centum misit

O caffea vilis! O nimis calida?
Nonne perfudisti carum mihi Vettium?!
Vergilius est gratus, sed Vettius hilarior.
Solum eius carmen possit me firmare.

P.S. Possim requiescere sed nuper post... /elige quod optimum tibi videatur/
a) mortem
b) liberationem
c) B. M. D. C. accipiendum
d) cenam
e) m_ _ _ _ _ _ _ _ _ m
f) ???

Valde vale Vergilii II!
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby Tulliana on Mart 28 Nov, 2006 9.32

Tulliana sollicita Vettium suum vocat :cry:

O Vettii! Ubi es? Quid agis? Quomodo vales? Cur non respondisti? Scribe etsi unum verbum!

Exspecto!
Last edited by Tulliana on Mart 28 Nov, 2006 18.29, edited 1 time in total.
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby D. Vettius Saturninus on Mart 28 Nov, 2006 9.51

D. B. M. D. C. dans, utinam datus quoque, T. suae impatienti s.d.p.

Noli timere. Tui non sum immemor; solum oneratus cum uariis. Hic est nox frigida! circa 0 gradus C. Vtinam quaedam me calfacieret! Scisne ullam?
Ceterum eligo B. M.d.c.

Vale patienter! Mox promitto, carissima!
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Tulliana on Mart 28 Nov, 2006 15.02

Tulliana fervidi animi Vettio per frigidam noctem saepe vaganti s.d.p.

Ave et gratias maximas!

Scio ullam, sed procul a te habitat. :(

P.S. Optime tibi electum est!
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby D. Vettius Saturninus on Mart 28 Nov, 2006 18.53

Delicias absolue meas, Inferne deorum!
Frango tui portam carceris has capere!
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Tulliana on Mart 28 Nov, 2006 19.19

Tulliana Liberatori Suo delicias iam parans s.d.p.

Contra spem spero, quod V. Carus respondit et versu , et calamo viridi !!

Quid porro? Tempus indicet!
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby D. Vettius Saturninus on Mart 28 Nov, 2006 20.26

Vettius Orphicus sed uix OrpheusTullianae transmarinae suae s.d.p.

Quid porro, rogas? Bis in die, mulier, de me requiris?! (heh heh). Ioco remoto, illi miseri uersus sunt opus unius horae! Sicque aut me ore soluto
praesentem aut cum lyra
absentem habeas. Maneo dum arbitraris.
Quid agitur tecum hodie? Valesne?

Dum uales, ualeo
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron