De peste petardorum

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De peste petardorum

Emitteby Ericus Palmén on Merc 31 Dec, 2008 21.35

Ericus Palmén sodales omnes Latinitatis studiosos salutat.
Appetente hora, qua annus MMVIII post tergum relinquetur et novus annus MMIX ingredietur, facere non possum, quin eadem fere, quae exeunte anno MMVI de petardis in hac area colloquiorum Latinorum feci, verba repetam. Ea sempiterna sunt incommoda noctis Kalendas Ianuarias praecedentis, ut quae quietem multorum otiosorum perturbent. Miror tot esse homines, qui petardorum passim accensorum et iactatorum repentino fragore et fulgore adeo delectentur, ut eorum emendorum cupiditate capti ingentem copiam pecuniae effundere non dubitent. Tantum profecto gaudii affert ea displodi et fulgescere videre? Si quis nimia pecunia oneretur, nonne simplicius et tutius sit ipsas chartulas nummarias directo in focum iactare?
”Tutius?”, quaerat quispiam. Ita vero. Constat enim complures pervigilium Sancti Silvestri celebrantes etiam vino aut aliis potionibus alcoholicis ebrietatem petere solere; quam assecuti saepe in petardis accendendis tam incaute agunt, ut ea displosa vel incendia efficiant vel ipsorum aut aliorum spectantium prope stantium oculis noceant.
Hic Granivici sive in urbe Jyväskylä mediae Finniae, ubi habito, recentissimis quidem annis nonnihil factum est ad gravissima damna vitanda: e.g. certae zonae definiuntur, ubi petarda accendere omnino non licet. Ex altera parte magistratuum urbanorum auspiciis haud pauca petarda publico sumptu comparata accenduntur et in caelum iactantur. Equidem securitati spectantium publice satis provisum esse sperans tamen diligenter intra parietes domesticos me contineo ac mecum reputo, num urbs Granivicus adeo sit ”dives agris, dives positis in faenore nummis” (Horatius, Sat.1,2,13 et Ars poetica 421), ut rationale iudicetur pecunia civium tributariorum tali modo abuti.
Sine dubio inter eos, qui adventum novi anni celebrant, multi sunt, qui me propter sententias supra positas nimia austeritate laborare censeant. Nihilo minus omnibus, sive mecum consentiunt sive dissentiunt, omnia fausta et felicia in annum incipientem exopto. Curatote, ut valeatis!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Re: De peste petardorum

Emitteby Rhumak on Sol 04 Ian, 2009 14.50

num urbs Granivicus adeo sit ”dives agris, dives positis in faenore nummis” (Horatius, Sat.1,2,13 et Ars poetica 421), ut rationale iudicetur pecunia civium tributariorum tali modo abuti.


et si quoque haberent tantum hae urbes pecuniae, addo ego, nonne tanta res pro prandio publico in foro urbis adparando pauperibus, quibus nummi ad caput anni celebrandum non suffecerint, impendi dignior erat? Si cuius vestrum urbs tam nobilia facit, dicat mihi, ut praefecto nostrae exemplum ostendam! Nonne longe pulchrius esset etiam sat ditibus ut haec celebrent in foro urbis suae non petarda, sed panem, vinum, pistoria et omnia bona deorum reperire? :wink:

Valete omnibusque quam optimum annum MMDCCLXII AVC auguror
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Re: De peste petardorum

Emitteby Ericus Palmén on Lun 05 Ian, 2009 0.46

Ericus Palmén Rhumaki s.d.
Recte iudicas: sine dubio in quavis urbe magnus inveniri possit grex pauperum, quibus prandium publicum apparare necnon aliter opitulari multo humanior sit ratio pecuniae consumendae quam petardis accensis inania oblectamenta instituere. At timeo, ne urbs, in qua summam potestatem tenentes ita cogitent et auctoritate sua ad id re efficiendum uti audeant, nusquam reperiatur. Fortasse in terra Utopiae? Quod ad meam patriam attinet, ne hoc quidem initio anni calamitatibus caruimus, quae petardorum fautoribus crimini tribuendae sunt. Unum earum profero exemplum: In municipio quodam Finniae meridionalis aedificium scholare, quod plus trecenti discipuli frequentant et cuius una pars etiam pro asylo infantium adhibetur, hodie – forte fortuna Solis sive Domini die, quo vacuum erat! – flammis rapacissimis, quae ex reliquiis male exstinctis petardi ardentis in caelum emissi coortae erant, omnino deletum est.
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Re: De peste petardorum

Emitteby ISISSCasagrande on Ven 13 Feb, 2009 17.07

:!: In Italia petardi in Natale et in preNatale tempore usurpantur. Ei iis qui eos abieciant semper voluptates sunt, sed saepe insidiosi sunt et hoc a copiosa moltitudine inferorum sauciorumque confirmatur a petardis effecti. Nimii petardorum saepe pericolosi sunt, quotiamo periculum pro nihilo ducunt. :!:
ISISSCasagrande
 
Nuntii: 1
Nomen dedit: Iov 05 Feb, 2009 13.43

Re: De peste petardorum

Emitteby Rhumak on Sat 28 Feb, 2009 10.18

Erico ceterisque spd

Nullas nisi ridiculas basternas
in civitate vidi mea currentes
ridiculosque pueros ducentes
quos duxe oportuit curas maternas:

cupiebam ego cuperent cupidinem
quam ipse me sentirem cupientem:
se freno vinum, se freno libidinem
quam duco esse rectam paganam gentem.

Ecquid econtra? Rumor et tumultus
populus strepere, strepere vici,
dirumpi via, dirumpi anima mea.

Et priscae festae memoravi cultus:
felix fuit homo calice felici
Lyaeus honestus simul Cytherea.

Valete ex muris stulta laetitia tristibus Lictoriae
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron