Quomodo utenda computatra philologis

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Quomodo utenda computatra philologis

Emitteby noricus on Sat 05 Ian, 2008 22.39

noricus omnibus necnon Marco Fauonio salutem

saluete! constituo hoc colloquium, ut nobis liceat de instrumentis ad philologiam aptissimis disputare, quae beneficio computatri adhibeantur uel quomodo et computatro et rete optime utamur in philologia. paginam perscrutans nullum adhuc tale colloquium inueni, quamobrem hic incipiat.

equidem mihi nunc intersit qualibus tu, Marce, uti soles instrumentis, sin nulla omnino talia auxiliaria adhibeas sententias ueterum memoriae aptissimas usque citans, quas te per computatorem depromere puto...sintne quaedam quorum fontes publicati sunt, id est quae non pedenda pecunia quaeque mutari possunt a peritis? nam fons Thesauri Linguae Latinae fere nongentis constat nec, si recte iudico, ulla uia prolatari augerique potest. iam aliquamdiu enim cogito ipse programma scribere, sed stulti est his in rebus facere quod iam factum est ab aliis. certe rete hac de causa peruestigabam, sed paginas ad artem philologiae pertinentes plerumque aliquantulum neglectas ac non satis inter sese connectas esse inuenio. uereor, ne aliquid maioris ponderis praetermiserim. mihi non uocabulario tantum opus esse scitote, quam totas sententias inuenire e corpore quidem textuum completissimo uariis modis sine mora mendisque. praeterea scire cupio anne existat corpus litterarum antiquarum uirtuale, quod aucoritate philologorum probatum est ita, ut concordet cum optimis et recentissimis ciuiusque textus editionibus. agedum Erice, Marce, Mercurii, si uobis uidetur! quid optimum arbiramini respondete, quaeso. iamnunc grates! ualete! :roll:
OPTIMA IN CYNOSARGE DISCEBAM AB OPTIMIS.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby Ericus Palmén on Lun 07 Ian, 2008 0.51

Ericus Palmén Norico s.d.p.
Primum quidem scito me gaudere, quod post longinquam absentiam in forum nostrum colloquiorum Latinorum revertisti. Recte iudicas te absente nuntiorum in eo numerum haud mediocriter deminutum esse; sed forte fortuna nondum nisi paucorum dierum pausae hic exstiterunt; e.g. anni praeteriti MMVII ultimi nuntii a.d.III Kalendas Ianuarias (30.12.2007) advenerunt, primos autem anni novi nuntios Nonis Ianuariis huius anni MMVIII (5.1.2008) vidi. Equidem, quod ad me attinet, incipiente novo anno meam industriam scribendi vel paululum augere conabor, speroque alios sodales simile consilium capturos esse.
Dixisti tibi “non vocabulario tantum opus esse, quam totas sententias invenire e corpore quidem textuum completissimo variis modis sine mora mendisqueâ€
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby noricus on Lun 07 Ian, 2008 1.55

noricus Erico Palmen salutem plurimum

salue, Erice! gratias ago tibi tam cito respondenti! quod ad Bibliothecam Latinam, cui nomen Anglicum "The Latin Library" impositum est, adtinet, confiteri debeo eam et nosse et iam diu possidere uel uti. ualde quidem laudandum esse censeo, ut homines priuatim opus nauauerint immensum textuum corpus non modo congerere sed retis etiam beneficio palam fieri curare. sed simul etiam doleo uarietatem editionum. nam partim optimam editionem secuti sunt, quicumque illius paginae auctores sint, partim textus sibi fortuito a quibusdam missos inserere corpori uidentur, partim manibus conscripti partim machinis copiae factae. sane editores Teubneri (uel Sauri uel DeGruiteri) aut Oxfordiensis uel qui alii sunt, qui optima excusserint editiones, non sinerent, ut exemplaria librorum suorum gratis per rete uagent. quamobrem apparatus criticos uix illic inueneris, quod par est solum legere uel se delectari uolentibus, philologis autem remoramen maioris momenti. equidem textuum antiquorum sequor corpus completum, quod continet cunctos locos alicuius ambiguitatis quodque pecunia non pedenda erit. sane scio tantum corpus non facile confici posse, sed forte tamen aliquid huiuscemodi existat. utcumque sit: melius quam tale, ut supra circumscripsi, corpus esset, cum cunctos, quicumque ad Latinitatis emendatioris memoriam pertineant codices per interrete arcessi potuerint. nam hi ueri sunt fontes philologis consultandi. sed adhuc solum duae bibliothecae tantum fecisse scio, quorum paginae illic inspiciuntur:

http://www.ceec.uni-koeln.de/

http://www.cesg.unifr.ch/virt_bib/handschriften.htm

primo situ nexum deprehendas societatis Germanicae, quae photomechanice codicum imagines elaborabat ita, ut fundamentum fierent corporis illius uirtualis. si legeris quantis molestiis tantum opus fabricatum, facile concludes quam diu laborent, ut totus numerus codicum adiri possit, idque magis cum multi codices, ut certe scis, mediaeualium temporum acta scriptaque continent atque nihil ad Antiquitatem ueram conferentia (quamuis tamen ad codicium origines utiles sint). facilius igitur factum iri puto corpus optimarum editionum, ut a Thesauro Linguae Latinae nominatae sunt. nisi omnino exstet tale, citius editio uirtualis TLL a computatri perito uno frangatur, quam a quibusdam conscribi. nam Thesaurus Linguae latinae unus est editor, cui noces. conscriptis ceteris operibus multi te editores forsitan insecuti erunt...


uale
OPTIMA IN CYNOSARGE DISCEBAM AB OPTIMIS.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Mart 08 Ian, 2008 11.58

Marcus Norico s. p. d.
Annum novum tibi ex animo precor bonum faustum felicem fortunatumque. Et me scito gaudere, quod tamquam ab inferis excitatus revertisti. Spero alacriora nunc fore colloquia nostra.
Iis rebus, quas Ericus noster in litteris suis praeclare proposuit, hanc mihi liceat addere inscriptionem interretialem, quae nescio an tibi iam dudum nota sit:
http://www.hs-augsburg.de/~harsch/augustana.html
Equidem verba veterum scriptorum perscrutaturus imprimis et http://www.thelatinlibrary.com et Bibliothecam illam Augustanam adeo, idque non raro adiutus machina illa investigatrice google-erweiterte Suche/ricerca avanzata, id est google-investigatio dilatata; neque tamen satis habeo his solis uti bibliothecis interretialibus; mendosas enim esse constat. Qua de causa libros ipsos inspici oportet.
Optime vale. VI Id. Ian.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby noricus on Mart 08 Ian, 2008 22.54

noricus Zephyro suo salutem

s.v.b.e. salue, mi optime! ago tibi gratias permultas pro uotis tuis beneuolentissimis. sed anne norice meo recreato hoc forum recreatum iri possit ne augurari quidem coner... si di iuuent! :D equidem uerbis tuis, ut semper solebam, nunc etiam me gaudere scito! quoad bibliothecas, quae rete queunt adiri, pertinet recte iudicasti me illam nomine Augustanam iamdudum nosse. mea quidem sententia una ex optimis est propter uarietatem electorum textuum simul ac modo, quo illi lectoribus praebentur. nam multis linguis illo situ faueri uidemus. quod autem sentis libros nobis adhuc adeundos esse, plane tecum, amice, consentio. sed cum nuper librum egregii philologi Germanici Dielsenii legerim, qui inscribitur Doxographi Graeci, quo multum et haud sine ambiguitate disseruerat de origine earum fontium, quibus usi est postea opiniones Graecorum ante Socratem philosophorum eas perscribens, quas placita uocabat, grauitatem intellexi quaestionum atque dubitationum de locis antiquis non modo qui sed quomodo legendi sint. quatenus enim ingenium meum tam limitatum atque paruulum decebat cum Dielsenio nonnullis de rebus dissentiebam. sed quis potuerit probare Dielsenium una uel alia de re in errorem esse inductum? quem enim tantum, ut euidenter fecit Dielsenius uoluminum numerum euoluuisse credamus? huius autem librum eo tempore legi, quo apparatus criticos paene plures perscrutassem quam auctores antiquos ipsos de quibus agebatur. et quamuis te, Marce, admiror scientiam litterarum nullius machinationis auxilio tanta, ut soles, facilitate haurire, tamen concedere debebis magno usui emolumentoque fore, cum codices omnes rete praebeantur hasce res inuestigantibus. sane constat eam philologorum aetatem, quae tantos uiros, quam essent Diels Nietzsche Vsener Zeller Mueller Spengel nedum Reiske tulit, eloquentia et antiqui sermonis exercitatio, quae quidem tum in scholis pollebat, plurimim studiis suis contulisse. utcumque res se habeat:: haud difficile erit Thesaurum computando efrangi, non ut palam gratis a me disponaretur, sed saltem ut priuatim mihi auxilium quoddam det.

te autem iubeo ualere (fortasse tempus restat, ut tibi paululum quid de Homero tuo sentio dicam)!
OPTIMA IN CYNOSARGE DISCEBAM AB OPTIMIS.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 10 Ian, 2008 12.20

Mercurius sodalibus s.

Negotiis ad doctoratum meum pertinentibus etiamnunc detentus "iustas" litteras vobis scribere prohibeor. Quare tantum de titulo huius colloquii nonnulla addere velim, qui titulus mihi erroneus videtur. Verbum enim "utor" non est transitivum, ergo "quomodo computatris utendum sit philologis" scribere opportebat. Quae non ideo scribo, ut te norice offendam, cum homo es optimi stili abundantisque, neque dubito causam huius erroris rapiditatem fuisse. Valete! Ex castro Budensi, d. IV. Id. Ian.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Iov 10 Ian, 2008 15.23

Bene quidem, mi optime Mercuri, sed scribi licet De utendo computatro (cf. de utenda pecunia disputare, Cic. off. 2, 87).
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Ericus Palmén on Ven 11 Ian, 2008 1.09

Ericus Palmén Mercurio Hungarico et Marco Favonio Ursino necnon ceteris sodalibus s.d.p.
Sunt alia quoque exempla verbi ‘uti’ transitive positi – in sermone aevi archaici non modo cum de gerundivo agitur: e.g. Plautus, Poen. 1088 “Profecto uteris, ut voles, operam meamâ€
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby noricus on Ven 11 Ian, 2008 1.41

noricus Mercurio Marco Erico d.s. plurimum

recte mones, optime mi Mercuri, melius in titulo uerbo uterer utendum. tamen non plane falsum est et, si opus censeant administratores hoc uerbum mutare, eos ut id faciant hortor. sed grammaticis depositis te rogem ut uales. adhuc dissertatione detentus es? haec res te tamen non retinere uidetur, ut nonnumquam huc accedas me monitum mendorum meorum... :lol: :lol: agedum! uide, ne nimis longe foro absis! equidem Marco Ericoque gratias agam me copia exemplorum suppeditantes. est quidem forma, qua in titulo usus sum ualde usitata stilo Neolatino. nonne optime fuisset, cum de usu locutus essem? interdum enim mihi melius placeat titulus "De computatri usu in philologia". immo melius cum de illo ipso usu quid narrarent sodales, quam titulum decerpere quamuis temere a me impositum. :D

ualete! :wink:
OPTIMA IN CYNOSARGE DISCEBAM AB OPTIMIS.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Ven 11 Ian, 2008 11.51

Marcus Erico Mercurio Norico amicis suis s.d.p.
Maximas tibi, Erice, ago gratias pro re tam diligenter explicata.
Equidem, quod ad gerundivum, casu scilicet nominativo excepto, attinet, verba utendi, fruendi, fungendi, vescendi potiendique transitiva esse didici.
Qua de causa dici quidem licet
in muneribus fungendis diligentiam adhibere (Cic. Att. 1, 1, 2),
spes potiendorum castrorum (Caes. Gall. 3, 6, 2),
de utenda pecunia disputare (Cic. off. 2, 87),
sed dici oportet
hac re utendum est (nom.).

Obiter dictum:
Forsitan tibi placeat, mi optime norice, pro utenda scribere adhibenda.
Valete.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Sat 12 Ian, 2008 20.25

Iulia Norico Mercurio Marco Erico amicis suis s.p.d.
Quod ad textus Latinos in interrete inveniendios ettinet, fortasse quaedam etiam invenies in bibliothecis digitalibus, quae vulgo dicuntur, ut in bibliotheca Gallica http://gallica.bnf.fr/ vel inter libris bibliothecae universitatis Gottingensis, qui digitales exstant http://gdz.sub.uni-goettingen.de/ vel in hac bibliotheca brasiliana http://www.obrasraras.usp.br/ vel etiam in aliis.
Emendatiorem, sed minus facilem usu quam magnas bibliothecas iam citatas habeo Persea http://www.perseus.tufts.edu/
Inter paginas interretiales mihi carissimas est etiam genealogia haec amplissima mythologiae Graecae http://www.8ung.at/stammbaum/, tibi fortasse adhuc ignota.
Opera praeclara illa ut Thesaurum Linguae Latinae vel etiam Encyclopaediam Realem Scientiarum Classicarum Antiquitatis (vulgo RE quae abbreviatur) a Pauly/Wissowa/Kroll editam vel Novum Pauly qui dicitur attinet, credo te frustra talia quaeri in interrete.
Si tamen quaeris quomodo philologis adhibenda sint computatra, praeterire nolim facultates articulos tractateque in periodicis edita quaerendi, ut imprimis Gnomon http://www.gnomon.ku-eichstaett.de/Gnomon/Gnomon.html.
Inter lexica non obliviscamur Orbis Latini http://www.columbia.edu/acis/ets/Graesse/orblata.html, neque spernendum est lexicon a Davide Morgan exaratum http://facweb.furman.edu/~dmorgan/lexicon/adumbratio.htm, quod magis philologicum est quam pleraque quae vulgo inveniuntur lexica.
Spero haec tibi usui fore! Cura ut valeas!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby noricus on Sat 12 Ian, 2008 23.53

noricus Iuliae Marcoque necnon ceteris sodalbus salutem d.

saluete pariter, amici. ecce amica rufa nedum rufissima ac uenustissima mea forum reuersa est! hac quidem re maxime gaudeo! :D grates tibi, Iulia pulchrissima, permultas ago ob nexuum numerum a te allatorum, etsi situs plerosque iam nouerim. GNOMON autem compendium bibliographicum magis est quam corpus textuum, quem insuper non adire posse doleo, cum assectator sum LINUCIS (Debiano utor uersionis "etch"). nonne dataquaecumque.exe pessima mihi datorum forma sit?. Pauly-Wissowa perraro consultare soleo, quod quidem Vniversitate Carolae Franciscae Graziae, ubi nunc uiuo, facere consueo. lexicon Forcellini possideo haud inutile (editio Schneebergensis), quo melius aptiusque per retis spatia nullum inuenies. PERSEVS solum modo pollere uideatur atque incepisse id ipsum, quod iamdudum mihi exoptabam quam maxime, sed situs ille negelectus atque relictus paret nec omni de causa eum adire queas. quam uelim textus omnes machinae meae insint uel immo magis: codices omnes ea forma, ut facile a me tractentur! forsitan ipse, ut palam ita fiant, elaboro...sed satis de his!

ut uales, amica omnium tenerissima? num nouos amicos apud Philiae paginam inueneris? :lol: te oro iis dicas me plurimum dolere, cum nondum sodalis a se receptus sim, atque sibi maxime inuidere, quod cotidie praesentia tua frui possint! equidem quoque te spero, ut quam optime ualeas.

ad Marcum: salue! obiter dictum, mi optime: confiteor, ut mihi permulta melius placeant, cum aliter a me facta essent. ita et huius colloqui titulus, quem ut illa permulta alia mihi mutare minime licet. :D

ualete!
OPTIMA IN CYNOSARGE DISCEBAM AB OPTIMIS.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby noricus on Mart 04 Mart, 2008 20.10

saluete pariter!

agedum, amici! quaestioni quam ipse incepi respondere uelim. quaestio autem erat de textibus et de instrumentis, qua litterae optime scrutentur. rete proximis hebdomadibus peruestigans multa loca inueni, quae multum philologum iuuant rebusque iis suppeditant, quae maxime utiles iis, qui computatri beneficio textuum corpora permagna uelut completa inuestigare cupient. inprimis autem eorum, quae ad usum in sententiis inueniendis computatorum pertinent nexus uobis, amici, praebere non haesitem. sed primum de systematibus, quorum praecipue duo sunt genera: Fenestrae et Vnix (Windows, Unix) - nam Mali (Apple) systema ipsum inter Vnices numerandum. pro Fenestrae systematibus plura sunt instrumenta, quae tamen pendenda uobis sint (praeterea semper mementote Fenestrae systema coruscum esse stultitiaque magis quam firmitate se excellere - quid magis reiciendum philologo futuro?) cum autem, ut egomet (utor Debiano recentissimo http://www.debian.org/ ), Vnice quodam utimini, perpauca restant, quae fere semper sub signo GNU ( http://www.gnu.org/ ) edita aliisque meliora sunt. nolitote credere Linux malum systema esse, quod pecuniam spernant ii, qui conficiunt illud! immo uero Debianum optime operat. corpora praeter Persei ( http://www.perseus.tufts.edu/~rsingh04/ )omnia ferme pedenda. tribus enim diebus acerrime magnoque cum studio temptabam corpus Thesauri Graecae Linguae ( http://www.tlg.uci.edu/ )gratis rete exsorbere. nihil omnino effeci. pro Vinicium systemate optima instrumenta quoad philologiam haec sunt:

http://philologic.uchicago.edu/ (hoc uero bene operat)

http://www.dur.ac.uk/p.j.heslin/Softwar ... /index.php (habet proprium dispositorem, quamobrem et interrete et localiter per data litteras prosequi possitis)

Philologic forsitan optimum instrumentum cum corpora peruestigaturi estis quae per XML modum exscripta. (interdum paene omnia sic exposita sunt...)
item Diogenis programma, cum uelociissimum sit, quod per Perl ( www.perl.org/ )uerba sententiasque textibus perscrutat. Perl aptissimum, cum magnitudo datorum certum finem transgreditur.

pro textibus planis, quorum nomen plerumque finitur .txt litteris, Vnix cum Perl et Gawk ( www.gnu.org/software/gawk/ ) iam ipsum satis sufficit. certe oportet consola uel terninale ( http://commandline.org.uk/ ) utamini. :D
corpora et Persei et plerorumque aliorum seu etaim corpora archeologica ad XML pertinent. itaque consola sola non sufficit, quamuis instrumentis optimis adaptata sit...
cum Diogenis programmate per Xulrunner uel Iceweasel (Mozilla) texta adgrediamini. quis Linuci assuetus est, ea sciet.

deinde existunt alia programma ut Iuxta uel PerseusHopper uel Amberfish, quorum quae exsobere queatis hic:

http://www.etymon.com/tr.html
http://sourceforge.net/projects/perseus-hopper
http://patacriticism.org/juxta/

sed cauete! per Java exscripta sunt. itaque non bene operant. Amberfish contra per C et C++, sed meo systemate id compilare non potui, quamuis omnia necessaria prouiseram...

est insuper programma Vniuersitatis Eichstaedtae, quod nondum expertus sum:

http://www.ku-eichstaett.de/Fakultaeten ... e/conceyst

haud paucos nexus illa praebet pagina:

http://www.digitalclassicist.org/

praeterea huius uobis paginae intersit...

http://www.gldv.org/cms/

bibliothecas praeter illas, quae uos, amici, mhi palam fecistis inueni hasce:

http://www.hhhh.org/perseant/libellus/
http://meta.montclair.edu/lector_longinquus/
http://www.intratext.com/LAT/
http://www.uni-heidelberg.de/institute/ ... index.html
http://scriptorium.lib.duke.edu/papyrus/

plures fontes hic inuenire possitis:

http://wiki.digitalclassicist.org/Category:Projects

haec hactenus. debeo nunc amicum conuenire. ualete!
Last edited by noricus on Merc 05 Mart, 2008 1.52, edited 5 times in total.
OPTIMA IN CYNOSARGE DISCEBAM AB OPTIMIS.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Mart 04 Mart, 2008 21.57

Marcus Norico amico rerum quoque computatralium peritissimo sal.
Equidem admiror, quanta abs te sollertia inscriptiones interretiales et investigatae et propositae sint. Utilissimae quidem videntur esse, sed timeo, ne ingenii mei vires ad fructum ex iis capiendum non sufficiant... :roll: Utcumque vero se habet res, gratias tibi ago pro tanta opera suscepta. Cura, ut valeas. IV Non. Mart. Crefeldiae.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby noricus on Merc 05 Mart, 2008 2.38

noricus Marco Fauonio salutem

salue! nil est, amice, opus mihi grates agere. quae forte solum modo inuenta sunt praestiti! communitas GNU me docuerat quanti momenti est, inter nos ut scientiam rerum uel minimam partiamur, siquidem pretii aliquid efficire cupimus. praeterea me hercle tamquam Dielsenium, cuius animus codicum puluere siccarit, uitam agere nolo nec tamquam Nietzscheum desperare, cum codicibus omnino egerim. :D machinae pro me laborent! nec litteras ut numerarem natus sum, sed ut sententias grauissimorum uirorum diligentius pensitarem, quippe quae litteris constant, quae temporibus Christianis ualde obfuscatae mutilataeque sunt....

sed tu, uentorum mi optime, cur de uiribus querere, quoniam haud facile cuiquam tantum ingenii sit? quo de fructu loquere, qui possides quem alii ne mente fingere potuerint? eruditio enim plurium litterarum cognitione a te adepta esse uidetur.

si tamen uero talium, ut supra ostenta sunt, instrumentorum egeas talisque generis systema, ut BSD aut Linux, computatro tuo inest, semper me priuatim adgredi potes, quoad installationem programatis uel forsitan compilationem (architecturam tunc scire machinae tuae debeo). si Fenestrae systema habes, melius aliunde auxilium petebis, quod numquam alio ac Debiano atque FreeBSD utebar neque multum in Fenestrae systemate ualeo. uale! :wink:
OPTIMA IN CYNOSARGE DISCEBAM AB OPTIMIS.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron