"Amor unit plantas."
1707, Mai 13/23*, in provincia Suecica, quae ipsorum lingua Småland, nostra Smolandia appellatur, natus est Carolus Linnaeus. Anno 1753 opus ingens composuit, cuius volumen primum inscribitur „Species plantarum, exhibentes plantas rite cognitas, ad genera relatas, cum differentiis specificis, nominibus trivialibus, synonymis selectis locis natalibus, secundum systema sexuale digestas. Tomus I. ... Holmiae ... 1753“. Linnaeus non solum vir erat herbarum peritissimus, sed etiam eas nomenclatura nova instituta tam ingeniose discripsit, ut „alter Adam“ appellaretur (cf. Gn 2, 19s.). Anno 1732 Upsalia profectus est in Lapponiam. Operae pretium est legere eius librum memorialem, qui inscribitur „Iter Lapponiense“. Quo in componendo Linnaeus cum lingua Suecica tum etiam Latina promiscue usus est. Suecice nescienti mihi liceat hoc exemplum proferre, idque Theodisce redditum (Lipsiae 1987, p.43): „Die Lappen trinken gerne Branntwein**, quod notabile est in omnibus piscatoribus. Nescio quid venando et piscando Laponibus anteferendum sit.“
"Famam extendere factis."
-----------------
* „Mai 23“ secundum anni discriptionem Gregorianam, quae anno 1753 in Sueciam recepta est.
** id est: Lappones aquam vitae bibere consuerunt.