Michaël Agricola, vir illustris Finnicus

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Michaël Agricola, vir illustris Finnicus

Emitteby Ericus Palmén on Lun 09 Apr, 2007 13.21

Salvete, omnes sodales!
Hodie (9.4.2007) quadringenti quinquaginta anni peracti sunt e morte viri praeclari Michaëlis Agricolae (c. 1507/1510 – 9.4.1557), qui non solum reformator religionis, sed aliis quoque modis de cultu civili Finnico bene meritus est.
Quadringentis fere annis ante aetatem eius, medio fere saeculo duodecimo, cum religio Christiana e Suetia in Finniam translata esset, patria nostra pars Europae occidentalis facta erat ac sequenti saeculo et regno Suetiae et religioni catholicae strictius adiuncta. In institutione nostra scholari omnia fere primo ad sacerdotes futuros educandos spectabant ac Latine fiebant. Finnia erat una ex iis terris, e quibus iuvenes lingua Latina satis eruditi in mediam Europam transibant, ut ibi studia academica exercerent et uberiorem sibi doctrinam pararent.
Saeculo sexto decimo reformatio religionis ubique in Europa condiciones rerum valde mutavit. Ecclesia catholica Romana eum, quem antea habuerat, principatum amisit, atque in caerimoniis ecclesiasticis Latinitas paullatim linguis vernaculis cedebat. Textus Bibliorum Sacrorum, qui antea prope solummodo Latine, e Versione Vulgata, cognosci potuerant, passim in linguas vernaculas converti coepti sunt, quo melius etiam ab hominibus indoctis et Latinitatis ignaris intellegerentur.
Huius activitatis in Finnia antesignanus exstitit Michaël Agricola, qui iam puer scholaris ea, quae reformatione religionis agebantur, bene comperit. Decenniis quarto et quinto saeculi sexti decimi, quibus primum Aboae secretarius episcopalis fuit (1531–1535), deinde in Universitate Vitembergensi ducibus Martino Luthero et Philippo Melanchthone studia sua theologica complevit (1536–1539), denique titulo magisterii accepto in Finniam reversus inter alia rectoratum scholae cathedralis Aboensis gessit (1539 - 1548), quantum sibi temporis variis rebus occupato relinqueretur, scriptis sacris Finnice reddendis dedicavit. Primum anno 1543 in lucem prolatum est Abecedarium Finnicum, quo etiam Catechismus brevis continebatur, sequenti anno Precationale Finnonicum explicationes Latine quoque exaratas continens, denique anno 1548 translatio Finnica Novi Testamenti.
Relicto officio rectoratus Agricola adiutor episcopi factus Vetus Testamentum Finnice reddere adortus est, sed prae multitudine aliarum occupationum non nisi quartam fere partem eius – Psalterium et libros quorundam prophetarum – absolvere potuit. Anno 1554 novus episcopus dioecesis Aboënsis creatus non diu huic potestati praefuit; tribus enim annis post in Russiam missus est una cum legatione Suetica, quae de pace inter Russos et Suetos restituenda consultaret. Ex hoc itinere in Finniam rediens, cum iam aliquamdiu infirma valetudine laboraret, subito morbo affectus est et morte correptus.
Agricola reformationem religionis in Finnia moderate peregit. Dissimillimis rationibus res novabat ac rex Suetiae Gustavus Vasa, qui in religionem catholicam tam inimico erat animo, ut eam e regno suo velut pestem omnino exstirpare vellet. Quam ob rem nonnumquam dissensiones inter eum et Agricolam oriebantur, praesertim cum rex rei publicae Sueticae locupletandae causa non dubitabat possessionibus ecclesiae arroganter potiri, proinde ac si ipse papa terrarum septentrionalium declaratus esset. Utique Agricolae, cum ne Lutheranae quidem doctrinae nimis serviliter obsequeretur, id laudi tribuendum est, quod Finnia omnino caruit talibus conflictibus, quales passim alibi in Europa diversis sectis religiosis provocati sunt.
Non solum reformator religionis, sed etiam creator linguae Finnicae litterariae Michaël Agricola iudicandus est. Ante eum perpauca Finnice scripta erant, vix quicquam typis impressum. Admodum lente tamen post eum evolutio litteraria linguae nostrae successit; nam posteriores quoque reges Suetiae suum, ut principalem sermonem regni, Finnicae linguae plane anteponebant. In scholis et in vita academica Latinitas diu praevalere pergebat.
Sequentibus saeculis – septimo decimo et duodevicesimo – Finnia una erat e remotissimis regionibus regni Suetici, parem fere condicionem habens ac postea Sibiria in Unione Sovietica. Nec tamen deerant, qui rebus Finniae faverent. Tota Biblia Sacra anno 1642 e prelo exierunt, eorumque novae editiones revisae, sed ab originali haud multum differentes, annis 1685 et 1758 et 1776 divulgatae sunt.
Undevicesimo demum saeculo, cum Finnia anno 1809 in Russorum potestatem translata esset, â€
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron