by Iulia on Sat 10 Sep, 2005 2.36
Iulia sodalibus sal.
Quaeris, mi Luce, quid sentiant Germanos erga Iudaeos, cobabor ergo explicare: Post Secundum Bellum Mundanum multi Germani, imprimis gubernatio, omni vi sectati sunt reconciliationem cum Iudaeis ac veniam ab iis - maxime puduit calamitatum. Adhuc si quis homo politicus quid dicat contra Iudaeos, statim vehementissime lacessitur. Alias in populo: Sunt, qui dicunt etiam civitatem Israel peccare - quod si diceret politicus, ei obiceretur antisemitum esse. Multi etiam, imprimis iuniores, ea sunt opinione, ut iam nolint tantam, quam nunc habent, auctoritatem in futuro concedere Iudaeis. Dicunt non se ipsos bello infuisse, ergo nihil culpae in iis esse; ceterum non fieri posse, ut nemini iam liceat aliquid in Iudaeos dicere vel etiam mentionem facere de genocidis aliorum populorum. Non probant Consilium Centralem Iudaeorum tantam habere auctoritatem, ut multa poscere possint, quae nemo audeat negare, quod timere debeat se Iudaeos offendere, quo in Germania nihil esse peius ac periculosius.
Puto ego homines illos non in Iudaeos loqui velle, nolunt tantum hereditatem Secundi Belli Mundani ferre. Nolunt semper misericordes esse cum victimis Germanorum, nolunt iterum iterumque audire quam male se gesserunt Germani, quam bene ceteri, nolunt semper de temporibus praeteritis agere. Volunt, ut et Germanis liceat patriotismus. Dicunt Francogalli "Vive la France", dicunt Hispanici "Viva Espana", dicunt denique iterum iterumque Americani "God save America". Nemini autem Germano venit in mentem dicere "Es lebe Deutschland" vel similia - plerique etiam non auderent. Volunt vivere liberati "dedecore maculaque aeterna", cuius mentionem Marcus fecit, volunt denique esse aequales aliis nationibus.
Ceterum de Israel et Palaestina Tiberi Marco ceterisque prorsus assentior. Non sunt nationes quaelibet dimicantes in Unionem Europaeam recipienda reconciliandi causa; talia sunt munera UNOnis. Potius ergo quaerendum est, cur Palaestina non sit membrum UNOnis.
Unio Europaea hanc ob causam nomine eius nuncupata est, quia est in Europa. Certe nemo nescit Iudaeos magnam habuisse partem in Europa aedificanda, dubito autem eos Europaeos vocare: Quid de Iudaeis Americanis? Estne Alan Greenspan, homo maxime Americanus, estne hic Europaeus? Quid de ceteris Americanis? Suntne hi Europaei? Luce, esne Europaeus tu? Non autem volo Unitas Civitates Americae in Unionem recipere Europaeam.
Nonne post Bellum Mundanum Secundum deliberabant, an civitatem Israel in Argentina conderent? Si hodie Israel esset in Argentina, minime puto aliquem Iudaeos in Unionem recipere velle.
Quid attinet ad ludum pedifollicum, et Israel et Turcia populi sunt Europaei. Quo miror, tamen non censeo eos in Unionem Europaeam esse recipiendos.
Valete quam optime.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!
- mathesis localiter trivialis -