Tiberis omnibus,quorum his diebus pluris interest,quis victor certamine pedifollico discessurus sit, sal.
Bois superatis Graeci an Lusitani victores discessuri sint, in summo discrimine est. equidem mehercle non credidi fore,ut Graeci tantum proficerent. qua re me non mediocriter dolere confiteor, primum, quod Bois ictus poenarius ab arbitro negatus est, deinde, quia Graeci, quos nomine Graeco "podurgos" appellare possis , lusione parum eleganti quamquam efficaci impares sunt animis spectatorum excitandis. nam ubi cuique ars ludendi deest, salutem suam in adversariis prosternendis petere videtur.
nunc ergo velut ad ludum initialem huius certaminis redimus : Portugallia versus Graeciam. timendum est, ne Lusitani, ut qui in illo ludo primam atque unicam cladem acceperint, nimis sollicite agant, cum Graeci, utpote qui velut adventicii in hoc certamine habeantur, nil ex ea re detrimenti capiant.
utra manus palmam feret ?
valete.