Marcus oculos ad caelum attollens Norico in caelicolarum societatem assumpto salutem plurimam dicit.
Non mediocri ex primo Sermone Caelesti capta voluptate me pudere nunc scito illius epistulae temerarie ac nimis festinanter deletae. Legitimam quidem excusationem mihi deesse fateor, sed cum in caelorum regnis te liberum curis solutumque vita aeterna frui putarem, nuntium ex hac lacrimarum valle ad te missum in conspectum tibi dari non posse suspicabar; adde, quod silentio te divino involvisse videbaris. Qua de causa verba mea supervacanea existimabam: falso, ut nunc scio. Ignosce ergo quaeso temeritati meae!
Nunc ad dialogum mirificum! Quem cum perlegerem, continuo recordabar de Luciano Samosateno... Cum quo scriptore faceto atque ingenioso familiaritate quadam – in caelo scilicet! – coniunctus videris esse. Perge scribere, ut coepisti, sed oro te respicias novissima Mercurii nostri verba.
Optime vale.
V Idus Iun., quo die in Germania pedilusores in maxima certamina descendere incipiunt.