Angulus philosophicus

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Spartacus on Iov 12 Aug, 2004 3.18

Epistulae ad Thessalonicenses

In epistula prima:

Paulus volebat Thessalonicenses visere. Quoniam accidit ut impedimenta nescio quos haberet, ille omnia sicut opus diaboli tribuit.


2:18 quoniam voluimus venire ad vos ego quidem Paulus et semel et iterum et inpedivit nos Satanas



In epistula secunda:

Hoc loco Paulus affirmavit extremam vitae diem mox venturam, ubi diabolus, ille magnus iniquus, denique se indixerit atque punitus erit, cum omnibus qui eum secuti sunt!

2:3 ne quis vos seducat ullo modo quoniam nisi venerit discessio primum et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis
2:4 qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur ita ut in templo Dei sedeat ostendens se quia sit Deus
2:5 non retinetis quod cum adhuc essem apud vos haec dicebam vobis
2:6 et nunc quid detineat scitis ut reveletur in suo tempore
2:7 nam mysterium iam operatur iniquitatis tantum ut qui tenet nunc donec de medio fiat
2:8 et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet inlustratione adventus sui
2:9 eum cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus
2:10 et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent
2:11 ideo mittit illis Deus operationem erroris ut credant mendacio
2:12 ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati sed consenserunt iniquitati


Sequitur
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Iov 12 Aug, 2004 3.19

Epistulae ad Timotheum

In epistula prima :

Hinc magnopere perturbatus confususque factus sum. Quomodo et cur apostolus Paulus, duos falsos prophetas diabolo tradidit? Si mihi licet de hoc themate quaerere, num fas est tales res ferre? Nonne debemus – dumtaxat tali modo docemur - omnino ignoscere illis qui maleficium contra nos agunt? Reapse hoc excerptum mihi difficile consensu videtur.


1:18 hoc praeceptum commendo tibi fili Timothee secundum praecedentes in te prophetias ut milites in illis bonam militiam
1:19 habens fidem et bonam conscientiam quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt
1:20 ex quibus est Hymeneus et Alexander quos tradidi Satanae ut discant non blasphemare.

Quid fieri oportet ut bonum episcopum habeamus? Secundum Paulum, ille non solum mores honestos sed etiam rerum experientiam habere debet, ut temptationibus diaboli resistere possit:


3:1 fidelis sermo si quis episcopatum desiderat bonum opus desiderat
3:2 oportet ergo episcopum inreprehensibilem esse unius uxoris virum sobrium prudentem ornatum hospitalem doctorem
3:3 non vinolentum non percussorem sed modestum non litigiosum non cupidum
3:4 suae domui bene praepositum filios habentem subditos cum omni castitate
3:5 si quis autem domui suae praeesse nescit quomodo ecclesiae Dei diligentiam habebit
3:6 non neophytum ne in superbia elatus in iudicium incidat diaboli
3:7 oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt ut non in obprobrium incidat et laqueum diaboli


Sive ulla doctrina aliarum gentium sive dissensio prophetarum Iudaicorum, ambae sicut opus daemonii videbantur.



4:1 Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum
4:2 in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam
4:3 prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem



Inopia apud viduas vitanda est, ne diabolus eas temptare audeat. Satius est eis veniam dare ut denuo matrimonium alicuius teneant.



5:14 volo ergo iuveniores nubere filios procreare matres familias esse nullam occasionem dare adversario maledicti gratia
5:15 iam enim quaedam conversae sunt retro Satanan

In epistula secunda:

Bonus praedicator cum vitare altercationes vanas supervacuasve tum mansuete adversarios eius ad fidem convertere debet. Quae cum ita sint, illi infideles se liberare e diabolo potuerunt. Satan hinc sicut modus cogitandi diversus tantummodo videtur.

2:23 stultas autem et sine disciplina quaestiones devita sciens quia generant lites
2:24 servum autem Domini non oportet litigare sed mansuetum esse ad omnes docibilem patientem
2:25 cum modestia corripientem eos qui resistunt nequando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem
2:26 et resipiscant a diaboli laqueis a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem.


Sequitur
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Iov 12 Aug, 2004 3.21

Ad Titum:

Hoc loco nulla res magnae ponderis de daemonio inventa est.



Ad Philemonem:

Denuo, nulla mentio de satan facta est.



Ad Hebraeos:

Iesus venit ad mundum ut, moriendo pro nobis, daemonium atque peccata mundi tolleret. Reapse Christus talis qualis “hostia” humana vel victima se praebuerat, quamobrem ritus christianus species sacrificii divini est, quod apud gentiles imprimis animalibus emendatis, quamvis rare hominibus captivis atque virginibus fieret, factum erat.

2:14 quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni et ipse similiter participavit hisdem ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium id est diabolum
2:15et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti
2:16 nusquam enim angelos adprehendit sed semen Abrahae adprehendit
2:17 unde debuit per omnia fratribus similare ut misericors fieret et fidelis pontifex ad Deum ut repropitiaret delicta populi
2:18 in eo enim in quo passus est ipse temptatus potens est eis qui temptantur auxiliari.


Sequitur
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Iov 12 Aug, 2004 3.23

Epistulae catholicae beatorum apostolorum Iacobi, Petri, Ioannis et Iudae:



Epistula beati Iacobi :

Sapientia terrena, scripsit Iacob - relatu dignum! – res diabolica quoque esse potest, dummodo sine virtute et malo usa sit:

3:13 quis sapiens et disciplinatus inter vos ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae
3:14 quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem
3:15 non est ista sapientia desursum descendens sed terrena animalis diabolica
3:16 ubi enim zelus et contentio ibi inconstantia et omne opus pravum
3:17 quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est deinde pacifica modesta suadibilis plena misericordia et fructibus bonis non iudicans sine simulatione


Et aliter, Iacob dixit Deo cedere simul ac diabolo resistere remedium magis idoneum ad satan repellendum. Hinc sane videtur daemonium utilitatem ex nostra imbecillitate capere.

4:7 subditi igitur estote Deo resistite autem diabolo et fugiet a vobis


Epistulae beati Petri apostoli

In epistola prima:


Hoc loco diabolus species leonis rugientis, qui media nocte pecudes gregemque terret. Illis temporibus christiani in discrimine extremo erant atque plures vexationes quam antea patiebantur. Petrus eos hortabatur ut patientiam fidemque servarent, sicut inveniri potest in quodam excerpto (1 Pd 3: 17): “melius est enim benefacientes si velit voluntas Dei pati quam malefacientes” (**
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Iov 12 Aug, 2004 3.24

Epistula beati Iudae apostoli


Mirabile dictu, auctor huius libri sine pudore more maiorum usus est, non disciplina christiana eiusque praeceptis! Sermo populi erat, ubi Michahel archangelus misus a Deo esset ut Mosem sepultura afficeret, cuius corporis, ut scitur, obscure absconditum erat. (re vera, fama est nemo umquam potuit corpus eius invenire). Secundum ipsam fabulam fictam, satan archangelo obstitit, sed hic aequo animo omnia tulit et dixit diabolum a Deo, non a archangelo, punitum iri. Hinc Iudas apostolus acriter alios “falsos” apostolos vituperare conatus erat, quoniam hi dissentire cum christianis de praeceptis fundamentalibus solebant. Scilicet nulla re de hoc casu inveniri potest, cum Veterum Testamentum legamus (Dt 34, 5-6): “mortuusque est ibi Moses servus Domini in terra Moab iubente Domino et sepelivit eum in valle terrae Moab contra Phogor et non cognovit homo sepulchrum eius usque in praesentem diem”. Idcirco hortor vos ut hunc excerptum attente legatis:




8 similiter et hii carnem quidem maculant dominationem autem spernunt maiestates autem blasphemant
9 cum Michahel archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Mosi corpore non est ausus iudicium inferre blasphemiae sed dixit imperet tibi Dominus
10hii autem quaecumque quidem ignorant blasphemant quaecumque autem naturaliter tamquam muta animalia norunt in his corrumpuntur



Finem huius capitis nunc faciam, simul vos moneam ut de mirabili libro “Apocalypsis” nuncupato legatis, qui hoc caput sequitur, ubi denique de “die irae” penitus narratur.



FINIS
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Ven 27 Aug, 2004 1.13

Spartacus omnibus sodalibus sal.


De Malefici Existimatione ex libro Apocalypsis:


Parvum prooemium ad hunc libellum melius intellegendum nunc faciam: Apocalypsis liber “protocanonicus” non est, sed vero “deuterocanonicus”. Quae cum ita sint, dubitatio de inspiratione divina in eodem certe est. E libris “protocanonicis” nulla dubitatio usquam de hac re habere licet. Non solum Apocalypsis sed etiam multi alii libri sunt “deuterocanonici” nuncupati. En ecce: Tobias, Iudith, Sapientia, Ecclesiasticus, Baruch, Machabaei I et II, septem extremi capita ex Esther (10,4 – 16,24) atque excerpta quaedam e libro Danielis (3,24-90; 13; 14). Etiam in Novo Testamento: Epistula Pauli ad Hebraeos, Epistula Iacobi , secunda Epistula Petri, secunda et tertia Epistulae Ioannis, Epistula Iudade et demum, liber Apocalypsis.

Hae dubitationes de inspiratione divina quorumdam librorum e Vulgata inchoatae sunt apud christianos circa finem saeculi secundi et principium saeculi tertii. Nimis longa et gravis haec narratio esset, si vellem omnino explanare. Satis mihi est duas res ostendere: alter, quod multi sunt qui putabant auctorem Apocalypsis non esse Ioannem; alter, quod necesse erat aliquando concilium quoddam apud clericos convocare, ut de hac re disputare possent. Exempli gratia, quartum Concilium Toletanum in Hispania, Isidorio Hispaliensi moderatore, anno sescentesimo tricesimo tertio, inde clerici praesentes illis qui negabant inspirationem divinam in Apocalypse excommunicatione minati erant.

Antea, Sulpicius Severus ( ca 363 – 425 A.D.) hoc modo in libro secundo Chronicorum dixit “<liber> qui quidem a plerisque aut stulte aut impie non recipitur”(31,1). Hieronymus (ca 347 – 420 A.D.), vir eruditus doctusque a quo Vulgata scripta erat, cum servaret eundem librum in Editione Vulgata iussu pappa Damaso, debuit ipso modo eadem crevisse...

Multo postea, anno millesimo quingentesimo quadragesimo sexto in Concilio Tridentino, alii clerici steterant denuo in sententia: illi discordantes sicut anathemabiles! Deinceps vetitum omnino est, de hac re disputare, namque haec ipsa sententia etiam atque etiam sive in concilio sive aliter in Vaticano corroborata est.. Sileamus, tunc...

Sequitur
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Ven 27 Aug, 2004 1.15

Nunc tempus aptum mihi est, ut libro Apocalypsis reddeamus: genus istius libelli valde vigebat a saeculo secundo ante Christum usque ad primos saeculos nostri temporis. Opus est dicere quod litteratura ista propria aetatis unde populus in summo discrimine vexationeve se praebetur. Vetus Testamentum legendo, idem modum scribendi in libro Danielis invenimus, qui dicitur anno centesimo fere sexagesimo quinto ante Christum scriptus fuisse. Relatu nempe dignum, Daniel nihilum dixit de diabolo in eius fabula. Immo, credebat Die Irae Deum venire omnes vivos mortuosque iudicatum tum poenas a peccatoribus petens tum pios sanctosque secum in caelum deferens. Quodsi daemon res magni ponderis eo tempore fuisset, dubito an Daniel – vel quicumque librum istum scripserit - eiusdem oblitus esset...

Tempore, “Apocalypsis” in viso Danielis quasi exitium Babyloniae videtur (Dn 7 – 12). In hoc altero libro e Novo Testamento, de Babylonia quoque saepe narratur! Hic liber, scriptus circa annum nonagesimum sextum, vero tractabat de Die Irae, cum Deus iterum ad mundum veniret ut diabolum demum sicut eius fautores poena afficeret atque homines pios laudaret quibuscumque ad caelum in aeternum beate novam vitam ageret.

In libri principio, scitur Iesus claves mortis infernique possidere:


1:18 et vivus et fui mortuus et ecce sum vivens in saecula saeculorum et habeo claves mortis et inferni

Porro scimus quospiam comites ecclesiae Zmyrnae, nempe illos non sanctos, cum diabolo in carcerem ituros:

2:10 nihil horum timeas quae passurus es ecce missurus est diabolus ex vobis in carcerem ut temptemini et habebitis tribulationem diebus decem esto fidelis usque ad mortem et dabo tibi coronam vitae



Sequitur
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Ven 27 Aug, 2004 1.17

Satan in Pergamo habitare dicitur. Re vera, scriptor hoc modo gentiles vituperare cupiebat:

2:12 et angelo Pergami ecclesiae scribe haec dicit qui habet rompheam utraque parte acutam
2:13 scio ubi habitas ubi sedes est Satanae et tenes nomen meum et non negasti fidem meam et in diebus Antipas testis meus fidelis qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat

Puto rem dignam relatione locum quemdam ubi mentio de ecclesia Thyatirae facta est. Aliter ullam solam mentionem invenire non possumus. Sequitur ut eruditi intellegunt hanc ecclesiam sicut certamen christianum contra sectas occultas fuisse:

2:24 vobis autem dico ceteris qui Thyatirae estis quicumque non habent doctrinam hanc qui non cognoverunt altitudines Satanae quemadmodum dicunt non mittam super vos aliud pondus



Sequitur
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Ven 27 Aug, 2004 1.18

Hoc loco de apostatis, id est, illis qui pristinam religionem christianam reliqueret, dicitur quod illi vero diabolum sequuntur atque haec veritas palam omnibus demum ostendetur:

3:9 ecce dabo de synagoga Satanae qui dicunt se Iudaeos esse et non sunt sed mentiuntur ecce faciam illos ut veniant et adorent ante pedes tuos et scient quia ego dilexi te

Auctor huis libri aequavit idololatriam cum cultu diabolo:

9:20 et ceteri homines qui non sunt occisi in his plagis neque paenitentiam egerunt de operibus manuum suarum ut non adorarent daemonia et simulacra aurea et argentea et aerea et lapidea et lignea quae neque videre possunt neque audire neque ambulare

Hinc prima mention de bestia facta est. Bestia fortasse vires magnas omnium hostium Deo adversus significat:

11:7 et cum finierint testimonium suum bestia quae ascendit de abysso faciet adversus illos bellum et vincet eos et occidet illos

Sequitur
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Ven 27 Aug, 2004 1.19

Draco rubicundus, scilicet satan, apparuit. Capites eius renisus ad mortem videtur et cornua coronaeque quasi imperium ( vide Dn 7.7; 8, 9-10). Nempe tractat de pugna inter diabolum et ecclesiam, nec praettermitendum tamen est, quod dicam diabolum tantummodo gentes non christanas esse!



12:3 et visum est aliud signum in caelo et ecce draco magnus rufus habens capita septem et cornua decem et in capitibus suis septem diademata
12:4 et cauda eius trahebat tertiam partem stellarum caeli et misit eas in terram et draco stetit ante mulierem quae erat paritura ut cum peperisset filium eius devoraret
12:5 et peperit filium masculum qui recturus erit omnes gentes in virga ferrea et raptus est filius eius ad Deum et ad thronum eius
12:6 et mulier fugit in solitudinem ubi habet locum paratum a Deo ut ibi pascant illam diebus mille ducentis sexaginta
12:7 et factum est proelium in caelo Michahel et angeli eius proeliabantur cum dracone et draco pugnabat et angeli eius
12:8 et non valuerunt neque locus inventus est eorum amplius in caelo
12:9 et proiectus est draco ille magnus serpens antiquus qui vocatur Diabolus et Satanas qui seducit universum orbem proiectus est in terram et angeli eius cum illo missi sunt
12:10 et audivi vocem magnam in caelo dicentem nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri et potestas Christi eius quia proiectus est accusator fratrum nostrorum qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte
12:11 et ipsi vicerunt illum propter sanguinem agni et propter verbum testimonii sui et non dilexerunt animam suam usque ad mortem
12:12 propterea laetamini caeli et qui habitatis in eis vae terrae et mari quia descendit diabolus ad vos habens iram magnam sciens quod modicum tempus habet
12:13 et postquam vidit draco quod proiectus est in terram persecutus est mulierem quae peperit masculum
12:14 et datae sunt mulieri duae alae aquilae magnae ut volaret in desertum in locum suum ubi alitur per tempus et tempora et dimidium temporis a facie serpentis
12:15 et misit serpens ex ore suo post mulierem aquam tamquam flumen ut eam faceret trahi a flumine
12:16 et adiuvit terra mulierem et aperuit terra os suum et absorbuit flumen quod misit draco de ore suo
12:17 et iratus est draco in mulierem et abiit facere proelium cum reliquis de semine eius qui custodiunt mandata Dei et habent testimonium Iesu
12:18 et stetit super harenam maris.



Sequitur
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Ven 27 Aug, 2004 1.21

Descriptio duarum bestiae draconisque facta est. Altera, oriunda e mari, fortasse Imperium Romanum sit; altera, oriunda e telure, dumtaxat sunt qui hoc dicunt, idololatria in Asia Minore erat:



13:1 et vidi de mare bestiam ascendentem habentem capita septem et cornua decem et super cornua eius decem diademata et super capita eius nomina blasphemiae
13:2 et bestiam quam vidi similis erat pardo et pedes eius sicut ursi et os eius sicut os leonis et dedit illi draco virtutem suam et potestatem magnam
13:3 et unum de capitibus suis quasi occisum in mortem et plaga mortis eius curata est et admirata est universa terra post bestiam
13:4 et adoraverunt draconem quia dedit potestatem bestiae et adoraverunt bestiam dicentes quis similis bestiae et quis poterit pugnare cum ea
13:5 et datum est ei os loquens magna et blasphemiae et data est illi potestas facere menses quadraginta duo
13:6 et aperuit os suum in blasphemias ad Deum blasphemare nomen eius et tabernaculum eius et eos qui in caelo habitant
13:7 et datum est illi bellum facere cum sanctis et vincere illos et data est ei potestas in omnem tribum et populum et linguam et gentem
13:8 et adorabunt eum omnes qui inhabitant terram quorum non sunt scripta nomina in libro vitae agni qui occisus est ab origine mundi
13:9 si quis habet aurem audiat
13:10 qui in captivitatem in captivitatem vadit qui in gladio occiderit oportet eum gladio occidi hic est patientia et fides sanctorum
13:11 et vidi aliam bestiam ascendentem de terra et habebat cornua duo similia agni et loquebatur sicut draco
13:12 et potestatem prioris bestiae omnem faciebat in conspectu eius et facit terram et inhabitantes in eam adorare bestiam primam cuius curata est plaga mortis
13:13 et fecit signa magna ut etiam ignem faceret de caelo descendere in terram in conspectu hominum
13:14 et seducit habitantes terram propter signa quae data sunt illi facere in conspectu bestiae dicens habitantibus in terra ut faciant imaginem bestiae quae habet plagam gladii et vixit
13:15 et datum est illi ut daret spiritum imagini bestiae ut et loquatur imago bestiae et faciat quicumque non adoraverint imaginem bestiae occidantur
13:16 et faciet omnes pusillos et magnos et divites et pauperes et liberos et servos habere caracter in dextera manu aut in frontibus suis
13:17 et ne quis possit emere aut vendere nisi qui habet caracter nomen bestiae aut numerum nominis eius
13:18 hic sapientia est qui habet intellectum conputet numerum bestiae numerus enim hominis est et numerus eius est sescenti sexaginta sex.




Sequitur
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Ven 27 Aug, 2004 1.22

Illi idololotrae qui non solum bestiam sed etiam eius imaginem venerati erant, poenas dabunt:

14:11 et fumus tormentorum eorum in saecula saeculorum ascendit nec habent requiem die ac nocte qui adoraverunt bestiam et imaginem eius et si quis acceperit caracterem nominis eius


Fertur quod illi qui aut de alia religione aut aliter de ipsa fide christina praedicabunt, pseudoprophetae nuncunpati, diabolici essent atque cum regibus infidelibusque societatem coniugere voluissent: Christiani temporibus illis non erant in consortio rei publicae. Immo vero, gens nugatoria ubicumque videntur, quamobrem solebant in adversum plerosqe rectores aspernari.

16:13 et vidi de ore draconis et de ore bestiae et de ore pseudoprophetae spiritus tres inmundos in modum ranarum
16:14 sunt enim spiritus daemoniorum facientes signa et procedunt ad reges totius terrae congregare illos in proelium ad diem magnum Dei omnipotentis



Sequitur
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Ven 27 Aug, 2004 1.23

Hoc loco occasus Babyloniae occasum futurum Romae significare potest, nam hinc satan cum impia sed opulenta civitate immixtus est. Illis temporibus, ubi hic liber scripus erat, Roma acriter Christianos et vexabat et persequebatur:


18:1 et post haec vidi alium angelum descendentem de caelo habentem potestatem magnam et terra inluminata est a gloria eius
18:2 et exclamavit in forti voce dicens cecidit cecidit Babylon magna et facta est habitatio daemoniorum et custodia omnis spiritus inmundi et custodia omnis volucris inmundae
18:3 quia de ira fornicationis eius biberunt omnes gentes et reges terrae cum illa fornicati sunt et mercatores terrae de virtute deliciarum eius divites facti sunt


Et alibi:


18:9 et flebunt et plangent se super illam reges terrae qui cum illa fornicati sunt et in deliciis vixerunt cum viderint fumum incendii eius
18:10 longe stantes propter timorem tormentorum eius dicentes vae vae civitas illa magna Babylon civitas illa fortis quoniam una hora venit iudicium tuum


Tunc venit ille qui “Fidelis et Verax” nuncupatus est, super equum album sedens. Ille vero “rex regum” dictus erat, ergo Dominus vel Deus:


19:19 et vidi bestiam et reges terrae et exercitus eorum congregatos ad faciendum proelium cum illo qui sedebat in equo et cum exercitu eius
19:20 et adprehensa est bestia et cum illo pseudopropheta qui fecit signa coram ipso quibus seduxit eos qui acceperunt caracterem bestiae qui et adorant imaginem eius vivi missi sunt hii duo in stagnum ignis ardentis sulphure
19:21 et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum qui procedit de ore ipsius et omnes aves saturatae sunt carnibus eorum.



Sequitur
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Ven 27 Aug, 2004 1.25

Demum legimus quod satan, imagine draconis serpentisque, mille annos catenis victum iri. (Opportune, milia annorum apud veteros Aegyptos tempus idoneum erat, ut animae hominum mortuorum iterum ad corpus eorundem reddi possent, quamobrem corpora eorum maiorum in sarcaphago servare conabantur). Postea, mirabile dictu, atque - si mihi fas est dicere - difficile intellectu, diabolus “modico tempore” denuo liberabitur!


20:1 et vidi angelum descendentem de caelo habentem clavem abyssi et catenam magnam in manu sua
20:2 et adprehendit draconem serpentem antiquum qui est diabolus et Satanas et ligavit eum per annos mille
20:3 et misit eum in abyssum et clusit et signavit super illum ut non seducat amplius gentes donec consummentur mille anni post haec oportet illum solvi modico tempore


Postea atque sane per ambages, dumtaxat hoc modo mihi videtur, diabolus reddit denuo mundum seductum gentes omnis orbis terrarum. Ille cum bestia cumque pseudopropheta in aeternum in laco ardenti excruciatus erit:


20:7 et cum consummati fuerint mille anni solvetur Satanas de carcere suo et exibit et seducet gentes quae sunt super quattuor angulos terrae Gog et Magog et congregabit eos in proelium quorum numerus est sicut harena maris
20:8 et ascenderunt super latitudinem terrae et circumierunt castra sanctorum et civitatem dilectam
20:9 et descendit ignis a Deo de caelo et devoravit eos et diabolus qui seducebat eos missus est in stagnum ignis et sulphuris ubi et bestia
20:10 et pseudoprophetes et cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum


Hinc mentio facta est de loco infra tellurem, quod “inferus” nuncupatus est. Die irae, omnes mortui qui non solum in terra sed etiam in mari sepulti sunt inde ascenderit, ut iudicium eis palam detur. Nunc haud praettermitendum est, dicere quod christani plerique Iudaei saeculo primo post Christum putabant exitium mundi haud longinquum. Immo vero, proximum!


20:13 et dedit mare mortuos qui in eo erant et mors et inferus dederunt mortuos qui in ipsis erant et iudicatum est de singulis secundum opera ipsorum
20:14 et inferus et mors missi sunt in stagnum ignis haec mors secunda est stagnum ignis
20:15 et qui non est inventus in libro vitae scriptus missus est in stagnum ignis.



Sequitur
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Ven 27 Aug, 2004 1.27

Hoc caput iam perficio, non sine ante commemorare de hominibus quibus loco amoenissimo, id est “Paradiso”, secundum hunc librum frui non licet: timidis, incredulis, homicidis, fornicatoribus, veneficis, idolatris, mendacibus, coninquinatis, impudicis, et – valde singulariter et incredibilis et obtuse, ut omittam absurde (namque satis verborum non habeo de re relata!) tantummodo canes – et nihil dictum de aliis animalibus - a Paradiso vetiti erant!


21:8 timidis autem et incredulis et execratis et homicidis et fornicatoribus et veneficis et idolatris et omnibus mendacibus pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure quod est mors secunda

Et alibi:

21:27 nec intrabit in ea aliquid coinquinatum et faciens abominationem et mendacium nisi qui scripti sunt in libro vitae agni.

Et alibi:

22:15 foris canes et venefici et inpudici et homicidae et idolis servientes et omnis qui amat et facit mendacium


Qua de causa canis animal tam impurum sit, vobis mox explicabo. Libros quosdam e Novo Testamento legendo, mentio multarum specierum peccatorum facta est (I Cor 6,9; Gal 5, 19-21; Ph 3,2, Ap 22,15); aequo numero autem de canibus quasi immundis (Mt 7,6; Mt 15, 26-27; Lc 16,21; 2 Pt 2,20-22). Relatu dignum, quoniam canes carnem animalis mortui cadaverisque ubicumque manducare solebant, Iudaei eas bestias in Vetero Testamento sicut animalia impura esse putabant. Praeterea, illi vel “inimici Dei” vel gentiles nuncupati Iudaeis christianisque pares canibus esse videntur. Exempli gratia: Ex 22,31; Id 7,5; 1 Sm 17,43 et 24,15; 2 Sm 3,8 et 9,8 et 16,9; 1 Rg 14,11 et 16,4 et 21,19 et 21,24 et 22,38; 2 Rg 8,13 et 9,10 et 9,30-37; Ib 30,1; Ps 22, 17-21 et 59, 7-16 et 68, 24; Pro 26,11; Ec 9, 4-5; Is 56, 10-11; Ir 15,3.

Hactenus de Apocalypse. Quandoquidem totam Vulgatam a nobis penitus de malefici existimatione perscrutata est, sane ostendam quod duae permagnae interrogationes nostrae nondum aliquod responsum idoneum habent: prima, vera imago diaboli, si est; secunda, sedes eius – nam clare scimus secundum Vulgatam eandem inferam non esse - post tanta saecula, ne dicam plus quam duo milia annorum...



FINIS
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

PreviousNext

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron