by Gundisalvus on Ven 04 Iul, 2008 15.18
Gundisalvus omnibus sodalibus plurimam salutem dicit:
Nomen mihi Gundisalvus est. Hispanice autem Gonzalo nominor. Natus sum Matriti atque in oppido parvo iuxta præclaram urbem Escurialensem nunc habito. Septendecim annos natus sum ac anno academico subsequente in Scholam Politechnicam Matritensem admiturus sum ut discipulus Scholæ Topographiæ, Cartographiæ Geodesiæque sit namque hoc anno baccalaureus scientiarum technicarum factus sum. Re certa, mihi validissime placent omnia quae homini attinent ac mihi æque bonæ dignæve videntur tantum scientiæ quæ dicuntur humaniores (i. e., philologia, philosophia, chorographia, historia, &c.) quantum illæ quæ nominanuntur technicæ (i. e., mathematica, physica aliæque scientiæ naturales &c.). Quum studia Scholæ Topographiæ ceterarumque desinat, Græciam ire volo ut ibi philologiæ Græcæ discipulus fit. Postea -si fieri poterit- studere philologiam volo quæ Hispanice Románica dicitur quia tales linguas suasque litteraturas (epica, poesis, historiographia, &c., mediævalis) amo. Linguam culturamque Græcam diligo tantum hodiernam quantum antiquam ac non tantum Atticum dialectum colo et studeo secundum liber cui nomen Græce est Ἀθήναζε sed etiam linguam Græcam hodiernam studeo. Præterea mihi Musicam placet ac bucinâ (Gallice trompette) utor et Barocô musicali, philosophico, poetico, pictoricoque delector.
Iam circa novem menses linguam latinam magno cum placere disco secundum rationem oerbergianam. Ut accurate loquar, prope annum vel fortasse annum quosdamque menses methoda ad linguam latinam discendam quærere coepi. Illo quô in primis usus sum fuit quidam liber cui nomen est Initia Latina Anglice scriptus. Multas igitur Grammaticæ notitias edidici sed mihi difficile erat Latine scripsere vel legere. Liber Lingua Latina vocatus qui a illo Oerberg conscriptus est legere incipit ac mihi fortiter placuit quum volumen primum a prima pagina usque ad finem legit ac omnia pensa quæ ibi dantur fecit. Volumen alterum incoepi et usque ad paginam centesimam superavit sed difficilius mihi videtur. Nunc LLPSI iterum usque ad finem lego ut mea mente tota grammatica omniaque vocabula quæ reperiuntur bene figatur.
Valete quam optime.
Quin age, si quid habes (P. Vergilii Maronis Ecloga III:52)
Verus enim amor semper tempore tristi elucescit magis. (Philipp Melanchthon: Decl. de studiis Linguæ Græcæ)