De medicamentis illicitis...

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De medicamentis illicitis...

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Ven 28 Iul, 2006 21.49

M. Favonius sodalibus sal.

Iterum nuntio atrocissimo percutimur :cry: : suspicio est Floyd Landis birotarium Americanum, nisi medicamentis illicitis confirmatus esset, in Gallia victorem discessurum non fuisse. Sed in rem etiamnunc inquiritur... Exspectemus igitur!

Valete.
V K. Aug.
Crefeldiæ.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: De medicamentis illicitis...

Emitteby D. Vettius Saturninus on Sat 29 Iul, 2006 4.47

Vt audiui, etsi quantitas testosteroni in corpore Landis normam paulo excessisse inuenta est, nulla medicamenta tamen inuenta sunt. Si autem fraudem ex parte sua probauerint, probabiliter Gallis ualde placebit, quippe qui nesciunt uincere.
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Mucius Scaeuola on Sat 29 Iul, 2006 11.28

Mucius Omnibus s.d.

Mea quidem sententia est multos medicamentis illicitis uti, paucos inueni!
In maximis gradibus enim sportiuis censeo paene omnes, ut numeros teneant, auxilia quaerere in pharmacis... In omnibus sportibus hoc accidere sentio, et in pedifollio et in birotario et in athletica... :cry:
Dolendum quidem hac condicione est, quia a quando in sport nimia pecunia inuoluta est, paucas religiones multi obseruant ut ea potiantur et fines superent.

Valete omnes!
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

Emitteby Oenipontanus on Lun 31 Iul, 2006 16.06

Professor in facultate mea (pharmaciae) unde dixit: "Vero in certaminibus hodiernis pharmacia vincet!" Credo eum veritatem dixisse...
Dum spiro spero
Oenipontanus
 
Nuntii: 54
Nomen dedit: Merc 28 Iun, 2006 23.53
Location: Tyrolis / Veldidena

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Lun 31 Iul, 2006 18.05

M. Favonius sodalibus s.

... iterum consilio pleno sceleris et audaciae utuntur: SI FECISTI, NEGA! :twisted: Justin Gatlin?!? Iustinus iustus?? :shock:

Valete.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby D. Vettius Saturninus on Lun 31 Iul, 2006 23.03

Vettius omnibus sal.

Iustinus Gatlin "Iustus," usu medicamentorum illicitorum ex parte sua iterum, iam bis, monstrato, pro se, suum oratorem manifeste psitticans, respondet IV kal. Sext., "His euentibus rationem reddere non possum, quia neque consulto substantia ulla illicita usus sum neque alicui auctoritatem dedi ut tales substantiae mihi adhibeantur."
Ex autem athletis quos Treuor Graham, Gatlinis doctor, instruxit, octo alii eodem modo scelerati fuisse inuenti sunt. Certe nescioquid foetet. Vt faciunt! Vt negant! Quid tum faciamus? Sicut et magistratibus ob suam nequitiam, nihil athletis confido. Quantum curo, dentur omnibus pharmaca; fiat aequitas.

Valeatis.
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Mart 01 Aug, 2006 8.52

..........et ars athletica funditus depravabitur. :evil:

Et in Germania Ioannes Ullrich birotarius...
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron