by D. Vettius Saturninus on Lun 31 Iul, 2006 23.03
Vettius omnibus sal.
Iustinus Gatlin "Iustus," usu medicamentorum illicitorum ex parte sua iterum, iam bis, monstrato, pro se, suum oratorem manifeste psitticans, respondet IV kal. Sext., "His euentibus rationem reddere non possum, quia neque consulto substantia ulla illicita usus sum neque alicui auctoritatem dedi ut tales substantiae mihi adhibeantur."
Ex autem athletis quos Treuor Graham, Gatlinis doctor, instruxit, octo alii eodem modo scelerati fuisse inuenti sunt. Certe nescioquid foetet. Vt faciunt! Vt negant! Quid tum faciamus? Sicut et magistratibus ob suam nequitiam, nihil athletis confido. Quantum curo, dentur omnibus pharmaca; fiat aequitas.
Valeatis.