Forum scientiarum naturalium

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Forum scientiarum naturalium

Emitteby Iulia on Merc 09 Iun, 2004 12.41

Iulia omnibus sodalibus s.d. :D

Ut certe animadvertistis, hoc forum loco scientiis naturalibus adhuc caret, cum et hodie et in antiquitate multa de iis dicta sint. Spero vos aeque libenter de rebus physicis mathematicis biologicis technicis philosophari quam antiqui! :wink:

Quis vestrum heri Venerem stellulam ante Solem admiratus est? 8)

Valetote.

a.d. V Id. Iun. E Saxonia Inferiore.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

de transitu Veneris

Emitteby Pippinus Aspaasius on Merc 09 Iun, 2004 17.42

Pippinus Iuliae et aliis latinophonis s.d.p.

consentio tibi, mea Iulia, res naturales iucundissimas esse! Natura ipsa, quippe quae materies olim daret operibus et poeticis et dissertissimis et eruditione plenis, saepenumero se monstravit idoneam esse, ut colatur a hominibus (sicut nobis) otiosis. nomino tantum Aratum, cuius poematis caelestis versionem latinam fecit Cicero, Plinium Maiorem et Historiam Naturalem in XXXVII tomos divisam, Senecam Minorem Quaestiones Naturales edentem.

haud ita longa abest tempus, Iulia, in quo phaenomenon idem atque illud hesternum cuius mentionem fecisti, maximi momenti erat non solum imaginationi humanae, sed etiam doctrinae serenissimae. saeculo enim MDCCCmo docti viri vires suas exhaustabant, ut transitus Veneris observarent annorum 1761mi et 1769ni. uterque hic transitus mense Junii ineunte fiebat, sicut noster hesternus, et erat iam saeculo anteriore praecalculatus.

atronomus autem clarissimus Edmund Halleius (cuius nomen hodieque habet cometes singularis) aliquot ante annos proposuit (anno 1716mo), transitum Veneris ante discum Solis e diversis orbis terrarum regionibus observandum esse, ut distantia Solis e Terra inveniri posset: sol namque si splenderet, et homines diversos locos eodem tempore occupantes accurate observarent Venerem transeuntem ante discum solis, possibile fore - explicabat Halleius ille - ut angulus quidam mathematicus construeretur, e quo angulo calculari potuerit distantia illa. Halleius ipse mortuus est anno 1742do, at propositum eius quasi hereditas vivebat. itaque reges principes caesares omnibus in partibus mundi (ut aiebant) civilizati suos astronomos habere voluerunt, ut gloria perpetua fruerentur.

unus e plus quam 250 astronomi, qui transitus Veneris supra dictos conabantur observare, Maximilianus Hell fuit. hic professor astronomiae Viennae, a rege Daniae-Norwegiae rogatus est, velletne transitum Veneris anni 1769ni ex insula Wardoehuus (hodie Vard
Pippinus Aspaasius
 
Nuntii: 16
Nomen dedit: Merc 28 Apr, 2004 11.46
Location: Norvegia septentrionalis

De Newtono

Emitteby Marcus Favonius on Iov 10 Iun, 2004 13.54

Marcus Iuliae, Pippino ceterisque sodalibus rerum naturalium studiosis pariter omnibus sal.

Epistula tua, Pippine, Edmundi Hallei astronomi commonefactus memoria repetivi, quam arta familiaritate Halleius Newtonum complexus esset. Quae amicitia ab Halleio comprobata quodam est poematio, quod inscribitur „in viri praestatissimi Isaaci Newtoni opus hocce mathematico-physicum saeculi gentisque nostrae decus egregium“. Versus pleni sunt maximae admirationis:

>En tibi norma poli et divae libramina molis,
Computus en Iovis; et quas, dum primordia rerum
Pangeret, omniparens leges violare creator
Noluit atque operum quae fundamenta locarit.
Intima panduntur victi penetralia caeli,
Nec latet, extremos quae vis circumrotat orbes.
Sol solio residens ad se iubet omnia prono
Tendere descensu, nec recto tramite currus
Sidereos patitur vastum per inane moveri,
Sed rapit immotis se centro singula gyris.
Iam patet, horrificis quae sit via flexa cometis,
Iam non miramur barbati phaenomena astri.
Discimus hinc tandem, qua causa argentea Phoebe
Passibus haud aequis graditur, cur subdita nulli
Hactenus astronomo numerorum frena recuset,
Cur remeant nodi curque Auges progrediuntur.
Discimus, et quantis refluum vaga Cynthia pontum
Viribus impellit, fessis dum fluctibus ulvam
Deserit ac nautis suspectas nudat arenas,
Alternis vicibus suprema ad litora pulsans.
Quae toties animos veterum torsere sophorum
Quaeque scholas frustra rauco certamine vexant,
Obvia conspicimus nubem pellente mathesi.
Iam dubios nulla caligine praegravat error,
Quis superum penetrare domos atque ardua caeli
Scandere sublimis genii concessit acumen.
Surgite mortales, terrenas mittite curas;
Atque hinc caeligenae vires dignoscite mentis
A pecudum vita longe longeque remotae.
Qui scriptis iussit tabulis compescere caedes,
Furta et adulteria et periurae crimina fraudis,
Quive vagis populis circumdare moenibus urbes
Auctor erat, Cererisve beavit munere gentes,
Vel qui curarum lenimen pressit ab uva,
Vel qui Niliaca monstravit arundine pictos
Consociare sonos oculisque exponere voces,
Humanam sortem minus extulit: utpote pauca
Respiciens miserae tantum solamina vitae.
Iam vero superis convivae admittimur, alti
Iura poli tractare licet, iamque abdita caecae
Claustra patent terrae rerumque immobilis ordo,
Et quae praeteritis latuere incognita saeclis.
Talia monstrantem mecum celebrate Camenis,
Vos o caelicolum gaudentes nectare vesci,
NEWTONUM clausi reserantem scrinia veri,
NEWTONUM Musis carum, cui pectore puro
Phoebus adest totoque incessit numine mentem:
Nec fas est propius mortali attingere divos.<

Hanc Newtoni laudem conferri licet cum illa laude, quam Lucretius tribuit Epicuro (de rer. nat. 3, 1sqq.).

Valete.

iv Id. Iun.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Iov 10 Iun, 2004 22.07

Iulia cum omnibus tum Pippino Marcoque s.d.

Haud ignoravi, mi Pippine, transitus Veneris saepius fieri et astronomos eventibus talibus libenter uti. Praeclara ista eclipsis Solis, qua probaverunt theoriam ab Einstein (Latine vel potius Graece: Albertus Monolithus? :wink: ) elaboratam dicentem corpora gravia incurvare lucem. Sed numquam audivi de Hell illo astronomo et itinere suo abs te facundissime descripto. Mehercle, duos annos navigandi per pericula, ut uno die (scripsisti de nocte, sed dubio transitum Veneris nocte esse visibilem), de quo enim nescivit an sit nugosus necne, Venerem spectaret, illum minimum punctum ante Solis discum!
Re vera dignus erat laudante illo carmine, quod citasti!


Equidem plena sum admiratione alius periculorum cupidi, scilicet Ernesti Shackleton, qui anno MCMXIV ad Antarcticam transeundam profectus est. Quamvis non plane ad thema nostrum pertineat, tamen de eo narrem:

Navis sua nomine Perseverantia (Endurance) solum huius itineris causa constructa erat optimis materiis atque instrumentis. Ea nave feliciter usque ad mare Weddell navigatus est, ubi milia circiter LX a litore haesit in glacie. Cum glacies illius maris horologii ratione moveatur, etiam navis cum ea fluctuavit directione septentrionis occidentalis. Fragmentum glaciei, in quo navis haesit, in principio satis magnum fuit, et viri cum canibus suis agonia agentes expectaverunt, ut navis liberetur. Venit Natalis Domini, venit pascha, venit hiems antarcticus, nulla commutatio.

Denique fragmentum eorum frangit, quo efficitur, ut inter duas partes navis obteratur. Viri emigrant in aliud fragmentum magnum et spectant navem submergentem. Sed adhuc nullam habent aliam facultatem movendi quam agi cum glacie. Cum denique propiores videntur continenti, conantur illic pervenire, sed glacies nimium est periculosa. Ex eo omni die, omni nocte vigilandum iis est, ne fragmentum eorum defrangitur.

Adhuc cum glacie moventes appropinquant Oceano, ut tandem navicula tria, quae secum duxerant, in aquam ponere possint. Conantur nunc per glacies ventosque iter ad proximas facere insulas. Et perveniunt ad Insulam Elephantem, quae autem insula omnino est aspera et inhabitablis. Shackleton ergo optima nave et paucis viris in Georgiam Australem proficiscitur, regionem proximam hominibus habitatam. Ceteri in Elephante Insula manere debent, expectantes unum mensem, duos menses, iam iterum est hiems, tres menses, abiciunt spem, nolunt abicere, manent sperantes desperantes...

Pars alia cum Shackleton profecta non multo melius agitabat. Iter erat longum, et post unos dies cognoscunt aquam eorum esse sale permixtam. Omnia frigida et madida, impossibile fere est dormire et bibere. Tamen denique perveniunt ad Georgiam Australem, sed appellunt in litore australi, quod litus asper est et sine semitis. Sunt ergo navigatione iam omnino exhaustis montes transeundi alti ac periculosi. Post unos dies in montibus perveniunt ad vicum ballaenarum venatorum. Nunc Shackleton alios viros servare vult, sed magnas difficultates habet, ut navis ei detur. Cum denique proficisci potest et ad Insulam Elephantem pervenit, invenit viventes omnes, quos reliquit, viros.

Duos per annos in glacie aeterna cum iis versantes ne singulus quidem eorum interiit! De Shackleton carmen simile illius Hell dedicati componere debeat, quod ego quidem nequeo, sed fortasse alius facundior in lingua Latina? :wink:


Valete.

a.d. IV Id. Iun. e Saxonia Inferiore.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Pippinus Aspaasius on Ven 11 Iun, 2004 14.45

Pippinus omnibus sodalibus, praesertim Iuliae et Marco s.d.p.

valde gaudeo :) , quod tam ornate de hoc themate scripsistis! hoc autem doleo :( , quod iam tempus apte respondendi indigeo. breviter tamen respondere fortasse melius est, quam nihil dicere?

Marco gratias ago de poemate optimo Halleii, quod cum illis Lucretianis versibus apte confers. Iuliae, tibi quoque gratias debemus, de relatione iucundissima tua Shakletonii itineris in Antarcticum.

Maximilianus Hell autem, ut transitum Veneris observaret, in Arcticum supra Circulum Polarem necesse erat navigare, quia transitus anni 1769i in Europaeis longitudinibus occursurus erat _media nocte_ tertia Junii. totus transitus in Norwegia septentrionali observari poterat, cuius partes tantum in patria sua Austro-Hungarica potuerunt. alii autem, ut James Cook in insula Tahiti, diurnas observationes fecerunt phaenomeni eiusdem.

valete

Tromsoeae (sub 69o latitudine jacente) die XI. Junii anno MMIVo
Pippinus Aspaasius
 
Nuntii: 16
Nomen dedit: Merc 28 Apr, 2004 11.46
Location: Norvegia septentrionalis

Emitteby Iulia on Lun 05 Iul, 2004 17.19

Iulia cum omnibus tum Herimanno Plinii lectori s.p.d.

Libenter lego excerptiones tuas e Naturali Historia, praesertim cum et ego semper gaudeam videns quae nota fuerint iam in antiquitate, sed postea oblitioni dediti sint.

De forma mundi volo monstrare tibi versus aliquos e libro primo Ovidii Metamorphoseon:

"iussit et extendi campos, subsidere valles,
fronde tegi silvas, lapidosos surgere montes,
utque duae dextra caelum totidemque sinistra 45
parte secant zonae, quinta est ardentior illis,
sic onus inclusum numero distinxit eodem
cura dei, totidemque plagae tellure premuntur.
quarum quae media est, non est habitabilis aestu;
nix tegit alta duas; totidem inter utramque locavit 50
temperiemque dedit mixta cum frigore flamma."

Vix credibile eo tempore omnes paene scivisse terram esse rotundam eamque scientiam communem perditam esse sequentibus saeculis!

Vale.
Gottingae, a.d.VI Non. Iul.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

De Luna

Emitteby Iulia on Lun 05 Iul, 2004 18.44

Iulia omnibus de forma Telluris ac Lunae studiosis, praecipue autem Herimanno sal.

Videte, quibus verbis Galileo Galilei in Sidereo suo Nuncio de Luna disseruit:

"De facie autem Lunê, quê ad aspectum nostrum vergit, primo loco dicamus. Quam, facilioris intelligentiê gratia, in duas partes distinguo, alteram nempe clariorem, obscuriorem alteram: clarior videtur totum hemisphêrium ambire atque perfundere, obscurior vero, veluti nubes quêdam, faciem ipsam inficit maculosamque reddit. Istê autem maculê, subobscurê et satis amplê, unicuique sunt obviê, illasque êvum omne conspexit; quapropter magnas, seu antiquas, eas appellabimus, ad differentiam aliarum macularum amplitudine minorum, at frequentia ita consitarum, ut totam Lunarem superficiem, prêsertim vero lucidiorem partem, conspergant; hê vero a nemine ante nos observatê fuerunt: ex ipsarum autem sêpius iteratis inspectionibus in eam deducti sumus sententiam, ut certo intelligamus, Lunê superficiem, non perpolitam, êquabilem, exactissimêque sphêricitatis existere, ut magna philosophorum cohors de ipsa deque reliquis corporibus cêlestibus opinata est, sed, contra, inêqualem, asperam, cavitatibus tumoribusque confertam, non secus ac ipsiusmet Telluris facies, quê montium iugis valliumque profunditatibus hinc inde distinguitur. Apparentiê vero, ex quibus haec colligere licuit, eiusmodi sunt.

Quarta aut quinta post coniunctionem die, cum splendidis Luna sese nobis cornibus offert, iam terminus partem obscuram a luminosa dividens non êquabiliter secundum ovalem lineam extenditur, veluti in solido perfecte sphêrico accideret; sed inêquabili, aspera et admodum sinuosa linea designatur, veluti apposita figura reprêsentat: complures enim veluti excrescentiê lucidê ultra lucis tenebrarumque confinia in partem obscuram extenduntur, et, contra, tenebricosê particulê intra lumen ingrediuntur. Quinimmo, et magna nigricantium macularum exiguarum copia, omnino a tenebrosa parte separatarum, totam fere plagam iam Solis lumine perfusam undiquaque conspergit, illa saltem excepta parte, quê magnis et antiquis maculis est affecta. Adnotavimus autem, modo dictas exiguas maculas in hoc semper et omnes, convenire, ut partem habeant nigricantem locum Solis respicientem; ex adverso autem Solis lucidioribus terminis, quasi candentibus iugis coronentur. At consimilem penitus aspectum habemus in Terra circa Solis exortum, dum valles nondum lumine perfusas, montes vero illas ex adverso Solis circundantes iam iam splendore fulgentes intuemur: ac veluti terrestrium cavitatum umbrê, Sole sublimiora petente, imminuuntur, ita et lunares istê maculê, crescente parte luminosa, tenebras amittunt.

Verum, non modo tenebrarum et luminis confinia in Luna inêqualia ac sinuosa cernuntur; sed, quod maiorem infert admirationem, permultê apparent lucidê cuspides intra tenebrosam Lunê partem, omnino ab illuminata plaga divisê et avulsê, ab eaque non per exiguam intercapedinem dissitê; quê paulatim, aliqua interiecta mora, magnitudine et lumine augentur, post vero secundam horam aut tertiam reliquê parti lucidê et ampliori iam factê iunguntur; interim tamen aliê atque aliê, hinc inde quasi pullulantes, intra tenebrosam partem accenduntur, augentur, ac demum eidem luminosê superficiei, magis adhuc extensê, copulantur. Huius exemplum eadem figura nobis exhibet. At nonne in terris ante Solis exortum, umbra adhuc planities occupante, altissimorum cacumina montium solaribus radiis illustrantur? Nonne exiguo interiecto tempore ampliatur lumen, dum mediê et largiores eorundem montium partes illuminantur; ac tandem, orto iam Sole, planicierum et collium illuminationes iunguntur? ...

Verum magnê eiusdem Lunê maculê consimili modo interruptê atque lacunis et eminentiis confertê minime cernuntur, sed magis êquabiles et uniformes; solummodo enim clarioribus nonnullis areolis hac illac scatent; adeo ut, si quis veterem Pythagoreorum sententiam exsuscitare velit, Lunam scilicet esse quasi Tellurem alteram, eius pars lucidior terrenam superficiem, obscurior vero aqueam, magis congrue reprêsentet: mihi autem dubium fuit nunquam, terrestris globi a longe conspecti atque a radiis solaribus perfusi, terream superficiem clariorem, obscuriorem vero aqueam, sese in conspectum daturam."

Valetote.

Gottingae, eodem die.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Pippinus Aspaasius on Ven 09 Iul, 2004 18.59

Pippinus Iuliae ceterisque salutem dicit plurimam

diutissime officiis obrutus nunc demum quietem inveni, Iulia, in qua amplas tuas epistulas de Terrae et Lunae figuram perlegerem.

Galileo illum Galilei intellectu acutissimo praeditum fuisse omnibus paene notum est, cum pauci (ut puto) opera eius oculis propriis inspexerint. ut exempli gratia de me :wink: ipse loquar, hoc fuit prima occasio, qua Galilei verba legi. quam disserte, perspicue, ad persuadendum apte, argumenta sua praebuit astronomus ille! nec mirum, si fautores opinionum vacuarum sanctificatarumque eum quasi oppugnatorem diabolicum habebant.

paulo plus tamen equidem, ut indoctus, de fabrica sive contextu huius excerpti certior fieri velim: quo anno est editus, qui est titulus operis non breviatus, et cetera huiusmodi. gratissimum erit tuum responsum legere.

cura ut valeas
Pippinus Aspaasius
 
Nuntii: 16
Nomen dedit: Merc 28 Apr, 2004 11.46
Location: Norvegia septentrionalis

De Carolo Linnaeo

Emitteby Marcus Favonius on Ven 09 Iul, 2004 21.48

M. Favonius sodalibus rerum naturalium studiosis, imprimis Iuliae Pippinoque sal.

Carolus Linnaeus anno 1753 Holmiae edidit librum, qui inscribitur: „Species plantarum, exhibentes plantas rite cognitas, ad genera relatas, cum differentiis specificis, nominibus trivialibus, synonymis selectis, locis natalibus, secundum systema sexulae digestas. Tomus I. Cum Privilegio S. R. M:tis Sueciae & S. R. M:tis Polonicae ac Electoris Saxon. Holmiae, impensis Laurentii Salvii, 1753.“

In prooemio dilucide exponitur, quomodo ‚intra momentum temporis planta maxime peregrina detegi’ possit:

„Nil pulchrius, nil magis utile et necessarium in botanicis desideratum et inventum est, quam systematica plantarum methodus, quae ignarum e vasto vegetabilium regno recta ducit ad desideratam plantam eiusque nomen. Quid umquam botanica vel quis botanicus sine methodo? Plantarum nominumque copia tanta est, ut, nisi exemplo ab exercitus duce sumpto disponantur in phalanges, phalanges dividantur in centurias, centurias in decurias, nulla umquam habeatur certitudo.

Offeratur planta peregrina et incognita duobus botanicis, quorum alter empiricus systematum ignarus, alter vero systematicus.

Empiricus ille a facie divinare temptat familiam, omnem memoriam revocat, utrum eius modi plantam antea viderit, herbaria sua pervolvit, omnes libros, praesertim icones nocte dieque revolvit nescius, ubinam inter tot milia plantarum vel in quo auctore hanc reperturus sit.

Systematicus vero sumit methodum quamcumque sibi notam, evolvit clavem methodi, collato eodem cum partibus fructificationis classem enuntiat, quo facto - ponamus 10000 specierum plantas dari – 9000 plantas seponit, inter quas frustra plantam oblatam quaereret; adeoque restant 1000, inter quas haec unica erit; evolvit deinde classem et inquirit, ad quem ordinem pertineat; eo dato 900 iterum seponit, ut modo 100 restent; in ordine genus inquirit; quo reperto una ex decem erit; species deinde secundum differentias distinguit facile, adeoque intra momentum temporis plantam maxime peregrinam detegit systematicus et nomine suo indicat, quam empiricus non per annos nisi casu expiscatur.“

Apparet, quam apta sit lingua Latina ad doctrinas excolendas.

Ceterum iuvat Linnaei legere librum, quem de itinere in Lapponiam facto composuit. Quo in libro lingua Suecia cum Latina mirum in modum permixta est. Excerpsi haec verba: „Omnes Lappi communiter lippi sunt, ut ex uno alterum vocabulum profluxisse videretur. Causae sunt variae; praesertim 1. flatus... flatus perpetuus. 2. Nix et quidquid album....Ergo Lappones alpini ubi nix perpetua. 3. (Nebula)... 4. Fumus.... 5. Frigus, quid Lapponia frigidius?“ (Idibus Iuliis, anno mdccxxxii): facete quidem dictum, sed refertum doctrinae.

Valete.

vii Id. Iul.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Sat 10 Iul, 2004 20.28

Iulia Pippino ac Marco sal.

Galileum, Pippine, inveni in "The Latin Library" (www.thelatinlibrary.com), ubi et mula alia opera perlegere potes. Diligo verum intellectum eius, quo quae viderat in Luna comparavit cum iis, quae de terra scivit vel suspicatus est.
Partem de Iovis trabantis postquam legeram in eodem opere, nocte secunda planetam eam aspexi, et vere duos inveni magno cum gaudio trabantes. Alia nocte etiam omnes quattuor vidi!
Placent mihi nomina trabantum, quae omnes sunt nympharum (et pueri) ab Iove amatarum. Convenit eam planetam cum tot trabantes - auctoribus ignorantibus - nomine Iovis appellatam, cum ita multa sint nomina trabantibus... Plerique trabantes nomina habent similia, ut Martis Deimos ac Phobos, Saturnii Titan, Plutonis Charon etc.

Marce, gratias tibi ago ob propositionem tuam Caroli Linnaei. Qui certe inter maximos est habendum doctos, sed pro dolore pauca de rebus botanicis nota mihi sunt, de Linnaeo vero minima. Spero id mox mutaturum...

Gottingae, ante diem VI Idus Iulias.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

De rerum natura

Emitteby Herimannus on Sat 17 Iul, 2004 23.38

Herimannus sodalibus omnibus sal.

Plinio pro tempore relicto, aliquid e Lucretii poemate "de rerum natura" porponere velim. Nam mihi poeta ille videtur notiones nonnullas intuitus esse, quas post multa saecula rerum naturalium studiosi firme comprobaverunt.
A libro secundo incipiam, ubi ex atomis (quas poeta "corpora genitalia" vel "semina" vel "primordia" vel aliter vocavit) consistere mundum describitur.

"Nunc age, quo motu genitalia materiai
corpora res varias gignant genitasque resolvant
et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
reddita mobilitas magnum per inane meandi, 65
expediam: tu te dictis praebere memento.
nam certe non inter se stipata cohaeret
materies, quoniam minui rem quamque videmus
et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
ex oculisque vetustatem subducere nostris, 70
cum tamen incolumis videatur summa manere
propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant."

Observat auctor materiam non continuam esse sed discretam (id est minimis partibus constitutam), etenim "minui rem quamque videmus", id est partem sui disperdere, sicut e partibus in integra re antecedentibus confectam: observando infert, quod scientiae proprium est. Sed hac deminutione non dilabitur sed alioquin vehitur materia "cum tamen incolumis videatur summa manere": hoc principium a Gallico Lavoisier in saeculo XVIII experimentis comprobatus est, conservari materiam.

De motu corporum postea refert:

"nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
aut gravitate sua ferri primordia rerum
aut ictu forte alterius. nam <cum> cita saepe 85
obvia conflixere, fit ut diversa repente
dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
et quo iactari magis omnia materiai
corpora pervideas, reminiscere totius imum 90
nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
inmensumque patere in cunctas undique partis
pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est 95
reddita corporibus primis per inane profundum,
sed magis adsiduo varioque exercita motu
partim intervallis magnis confulta resultant,
pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu."

Motus corporum semper viget et corpora eum invicem transmittunt, iuxta quodque pondus suum: "fit ut diversa repente dissiliant, neque enim mirum, durissima quae sint ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet"; hoc principium scientiae physicae vocatur "conservatio magnitudinis motus": "magnitudo motus" est autem moles corporis multiplicata eius velocitati.. Exempli gratia, parva sphaera celerrima longe maiorem sphaeram percutiens ei minimum motum provocabit, et multiplicatio molis et velocitatis uniuscuiusque corporum (alterius parvae molis et magnae velocitatis, alterius vice versa) aequatur: magnitudo motus non augetur nec dilabitur. Hoc mihi videtur iam Lucretium intellegisse.

Valete! Novocomi, a. d. XV Kal. Aug.

P. S.: Numquis verbum a quo "tergibus" promanat (terges? tergis? terx?) in lexico aliquo invenit?
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

De rerum natura

Emitteby Herimannus on Sol 18 Iul, 2004 18.49

Herimannus sodalibus omnibus sal.

Videamus nunc quid Lucretius Carus de odoribus narret. (IV, 687-705)

"Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
est alio ut possit permitti longius alter;
sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
errabundus enim tarde venit ac perit ante
paulatim facilis distractus in aëris auras;
ex alto primum quia vix emittitur ex re;
nam penitus fluere atque recedere rebus odores
significat quod fracta magis redolere videntur
omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
deinde videre licet maioribus esse creatum
principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
investigare in qua sit regione locatum;
refrigescit enim cunctando plaga per auras
nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt."

Affirmat auctor longe tardiores odores quam audita atque visa, nec per muros transire posse; huic obviae observationi addit: "videre licet maioribus esse creatum principiis quam vox". Re vera odor moleculis a corpore effugientibus constat, vox aeris periodico motu, lux campi electromagnetici motu, quibus moles nulla tribui potest.
Quanto subtilius res aliqua conteritur, tanto magis odorem illius sentire possumus: "fracta magis redolere videntur omnia"; intellegit auctor moleculas iuxta superficiem, non iuxta molem corporis diffundi.
De difficili investigatione redolentis rei, iam intellegerat auctor moleculas per spatium quocumque (id est sphaericae superficiei formam creantes, cuius radius eadem in omnes sensus celeritate augetur) propagari, quod diffusionis regulam praenuntiat.

Valete!

Novocomi, a. d. XV Kal. Aug.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

De Lucretio

Emitteby Marcus Favonius on Mart 20 Iul, 2004 12.51

Marcus Herimanno ceterisque Lucreti amatoribus sal.

Quod Lucreti versus non solum excerpsisti, Herimanne, sed etiam scientia tua nixus luculente illuminasti, non mediocre mihi gaudium parit.

Equidem, cum Lucretium, ardentissimum Epicuri amatorem, lego, ante oculos mihi pono clarissima verba, quae in Ciceronis de finibus bonorum et malorum libro primo (19, 63) facit L. Manlius Torquatus, Epicureus: „Omnium autem rerum natura cognita levamur superstitione, liberamur mortis metu, non conturbamur ignoratione rerum, e qua ipsa horribiles existunt saepe formidines.“ Apparet Epicurum quaestionibus naturalibus nulla alia de causa studuisse nisi ut hominum vitam redderet beatam. Etiam nunc quaeri oportet, quid spectantes in rerum naturam inquiramus. Vos quid censetis?

Nunc vero ad vocem „tergibus“ (Lucr. de rer. nat. II 88 ):
Imprimis consulendae sunt adnotationes quae dicuntur criticae.
Ecce Cyrillus Bailey (Lucr.de rer. nat. libri VI, ed. altera, Oxonii a. MCMLIV)
in apparatu critico: „88 tergo ibus Vossius: tergibus OQ“.
OQ sigla duorum sunt codicum Leidensium, quorum primus, qui Leidensis 30 sive Oblongus vocatur, IX scriptus est saeculo, alter, Leidensis 94 sive Quadratus, X.
Isaac Vossius (n. Lugduni Batavorum a. MDCXVI, o. Londini a. MDCLXXXIX) horum codicum lectionem „tergibus“ commutari voluit verbis „tergo ibus“ (id est - o littera elisa - „terg’ ibus“).
Quod ad vocem „ibus“ (id est „iis“sive „îs“) attinet, legite Nonium Marcellum: „ibus pro is minus Latinum putat consuetudo, cum veterum auctoritate plurimum valeat“ (486.11).
Et pronomen demonstrativum „ibus“ cum relativo „quibus“ mirum in modum convenit. Praeterea „a tergo“ usitatius esse puto quam „a tergibus / a tergis“.
Nego igitur „tergibus“ conservari posse. Ennius quidem „pannibus“ (id est „pannis“ < pannus, i m.) et Accius „generibus“ (id est „generis“ < gener, generi m.) scripsisse dicuntur, sed Vossium secutus vocem „tergibus“ mendosam esse censeo.

Valete.

XIII Kal. Aug.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De rerum natura

Emitteby Herimannus on Ven 23 Iul, 2004 18.31

Herimannus amicis sal.

In libro V poematis sui permulta tractat Lucretius intelligentia mira; videtur e. g. de eclipsi multa, posterius computationibus et legibus phyisicis explicata, intellegisse: (V, 751-777)

"Solis item quoque defectus lunaeque latebras
pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
nam cur luna queat terram secludere solis
lumine et a terris altum caput obstruere ei,
obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
tempore eodem aliut facere id non posse putetur
corpus, quod cassum labatur lumine semper?
solque suos etiam dimittere languidus ignis
tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
quae faciunt ignis interstingui atque perire?
et cur terra queat lunam spoliare vicissim
lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
corpus vel supra solis perlabier orbem,
quod radios inter rumpat lumenque profusum?"

Valete!

Novocomi, a. d. X K. Aug.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

De rerum natura

Emitteby Herimannus on Sol 25 Iul, 2004 22.31

Herimannus sodalibus sal.

Postremo hanc margaritam Lucreti nostri proponam de motu "relativo", id est obiecti alterius, dum alterum manet: uter vehitur? Inter prima elementa physicae scientiae aequatio "motus relativi", saeculo XVII inventa, discitur. Sic comperiunt discipuli arbitrio observatoris, non re vera, alterum vectum, alterum immobile vocari: Lucretius iam aequationem illam intuitus esse videtur. (V, 387-390)

"Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
et fugere ad puppim colles campique videntur,
quos agimus praeter navem velisque volamus."

Non multa non doctissima de themate, quod mihi proposueram, scripsi; longe meliora de Satan in Bibliis Sacris Spartacus noster alibi illustravit.
Sed mihi gratum fuit poetae non iam celeberrimos versus, qui apud scholas iure leguntur, sed quae de rerum natura acri animo Lucretius observavit et poetice reddidit, felicioris hominum vitae gratia, percurrere.
Idem opto vobis etiam.

Valete!

Novocomi, a. d. VIII Kal. Aug. MMIV
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Next

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron