by Ericus Palmén on Ven 29 Feb, 2008 14.33
Ericus Palmén Norico ceterisque probis Latinistis s.d.p.
In recentissimo nuntio tuo (postr.Nonas Ianuarias a. MMVIII, n. 7833), Norice, quereris plerosque eorum, qui antea frequenter nuntios in aream nostram colloquiorum Latinorum mittebant, iam diu ab ea abesse, atque varias causas proponis, quibus id effici potuisse arbitraris. Equidem non pro omnibus respondere possum, sed ipse ex indice tuo causarum potissimum elegerim officiorum multitudinem necnon ordinatrum meum interdum vitiis aenigmaticis laborans (nescio utrum virus an alia quaepiam causa ea pepererit); sed forsitan maxima pars culpae simpliciter ignaviae tribuenda sit.
Una e rebus, quibus credo nonnullos sodales obstupefactos esse, est metamorphosis in aspectu areae nostrae nuperrime facta. Ultima septimana mensis Ianuarii ea nescio qua de causa tot dies clausa mansit, ut ego moderatori eius maxime responsali scripserim interrogans eum, utrum provisorie tantummodo nullus in eam aditus pateret, an propter deminutum nuper nuntiorum numerum iam in eo esset, ut tota area omnino clauderetur. Nullum ab eo tuli responsum, sed biduo vel triduo post aditus in aream rursus patefactus est. Tum obstupui videns, quantum a pristina esset mutata: e prima pagina evanuerat titulus ‘Inspice 50 nuntios recentissimos’, mea quidem sententia omnibus probis Latinistis utilissimus, et vetus ‘Index utentium’, qui per totum annum 2007 saltem meo cum gaudio inde afuerat, rursus aderat secum portans plus tria milia novorum ”sodalium” perspicue Latinitati minime studentium ac nihil nisi ineptarum suarum paginarum domesticarum praeconium facere meditantium. Aliquamdiu tacui sperans moderatores ipsos quoque se dominationem rerum amisisse animadversuros et sua sponte aliquid facturos, ut area eius generis sordibus liberaretur. Solis demum die 17.2.2008, cum nihil ad id efficiendum actum esse vidissem, novum in Radiophoniam Finnicam Generalem misi electrogramma, cuius haec fuit summa: quosdam peregrinos Latinistas me adisse rogantes, ut moderatores vel aliquid facerent ad aream purgandam. Hoc nos omnes uno ore postulare: isti “sodales”, quorum plus tria milia essent quorumque paginis domesticis area colloquiorum Latinorum turpiter macularetur, nulla interposita mora ex ea expellerentur vel, si ea res nimiae esset molis, saltem eadem ratione absconderentur, qua anno 2007 absconditi essent, scilicet indicem utentium e prima pagina abolendo, ne praesentia eorum continenter molestaremur.
Triduo post electrogramma meum apud moderatores areae aliquid valuisse repperi: exeunte die Mercurii (20.2.2008) aream clausam esse, ut ordo in ea restitueretur. Fine septimanae proxime praeteritae rursus aperta est, sed prope in eadem forma, atque quam ante hanc novissimam “recensionem” habuerat: indicem 50 recentissimorum nuntiorum restituere moderatores neglexerant, quamquam hoc ab iis nominatim petiveram, et “Index utentium” in prima pagina superesse pergit – ita quidem, ut saltem meo ordinatro (etiamque, ut spero, ceterorum proborum Latinistarum ordinatris) adiri non possit. Quid censetis vos, sodales: hoc systemate acquiescere debemus, ut illi Pseudo-Latinistae, ut ita dicam, “caeno ac palude, iniecta insuper crate”, mersi maneant, quia “flagitia abscondi” par sit (cf. Tacitus, Germania,12,1)? Valete!
Ericus Palmén