Herimannus Mercurio et sodalibus omnibus sal.
Libenter opinionem meam de proposito themate declaro, duas cogitationes praeponens: non gratissimam videlicet rem propositam esse sodalibus Latine colloquentibus, si iam tres et viginti Mercuri nuntium legerunt, ut numeratione desumitur, nec quidquam scripserunt; optimum mihi videri opiniones citra et trans vallum, quod per nonnulla lustra Europae terras resecuit, creatas comparare, sed hoc preaeter solitum plus prudentiae et humanitatis requirere, ne sermo de politicis rebus ut saepissime accidit acre et animosum forte fiat, haec suavia colloquia iniuste corrumpens.
De Kosovo (quomodo declinandum putatis?), sive de dissoluta Jugoslavia (quae nomen ex Latinis verbis "iugum Slavorum" traxit) haec cogito: populi affines sed inter se differentes sub communistica dictatura a Tito gubernatore lites et odia cohibere compulsi sunt; cum vero communistae gubernatores a potestate cesserunt, opus fuit forti auctoritate Societatis Nationum Unitarum, quae populis omnibus imponeret ut humana iura omnium civium observarentur, quacumque partitio nova esset. Ita non fuit: fere omnes novae res publicae (excepta puto Slovenia) ut ethnicae nationes natae sunt et libertatem aliquot civium violaverunt, qui numero non iure minores forte fuerant: in Croatia, in Bosnia Erzegovina, in Serbia et in Kosovo gravissima facta perpetrata sunt. Occidentales nationes unum hostem sibi creaverunt et eligerunt, Milosevic, et ipsum et populum ab ipso oppressum immoderato et iniusto bello affecerunt, Epirotarum parti opinionem iniciens, omnia scelera impune in Serbos facere posse: semina odii et futurarum cladium ante quinque annos in Kosovo a nonnullis divitibus nationibus, inter quas Italica res publica, manibus plenis sata sunt. Recentes Epirotarum in Kosovo habitantium violentiae venenati fructus belli a NATO gesti sunt.
Haec breviter opinio mea insolito sermone perscripta, quod nonnihil difficultatis et dictorum coactam simplicitatem secum fert.
Valete et quod censetis dicite!
Novocomi, a. d. XI Kal. Apr. MMIV