Tiberis Marco et Iuliae ceterisque sodalibus sal.
iam suspicatus sum, mi Marce, aenigma a me propositum pro eruditione tua ac scientia nimis simplex fore ac modestum. quo soluto tamen tibi gratulor !
saltationem quandam , quae "Philomelen-Walzer" inscripta est, exstare equidem non nescio, quamvis in tanto saltationum numero, quae a familia Strauss edita sint, melodia eius mihi mente exciderit.
quod ad eius nomen attinet, eam nomen suum a muliere quadam ,cui nomen Philomelae fuit, traxisse puto, cf. "Gabrielen-Walzer", "Elisabethen-Walzer" et al.
ceterum mirum est, quae nomina Strauss operibus suis dederit, quorum e.g. exstant haec: saltatio Vindobonensis "pons catenatus"
, quin etiam : saltatio Vindobonensis " alter commeatus ad pontem catenatum" (2.Lieferung der Kettenbrücke-Walzer)
etc.etc.
valete.
X.Kal.Mart.
Aquis Aequimontanis