Patibulum

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Marcus Favonius on Sol 20 Feb, 2005 11.59

M. Favonius sodalibus, imprimis Tiberi s.
Maximas tibi ago gratias, mi Tiberis, pro litteris, quibus me, quid inter Francisci Schubert op. 4, 1 et op. 15 interesset, luculente docuisti. Quod vero ad op. 15 attinet, cras a collega petam, ut discum compactum mihi commodet.
Ceterum censeo Patibulum esse solvendum...
Vale. X Kal. Mart.
:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 24 Feb, 2005 0.38

Mercurius Marco s. d.

Solvamus ergo! Equidem non minime obstupescerem, si littera I in titulo non esset. Vale. Transaquinci, d. VII. Kal. Mart.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Iov 24 Feb, 2005 15.55

Marcus Mercurio suo s.
I littera diligenter electa aequo animo considerare potes aenigmatis statum novissimum:

- - - I - I - - - - - - e - I - //

Ut rem perficias, cum fide pugnare te oportet :!: .
Vale. VI K. Mart.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 24 Feb, 2005 19.29

Mercurius Marco suo s.

Videamus D, litteram aliquantulum rariorem. Vale. Transaquinci, eodem die.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Iov 24 Feb, 2005 20.47

Marcus Mercurio suo s.
D quoque litteram incredibili et sagacitate elegisti et celeritate. Gratulor, mi amice.
Quid ergo?

- - - I - I - - - - - - E D I - //

Nunc rem abs te perbrevi perfectum iri puto...
Vale. :lol:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Tiberis on Ven 25 Feb, 2005 23.33

Tiberis Marco ceterisque sodalibus sal.
Investigatoribus tam raris se ostendentibus timeo, mi Marce, ne tigna huius patibuli paulatim putrescant. :cry: quod ne fiat, indagationi satis lentae me inserere velim,quamquam - dicam aperte - ullum consilium mihi deest. :oops:
sed littera O huic titulo non aliena esse videtur. quare oro detegas litteram O !
vale.
V.Kal.Mart.
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Marcus Favonius on Sat 26 Feb, 2005 0.51

Marcus sodalibus, imprimis Tiberi suo sal.
Novissimo aenigmatis statu tibi proposito spero fore, ut patibulum, quamvis paullulum putrefactum esse videatur, revirescat:
- O - I - I - - - - - O E D I - //
Patientia utamur!
Sit fausta tibi nox.
:D
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Tiberis on Sat 26 Feb, 2005 12.57

Tiberis Marco suo sal.
Quamvis timeam, ne Mercurius noster iterum indignetur, quod non ipse primus aenigma solvit, hanc ego solutionem propono:
"hominis tragoedia" , id est "az ember trag
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sat 26 Feb, 2005 13.33

Mercurius sodalibus s. d.

Heu me miserum! Vae mihi infortunato! :cry: Non equidem vocabulum "tragoedia" sed "comoedia" in mente volvebam, quam ob rem longe a solutione errabam. Gratulor tibi, Tiberis. Valete. Aquinci, d. IV. Kal. Mart.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Sat 26 Feb, 2005 14.08

Marcus Tiberi suo s.
Valde gaudeo, quod aenigma tam celeriter solvisti. Ita est: „Hominis tragoedia“, poema illud grande Hungaricum, quod etiam in scaenam deferri potest. Opus, quod Marcellus Benedek Germanice reddidit, tantum tamque profundum est, ut exhauriri non possit. Quotienscumque enim in manus sumpseris, totiens res invenies novas.
Ceterum Mercurium nostrum, cum Madáchi fabulam etiam extra Hungariam notam esse intellexerit, non mediocriter delectatum iri puto.
Obiter dictum: Intervallum omittendum esse censebam, quo aenigma paulo difficilius fieret... :lol:
Periucundum hebdomadae tibi exopto exitum.
IV K. Mart. Ad Cornicum Campum.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Mart 10 Mai, 2005 18.37

Salvete, sodales!

Patibula nostra, cum paene putrefacta ex animo effluxisse videantur, reficienda esse censeo. Quicumque ergo vestrum, si res parum feliciter cesserit (vid. s. nunt. 155), patibulo affigi non recusabit, fortiter accedat ad novum hoc patibulum:

_ _ _ _ _ / _ _ _ _ _ _ //

Titulus est operis, quo animi hominum mirifice delectantur.
Agitedum, sodales: Titulus Latinus? Titulus originalis?
Q.b.f.f.f.s.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby TADW_Elessar on Merc 11 Mai, 2005 0.14

Salve, Marce

hic est novum difficillimum enigma patibuli... estne in titulo littera A?

cura ut valeas
Matthaeus - webmaster@latinblog.org

Paginam meam interretialem latine scriptam inspicias!
www.latinblog.org
TADW_Elessar
 
Nuntii: 66
Nomen dedit: Sat 22 Mai, 2004 14.40
Location: Italia, Sardinia, Sassari 4043'35'' N\833'32''E

Emitteby Marcus Favonius on Merc 11 Mai, 2005 14.13

Marcus Elessari, sodali Sardo sagacissimo, salutem.

Ab A littera principium... excellentissime! :lol: Ecce aenigmatis status novus:

_ _ _ _ A / _ A _ _ _ A //

Quae littera sequetur? :roll:

Vale.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 12 Mai, 2005 10.41

Mercurius Marco suo s. d.

Non sine laetitia intellexi patibulum a te iterum erectum. Utinam et novi sodales, ut id semper in votis erat, ad ludendum conciliantur! Quo magis gaudeo Elessarem in hoc colloquio apparuisse! :D Sed videamus litteram (-as) I! Vale. Varadini, quod et Varda a Hungaris dicitur, d. IV. Id. Mai.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Iov 12 Mai, 2005 12.57

M. Favonius sodalibus, imprimis Elessari Mercurioque s.d.p.

Verum dicis, optime Mercuri.

Quod autem ad ipsum patibulum attinet, I litteram summa sagacitate propositam esse apparet:

_ I _ I A / _ A _ I _ A //

Carnificem graviter iam afflictum esse video... :cry:

Valete.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron