Moderators: Moderator, Redactio Interretialis
 Ceterum, sit venia verbo, haud scio an sine causa novum forum institueris, amice: adire enim potuisses colloquium "novus es in foro? huc accede!", ubi a pluribus tuus nuntius lectus esset. Sed hoc nihil est: gaudemus quidem non minime te foro nomen dedisse! Ubi habitas? Ubi et quando linguam Latinam didicis? Vale! Budapestini, pridie Iduum Ianuariarum.
  Ceterum, sit venia verbo, haud scio an sine causa novum forum institueris, amice: adire enim potuisses colloquium "novus es in foro? huc accede!", ubi a pluribus tuus nuntius lectus esset. Sed hoc nihil est: gaudemus quidem non minime te foro nomen dedisse! Ubi habitas? Ubi et quando linguam Latinam didicis? Vale! Budapestini, pridie Iduum Ianuariarum.
 Ibidem, a. d. XIX. Kalendas Februarias.
 Ibidem, a. d. XIX. Kalendas Februarias.
 Placuit mihi dialogus, quamvis etiam de nobis fabula narretur...  Intellegi te offensum esse, quod saepe litteris tuis nullum responsum datur; quod propter stylum tuum "incultum" (verbo tuo utor) ita fieri putas. Minime. Tu enim facile Latine scribis, alii vero non: et ego scrupulosus ac tardus sum in Latine scribendo: qua re fit, ut tardius vobis respondeamus. Stylum vero tuum incultum esse nego, immo facetus ille est viridisque: rogaverim autem te, ut sententias cum litteris maiusculis incipias, spatiumque semper inter vocabula ponas; ita enim facilius esset epistulas tuas legere. Utinam meum admonitum aequo animo feras!.... Vale. Budapestini, a. d. VII. Id. Febr.
 Placuit mihi dialogus, quamvis etiam de nobis fabula narretur...  Intellegi te offensum esse, quod saepe litteris tuis nullum responsum datur; quod propter stylum tuum "incultum" (verbo tuo utor) ita fieri putas. Minime. Tu enim facile Latine scribis, alii vero non: et ego scrupulosus ac tardus sum in Latine scribendo: qua re fit, ut tardius vobis respondeamus. Stylum vero tuum incultum esse nego, immo facetus ille est viridisque: rogaverim autem te, ut sententias cum litteris maiusculis incipias, spatiumque semper inter vocabula ponas; ita enim facilius esset epistulas tuas legere. Utinam meum admonitum aequo animo feras!.... Vale. Budapestini, a. d. VII. Id. Febr. Peregrinantem te votis ominibusque prosequor.  Toto pectore exopto, ne qua res aspera gravis necopinata tibi accidat. Vale et salve. VI Id. Febr. Ex Rhenania inferiore.
  Peregrinantem te votis ominibusque prosequor.  Toto pectore exopto, ne qua res aspera gravis necopinata tibi accidat. Vale et salve. VI Id. Febr. Ex Rhenania inferiore. 
 
Users browsing this forum: No registered users and 0 guests