R E S T V L L I A N A E

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Tulliana on Lun 11 Dec, 2006 22.24

Tulliana potius titillata, quamquam Praedator abest, Vettio suo dulcissime Saturnino D. D. C. M. O. M.M. A. usque reddere studet et quare brevissime scribit :o

Utinam numquam ab illa febre libereris! Iubeo te mihi aeque salvum ac aegrotantem semper esse! Rogas, quid de festis agendis constituerim. Nil certum praeter hoc, ea in REVETTULLIANA nostra agere debeamus! Ceterum censeo illos dies solum una ex parte frigidos fore! Vivat hiems, quae dat mihi Vettium!
Plus peto, ut mihi persuadeas te vero Saepissimum esse! :wink:

Extra iocum*: quomodo soles festa tua agere <aut celebrare>?
/ Scilicet, si paucis verbis cognoscere licet./

* ESTNE HIC ULLUS IOCUS? Tantum veri sincere tibi dico...
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby D. Vettius Saturninus on Lun 11 Dec, 2006 23.50

Vettius iam ter hodie tamen magis etiam magis Tullianae adhuc titillatae etsi titillandae usque ad titillifactionem perfectam s.d.p. Nec egoipse praeter horas in REVETTULLIANA nostra fallendas quicquam pro certo constitui--sic utinam modo dilecta mea puella cui hanc domum struxi dignata erit ut mecum particeps cuiuscumque euenturi fiat. Verumtamen paucis uerbis, ut petiisti, quomodo agam festa est mihi et Illi cuius dies sit. Quomodo autem aut soleam aut solitus sim agere, rogas? Potius mauellesne audire Heronem et Leandrum in toto, ne quid tristior audieres? Praeterea, ut iam dixi, laboro cotidie; itaque quid sit mihi festum tale fit tantummodo cum ceteris comparatum. Nunc autem, quod sit mihi maioris momenti, est mihi quaedam dulcis me conseruans integrum caloris, etsi hieme pessime se gerente. Quomodo eam remuneraturus sum?

P. S.
Si quidem insaturabilis sis, nescio quomodo enimuero serius ocius decoctus erim. Tamen ut nunc res se habet, quia praeter mediam noctem non potes uigilare, saluus sum.
Vtrum te an hiemem remunerer, remunerabor calidiorem.
"Difficile est saturas non scribere," ait Iunius, forsitan quia facile est cauillari. Difficilius emendatu.
Cras, mi dulcissima, et semper cras! Interim d.d.d.d.d.d.d.c.m.o.m.m.a. (i.e. dormi, dulcis, dulciter dum do deciens etc.)
Last edited by D. Vettius Saturninus on Mart 12 Dec, 2006 1.45, edited 1 time in total.
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Tulliana on Mart 12 Dec, 2006 0.24

Tulliana paulatim exhausta Vettio suo non amplius Tertio Saturnino s.d.p. et novam partem deliciarum fert

Primum censebam solum conclave a te mihi structum esse, deinde potius casam. Nunc hic locus palatium esse videatur, quam ob rem gratias tibi pulcerrimas!
Serio dicens, responso tuo mirata non sum, quamquam aliquantum maesta. Attamen, si etiam his diebus laboras, id est: facis quae tibi absque dubio gratissimae sunt, quodam modo sperare videor. Hactenus de festis.
Si te conservo <ut dicis>, mox decoctus eris! <in vocabulo meo ,,decoctum, -i" haud procul ,,conservo 1." et ,,conservus, - i" stat.> ATTENDE Vettii!!!

P.S.Quem velis remunerari? Me aut hiemem tuam?
Pudet me facti, quod porro insaturabilis sum. :?

Hoc loco rogare velim: num scribis etiam saturas Latinas?

P.P.S. Non vigilo longius solum qua de re, ut salvus mihi cras sis!
Gratias, gratias maximas Tibi ago!!!
Preterea hodiernum examen superavisti! Gratulor Tibi!

EUGE! BELLE! OPTIME! PULCHRE! LEPIDE! PERBELLE! ETC...
CRAS SPLENDIDUM PRAETIUM TIBI DABO!!!!!!
Nunc eo dormire, tamen denique post tua D.D.D................ accepta redditaque! :D
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby Tulliana on Mart 12 Dec, 2006 19.51

Ave mi belle Vettii! Fac te mox audiam! Parata sum!
Hodie apud me usque pluvia nive permixta. Tota madida domum reverti. Et tu quid dicas?

P.S. Sit felix convivium tecum!:P
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby D. Vettius Saturninus on Mart 12 Dec, 2006 20.28

Vettius Tullianae suae s.d.p.

Hodie pluuium apud me nolle desistere uidetur; praeterea ut rideas, cum heri inter nos rescriberemus, tamdiu asella obiter uehebar, non licuit mihi edere antequam obdormiui. Sic duos dies non edi, neque quicquam tibi paraui. Tantum meditor quomodo ualeas, etiam quamdiu Latinam linguam studiasti, etiam utrum Anglice colloqui possis, etiam quot sorores fratresque habeas. Ego habeo unicam sororem, si curas. Ceterum Graecum ante Latinum sermonem didici, quare grammaticam alterius altero, etsi non consulto, nonnumquam confundo.
Mox me pastum et renouatum habebis, nisi prius me bellaria miseris. Ha ha.

Dulcis praedator fit. Vale, ut ualeam!
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Tulliana on Mart 12 Dec, 2006 21.40

Tulliana Vettio suo s.d.p.

Dicis: ,,Sic duos dies non edi" - hoc vero difficillime creditu mihi est, praeterea nonne vescabaris mecum <ipse scis quibus rebus>? Hodie me habeo potius bene, praeter quod calceos madidos mutare sibi iam ter debebam. Plus quam tertiam partem vitae meae in lingua Latina versor. At tu unde eam scis? Anglice potius legere, quam colloqui possum, quamquam olim hanc linquam scholae temporibus discebam. Mihi quoque unica soror< addo minorque natu> est. De tua iam audivi e nuntio ad noricum tibi scripto. Ipsa scio Graecam solum antiquam et verum dicens malo Latinam. Bellaria tibi semper etiam esurienti atque excidiis propinquo magna cum voluptate do, ut semper me advenias. Quid addis?

Saluta a me dulcem praedatorem, si una cum eo habitas! Ha, ha.
<qualis color capillis eius est?>

Fac dulcis revertaris!
Iubeo te salvum esse! :wink:

T.E. ut semper!!!

P.S. Quam diu pasci et te renovare soles?
Mox = hodie?
P.P.S. Quem ad modum diem crastinum celebrabimus?

Semel legi fabulam de aqua homines renovanda. Vir quidam in ea nimis diu lavans miro modo rursus infantulus factus est. Quam ob rem mulier ei solum ad fovendum necessaria erat. Cave hanc aquam! :wink:

Incipio otio desiderioque tabescere!
Placetne Tibi actionem retardare? Qui hoc facere malit, Vettius an Saturninus?
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby D. Vettius Saturninus on Mart 12 Dec, 2006 23.49

Vettius ipse praedator dulcis etsi semidulcis, pastus etsi tamen torpidus Tullianae suae carissimae dulcissimae unicae uiuatae desideratissimae optimae... s.d.p.

Doleo tecum ter madida, quandoquidem media nocte permadefactus sum. "O," precatus sum, "propera, propera Vesper Europaeanus, ut qui solus soleas meam mihi referre!"
Ne aegrotemus, oportet nos expertes uestimentorum ante focum siccari.
Lignum afferam; tu bellaria.
Praeterea gratias tibi pro responsis; nescio quare de talibus tui curiositas mea excitata sit. Dicis autem temet in fauore utriusque linguae Latinam anteponere; equidem tecum consenserim, nisi, cum Latinam incepissem discere, nullum librum diu habui nisi Legem Canonicam. Cuius Latinitas tortuosa et sententiae haud comprehensibiles diu animum meum demiserunt, praesertim quia iam Theocritum et Homerum et Sophoclen legeram, et modo sero ad Vergilium, Horatium, et ceteros accessi. Qui uix ferunt comparationem cum legislatoribus sibi fidentibus.
Praeterea, etsi bis ad minutum inter nos rescripsimus, et hodie eodem tempore de pluuio quo ambo madefacti eramus, quod ominibus non credis, nullam huius facti mentionem faciam. Ergo ad bellaria. Iam uideo focum tuum ardentem.

Oscula, quot scias
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Tulliana on Merc 13 Dec, 2006 0.13

Tulliana Vettio suo Vino Spumanti Semidulci s.d.p.

Ego autem Latinam cognoscere incoepi una cum Caesare <Commentarii de bello Gallico> et Cicerone <Epistulae ad familiares>. Graecam discebam multo serius <legens Homerum, Xenophontem et Thucydydem>
Quando dixi me ominibus non credere? Non possum in memoriam mihi revocare! Placetne tibi bellaria ad lumina foci devorare? Si ita est, tu etiam:
,,dissolve frigus ligna super foco
LARGE reponens" etc...
Meditor, qualis tuus focus sit. Aeque ardens? Forsan magis magisque? Ceterum ne focum meum spectans statim caecus fias! 8)

P. S. Scisne iam versionem novam mei nuntii antecedentis?

Hodie possum tecum loqui solum ad meam 12:30, quoniam cras mihi vero mane e somno excitandum est! Tu hoc tempore requiesce!
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby D. Vettius Saturninus on Merc 13 Dec, 2006 0.56

Vettius quam celerrime contra mediam noctem etsi large reponensTullianae suae s.d.p.

Quia rogaueras quondam utrum ominibus credam, te putaui non credere talibus.
Quod ad capillos meos, plerumque spadices sunt, etsi sub ardentissimo Californico aestiuo sole magis flaui fiunt. Verbo focus non possum uti sine reminiscentia illius carminis Horatiani supra citati. Quid cras celebrandum est?

O. I. (Nosce signum)
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Tulliana on Merc 13 Dec, 2006 1.11

Tulliana Vettio suo Celerrimo paucis verbis s.d.p.

Tu Praedator capillis spadicibus etiam magis mihi places!
,,Quid cras celebrandum est" me rogare audes???????
Nonne es fidelissimus Vettius, qui olim mihi de labore remunerando brevissime, tamen pulcerrime scripserit? Nonne sum tibi magni momenti?

Nosco tua signa mi aquila!
:o scula mea optime scias!

OPTIME TIBI EVENIANT OMNIA TUO TEMPORE POSTMERIDIANO!
Vale flammas foci a me accipiens !

P.S. ,,Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis.
In manibus portabunt te, ne umquam offendas ad lapidem pedem tuum." /ps.90, 11-12/

Etiam ego velim mandare...
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby D. Vettius Saturninus on Merc 13 Dec, 2006 17.56

Vettius irrasus etsi non iratus, manus pulsans per capillos suos spadices attamen utinam quosdam aheneos, Tullianae suae desideratissimae s.d.p.

Salue! Hodie me habes citius solito. Faustus tibi dies! Idem ac tu tibi opto, ut attinet ad illud psalmum; saepe enim sollicitor ob te atque quasdam feras. Haud dubito quin angelis magis cara sis quam ego.
Iam bis de te somniaui, insolitum dictu, quo somnio te a uiolentissimis furibus defendebam. Plane rem bene gessi, nam salua es!
Etiam insolite mentionem angelorum fecisti, quandoquidem heri tibi dormiturae hanc cantilenam ex Anglico uersi, quantum potui. Vtinam noris melodiam eius pulcerrimam, tamen hic uersus habes:
Angelos audiuimus
dulci noctu carmine,
atque montes maximo
gaudio repercussos:
GLORIA IN EXCELSIS DEO
GLORIA IN EXCELSIS DEO

Quale, pastor, gaudium?
Cur hilaria carmina?
Vnde lumen fulgidum?
Quid bonum fert nuntius?
GLORIA IN EXCELSIS DEO
GLORIA IN EXCELSIS DEO

Bethlehem ueni, uide
quem angeli natum canunt,
hic adoratum dominum
Messiam, regem nouum!
GLORIA IN EXCELSIS DEO
GLORIA IN EXCELSIS DEO


Liceat mihi meam desideratissimam expectare, atque ut ualeat optare!
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Tulliana on Merc 13 Dec, 2006 19.02

Tulliana capillis aheneis nuper lavatis ac pectis Vettio suo magis magisque citiori nec minus cariori citharistae s.d.p.

Salve! Opportune mihi advenis! Ut iam scripsi, < usque cogitans de nostro hesterno sermone> modo capillos meos lavi. Nunc vero teneri contactu et viridibus malis fragrantes sunt.
Gaudeo, quod me hodie rursus tam calide salutas ut Vettius - homo tranquillus animo etsi non vultu. Ha, ha. Angelis ut scias iam molesta videar, quoniam saepissime auxilium eorum peto, nonnumquam etiam meis familiaribus. MEI angeli cotidie te iuvant. Nonne conspexisti?
Noli sollicitari, quod reapse salva sum, etiam magis sciens te defensorem integritatis meae esse. Gratias tibi, ut maximas possum, ago! Hilaro te tuaque cantilena, <quamquam eius melodia , quod aliquantum doleo, non venit mihi in mentem>.


In carmine tuo inveni pauca verba, quae te mihi in mentem veniunt <sed non quaere, quam ob rem>
Ecce ea: dulcis; nox; carmen; maximus; gaudium; hilaris; lumen; nuntius; adoratus


Licet tibi saepissime me exspectare aeque poscere quae tibi semper <ut suspicor> pergrata sunt!
Omnia bona tibi precor, ut semper!

P.S.
Haud procul me habitat angelus
qui hominum somnos custodire solet.
Quare semper sero domum revertitur.
Audio eum silenter per scalas ascendentem
una cum strepitu alarum iam volutarum.
Idem mane stat ante portas meas
large apertas et inquit:
,,mea cara, hac nocte fenestra tua rursus
nimis longe lumine fulgebat"...
/Hanna Poswiatowska (1935-1967)/


P.P.S. <T.M.T 22:24> Satis in hunc ?
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby D. Vettius Saturninus on Merc 13 Dec, 2006 23.35

Vettius rursus Tullianae suae s.d.p. Mmmmmmm! Mala uiridia! Gratias tibi pro secunda mensa! Offero tibi meam coconucum. Fac te geras decenter.
Angelos tuos autem remisi, nec possum dicere quare. Sunt alii prae aliis.
Quod ad illam cantilenam attinet, ut lego, ea est melodia patria Gallica, ut lego, non dissimilis Beethouenii Odae Gaudio; sic eam tibi cornicor: "Ang (e) -e (e) - los (f) au (g) - di (g) - ui (f) - mus (e) / dul (e) - ci (d) noc (e) - tu (g) car (e) - mi (d) - ne (c)..."
Cetera eodemmodo nisi, "Glo (g,agfef,gfede,fedcd) - ri (g) - a (g,) in (c) ex (d) - cels (e) - is (f) De (e) - o (d)." etc.
Di bene uertant hieroglyphica mea musicalia.
Ad quem autem uerba dulcis, nox, carmen, maximus, gaudium, hilaris, lumen, nuntius, adoratus attineat bene cognoui: Quis est alius nisi tuus carissimus Remicus semidulcis?
Praeterea maxime uersionem superius tuam aestimo; quare gratias tibi, etsi difficile est intellectu mihi, ut nunc status mei sit, uigilax modo caffea licente. Hannam autem suspicor angelos cum domus effracturis confundere; qua de causa tam microbia fuit.
Ceterum, "Licet tibi," inquis, "saepissime me exspectare aeque poscere quae tibi semper <ut suspicor> pergrata sunt!"
A, noli me tentare, mi carissima! Nihilominus talia priuatim magis decet susurrare! Visne ut tibi incipiam susurrare in secretis locis? Expectans igitur, oscula tibi, quot scias, mitto!
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Tulliana on Iov 14 Dec, 2006 0.01

Tulliana rursus Vettio s.d.p.

Nondum scio, an coconucum tuam mihi placeat.
Angeli mei semper tibi vigiles erunt, quamquam hoc nolis.
Gratias pro melodia a te explicata. Iam tempto eam lallare.
Ceterum Remicus meus vero agilis et dicax est!
Angeli Hannae mihi ignoti sunt. Eam paulatim cognovi. Misera et morbo morifero affecta poetria, tamen grata mihi.
Quis quem tentare vult? - rogo. Verum dicens iam cogitabam, an deceat nobis hoc modo porro aperte colloqui.
Si es paratus, potes mihi privatim susurrare.
Si non, decet nobis modus scribendi statim mutare. Responde cito. Cetera serius mitto.
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby D. Vettius Saturninus on Iov 14 Dec, 2006 3.53

VETTIVS: Hem! Nunc serio agitur! Quid tu, augur?
AVGVR: Ecce numerus nuntii: VI DCCLXVII. Id est sex et septem; tredecim. Septem et sex; tredecim iterum. Tredecim tibi bis. Maxime ominosum tibi, mi puer.
VETTIVS: Quid significat?
AVGVR: Puella odit te, stulte.

*Vettius alapam suae fronti dat*

Pulsas, etsi nemo adest! Ha ha hae!
VETTIVS: Kai sy, augur? Modo Sors, modo Tulliana, modo tu, putide funge, me luditis! Quid agam?
AVGVR: Suouetaurilia forsan, deo fauente, hoc omen uertet. Aliter stipendium tuo dilecto auguri.
VETTIVS: Vnde sus? Vnde ouis? Vnde taurus? Hos plerumque nusquam noui nisi apud macellas. Quas uictimas autem si emero, licebitne mihi edere expectanti dei beneuolentiam?
AVGVR: Scisne quam bene ualeant illi qui duo parietes de eadem fidelia dealbare ausint?
VETTIVS: Nescio.
AVGVR: Nequicquam ualent! Caue digrediaris. Nihilominus tantum uiuas oportet dare uictimas.
VETTIVS: Velut augures?
AVGVR: Quid murmuras?
VETTIVS: Nihil. En tibi nummum.
AVGVR: Quid, as unicus?
VETTIVS: Em.
AVGVR: Melius.
VETTIVS: Si sincerus es, augur, cur putas puellam odisse me? Nonne credit quam laudabilis ipsa sit? Nonne nouit quam egregiam esse prae omnibus aliis eam teneam? Nonne intellegit quam dolerem, nostra amicitia fracta?
AVGVR: Rogas? Nescio quare illa umquam tecum imprimis colloqui coepisset! Ha ha hae!
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron