Quaestio de quadratis litteris in scriptura Germanica

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Quaestio de quadratis litteris in scriptura Germanica

Emitteby Rhumak on Lun 10 Mai, 2010 20.20

Germanis sodalibus spd

Mihi amicisque meis iocosos sermones agitantibus occurrit heri vesperi dubium quod ab amicis nostris Germanis spero enodatum iri.
Qua de causa Germani non sola hominum populorumque, sed etiam rerum nomina quadratis litteris scribunt :?:
Ipse coniectavi consuetudinem quandam tabellionum fuisse ab illis temporibus repetendam, quibus non semper firmae regulae minutarum quadratarumque litterarum oportunitatem stabilirent, quae singularis consuetudo, scribendi pulchritudinis causa tantum, qui sensus elegantiae in populis et tunc, absentibus regulis, differebat, et nunc praesentium exstat genitor, cum Germanis magis quam ceterae placuerit, lapso tempore in universa natione Germanorum valuerit.
Alis amicus meus adfirmavit hoc fieri quia usque ad unionem Germania tota ex CCCL regnis constaret, quorum quisque rex civium rem tributorum causa perstanter computaret, qua de causa Germanicae nationes rebus attentiores fierent, ita ut rerum nomina prae ceteris ferrent quadratisque litteris propter praestantiam donarent.
Sponsa mea denique rationem exposuit, quae nunc opinione mea locum principem tenet: cum enim linguae ex pronominibus, nominibus hominum et populorum, nominibus rerum (substantivis), adiectivis, verbis adverbiisque constent, a primo ad ultimum quorum gradus adfinitatis personae primae (Ego) decrescit, qui gradus in ratione scribendi linguarum semper, quamvis in modis diversis, observatur discerniturque, ita usus litterarum quadratarum ad eam rem pertinet, ut gradus primae personae proximi emineant, non omnes, sed illi soli, cuius corpus phonicum tale sit, ut cum aliis gradibus confundi possit: ergo pronomina, cum semper brevia verba sint et patenter grammaticalia, difficile quadratas obtinent (praeter anglicum "I", "ego", quod non forte eapse prima persona est), sed illa congeries verborum cuius longitudo eadem plerumque est (a nominibus usque ad adverbia indicis illius superioris) saepe distinctione quadam eget quadratarum: et quaeque lingua sibi arbitratur quem intra gradum quadratis litteris verba praedat: pleraeque intra gradum nominum hominum populorumque, Germanica autem intra substantivi gradum. Addidi ego, ubi haec audivi probavique, hanc electionem Germanorum, ut quadratae etiam substantivis, non solis nominibus darentur, factam esse posse quia Germanica substantiva et verba agendi unam, et magni momenti, desinentiarum vulgatissimarum communicarent: "-en", quod in Italico, Hispanico, Gallico sermone non fieri, quia persaepe harum linguarum desinentiae verbales unius alteriusve syllabae spatium obtinerent, ergo confundi non posse, secus a Germanica: quadratas igitur litteras valide substantiva a verbis distinxisse: adiectiva autem et adverbia quadratis litteris non eguisse, cum semper easdem notatuque faciles desinentias haberent.

Dicatis, amabo, numquis nostrum recte viderit sitne omnis nostra opinio errata, quod si fiat, veritatem quaeso doceatis.

Valete
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Re: Quaestio de quadratis litteris in scriptura Germanica

Emitteby Rhumak on Sat 19 Iun, 2010 10.26

Ergone in aeternum dubio involvemur? Docti sodales Germani, oro obtestorque, lumina nobis afferte!! Vel si taedet, doceatis saltem unde librorum id, quod quaeramus, reperire possimus.

Interim quam felicissime Solstitii aestivi festo gaudeatis auguror.
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Re: Quaestio de quadratis litteris in scriptura Germanica

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Mart 22 Iun, 2010 13.12

Marcus Rhumaki ceterisque amicis suis Italis pariter omnibus salutem plurimam dicit.
Ut paucis respondeam, amici (Germanista non sum): Aptis quidem et gravibus usi videmini esse argumentis, sed quod ad saecula praeterita attinet, rationem scribendi Theodiscam maxima ex parte legibus constat caruisse. Rem scitote esse tortuosam, qua perplexior nulla vix alia potest inveniri! Neque enim prius orthographiae Theodiscae principia solida et expressa data sunt, quam initio saeculi XX homines, qui lingua Theodisca loquebantur, quadam rerum necessitate coacti formulam atque rationem scribendi artificiose instituendam esse censerent¹. Quod vero ad superiora saecula pertinet, Bibliothecam Augustanam oro vos frequentetis². Quo enim facto facile intellegetis, quam scribendi consuetudinem illis temporibus secuti sint scriptores Germani. Nescio an summatim liceat dici: Litteris primis grandibus ornata sunt imprimis nomina propria et verba, quae in oratione primum obtinebant locum. Tempore procedente etiam substantiva indifferenter illo modo notata sunt, idque paulatim neque ulla data lege. Quid ergo mirum, si nostra aetate necessitas intellecta est rei arteficiose digerendae? Cavete autem putetis normam regulamque scribendi inventam esse stabilem! Multa adhuc in controversia relinquuntur.
Optime valete. X. Kal. Iul.

________________________________________________________
¹ http://www.phil.uni-passau.de/histhw/diversa/Chieti2.html, http://www.schriftdeutsch.de/orth-his.htm,
http://www.udoklinger.de/Deutsch/Grammatik/Gesch.htm.
² http://www.hs-augsburg.de/~harsch/germanica/Autoren/d_alpha.html
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: Quaestio de quadratis litteris in scriptura Germanica

Emitteby Rhumak on Lun 28 Iun, 2010 23.30

Marco spd

Gratias, sodalis. Documenta a te allata amicis adhuc dubentibus referam; nam quaestio per te luce tandem donata mihi esse videtur. Prodolor autem, ut constat, mihi nexus a te adiectos ingredi conanti aditus non patet! Iterum in posterum conabor...

Interim quam plurimum valeas opto, amicissime.

Lictoriae in Palude redempta adIVKalIul.
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Re: Quaestio de quadratis litteris in scriptura Germanica

Emitteby Rhumak on Lun 28 Iun, 2010 23.43

Emendo: tertium ingredi potui, superiorum autem prior vetitus, alter non repertus mihi dictus est. Quae difficultas si ceteris quoque sodalibus hos nexus adeuntibus fiat, oro me certiorem faciant quomodo solvere potuerint, si potuerint.

Valete.
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Re: Quaestio de quadratis litteris in scriptura Germanica

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Mart 29 Iun, 2010 10.00

Marcus Rhumaki amico suo Italico s. p. d.
Quod ad http://www.phil.uni-passau.de/histhw/diversa/Chieti2.html, http://www.schriftdeutsch.de/orth-his.htm,
http://www.udoklinger.de/Deutsch/Grammatik/Gesch.htm
attinet, tres modo ad te misi nuntios privatos, quibus lectis te rem melius intellecturum esse spero.
Cura ut valeas. III Kal. Quinct. Ex Rhenania Inferiore solis ardoribus paene exusta.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: Quaestio de quadratis litteris in scriptura Germanica

Emitteby Rhumak on Mart 06 Iul, 2010 22.43

Marco spd

Aestimate et super omnes aestimande, gratias tibi privatim agere volui, sed computatri quadam difficultate impeditus sum, quod mihi nuntiavit te privatim adiri non posse: melius igitur aptiusque coram populo laudaberis: tanta in me benivolentia et liberalitas nescis quantum mihi gaudium attulerint: siquid quando de lingua mea scire voles, tantandem a me in te fore certissimus esto.

Vivavuve
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron