Agrippa Iuliano sal.
Einsteinum non dixisse "Deus alea non ludit" ego numquam constiti. Tu litteras meas fortasse non recte legisti vel accepisti - num lingua Latina pure et eloquente uti mihi tanta difficultas est? De Permutatione pronominis Einsteinis me excuso apud vos. Est error gravis atque horribilis.
Scribis me negare, ne universum nostrum compositum est de multis exiguis corpusculis, quae "Atoma" dicta sunt. Immo vero: id credo! Sed quid dixi: Atoma non videre possumus. Quae tamen intelleximus! Nescimus autem naturam veram eorum, qui invisibila sint. Irridis logicam meam non animo et cogitatione comprehendens:

Me non videre possis, sed me existere scis litteris meis. Quamquam staturam meam non cognovisti. Nescis utrum vir sim an mulier - utrum homo macer an pinguis etc. pp.

Atoma non videre possis, sed existere scis experimentis agendis. Iis rebus multo stupeo, quas non negam.
Spero, ut tu hanc epistulam eadem diligentia legas, qua ego eam scripsi.
Vale.