T. d. D.V.S. etiam d. iterum dat <scit quod>
Non putabam te cunctatum esse, tamen mirata sum, quod nuntium tuum tam subito deletum est. Sciebam quoque iam primum amphoram tuam pocula magna re vera esse. Dixisti:,, nil multum hodie tibi habeo." Non credo!! Potes enim loqui, ut opinor fere de omnibus rebus, a poculo incipiens usque ad artem, philosophiam etc... Nolis hodie mecum loqui? Quam ob rem iam nunc dicis ,,vale"?
Quidque nuntium a te acceptum, quoque id brevissimum et stultissimum argumentis mihi oblectamentum est. Itaque si tibi placet scribere ad me, scribe quodlibet.
Apud me ut scis iam 20: 47 est. Bibo theam viridem <nam, ut videtur salubris sit, quamquam turpis sapore suo> et cogito, quod mihi cras faciendum erit. Eheu! Nihil iocundi... Rescribe, quamquam paucis verbis... si sincere dixisti:,, quam desideravi te"
P.S. Ad computatra revertens odi et amo ea.
Qua de causa? Propter Te. Tuum computatrum est machina asinaria, meum semper inquieta machina scriptoria. Tamen odi meum, at amo tuum.
Ne finias propter me inedia tua vitam !
P.P.S De America et matrimonio nunc tecum loqui non audeo, ne irriteris.
P.P.P.S VIGILASNE VETTII? AT ASINUS TUUS?
RESCRIBE, ETSI LENTE
Lente aut omnino? Dic quaeso ante meam 1:00.