De foro denuo renovato....

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De foro denuo renovato....

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 12 Iun, 2008 22.48

Mercurius sodalibus s. d.

Uno duobusve septimanis ante tandem forum iterum apertum est, quod iam anxie exspectaveramus. Thema sine mora creavi cum titulo "de foro renovato", in quo et ego et alii sodales querebantur linguam colloquiorum Anglicam factam esse, indicemque sive tabulam illam utilissimam e prima pagina esse remotam. Quibus in themate illo propositis cum paucis diebus post colloquia iterum abrupta essent, errores de quibus mentionem fecissemus reparatum iri credebam; nunc vero forum aggressus non sine dolore animadverti nil fere si quaedam inutilia excipias commutatum sive commendatum esse. :( Quae etsi ita sint, tamen querelis parcendum immo gaudendum esse puto, quod iterum colloquia nobis redditum est. :roll: Valete! Budapestini, pridie Iduum Iunii.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Re: De foro denuo renovato....

Emitteby Iulia on Ven 13 Iun, 2008 21.54

Iulia Mercurio ceterisque sodalibus s.p.d.
de foro iam iterum in novam formam redacto adhuc non tam dubia sum ac tu, Mercuri: Graviora enim mihi videntur mala, quibus antea pagina laborabat, quam ut propter commoda quaedam salvenda neglegerentur; gratius mihi est, si area a sentina liberatur etsi aliquibus rebus non iam tam commodis usu quam si nihil immutaretur. Cum modo indicem utentium inspicerem, quntum videam, abutentes omnes, in quibus clare cerni possunt, sublati sunt neque quisquam novus admissus est, e quo renovatum est forum - spero, ut hoc malum demum superatum sit!
Vale, valete!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Re: De foro denuo renovato....

Emitteby Rhumak on Lun 16 Iun, 2008 14.29

Omnibus iterum spd

Video res, de quibus, Mercuri, disceptas: vero quod mi minime placet fori vestis est ut ita dicam: nam multo commodius antehac themata recta ingredi licebat, quam tramite titulorum. Sed et id verum est, tamdiu colloquia latuisse nostra dilectissima, ut vix quicquam conqueri liceat: id unum fateor administratores vel qui huic operi addicti sint mutare me velle, idest hae anglicae voces revera importunae: sed non dubito quin extemplo et illis liberemur. Interim antiqua reciperare iuvabit, praesertim stichomachias nostras! :D Et ut bonum felix faustum fortunatumque sit ipse incipiam

Forum repperit incolas,
amici atque sodaliae
forum nuncque sodaliae
amicique colamus!

O iucunda Latinitas
quae mundi spatium domas
tuis dulcis amantibus
doctis optima nutrix,

Abiecisse casam hanc cave:
te abiecisse casam negat
iure, Iupiter optime,
cum Philemone Baucis.

Vivavuve
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Re: De foro denuo renovato....

Emitteby Rhumak on Lun 16 Iun, 2008 14.43

Is quo maius in hoc nihil
mundo est, sensit in hoc nihil
mundo quam fidei bonum
magnitudine maius.

(nescio quia ultimam strophen carminis in tabulam redigere oblitus sum, neque editare licet :shock: ) Veniam quaeso detis
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Re: De foro denuo renovato....

Emitteby Iulia on Merc 18 Iun, 2008 9.46

Iulia omnibus sodalibus sal.
Non oportet iterum registrare, amici: ego quidem admissa sum nomen meum et notaculum secretum mea solita dando. :D
Valete!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Re: De foro denuo renovato....

Emitteby L. Amadeus Ranierius on Merc 18 Iun, 2008 18.51

L. Amadeus omnibus sodalibus imprimisque Mercurio dicit plurimam salutem!

Magno cum gaudio forte huc ingressus sum forum omnino renovatum videns! Denuo loquamur ergo! Ac spero nonnullos Textkittianos huc me collaturum qui Latini garriendi sermonis cupidi sint linguaque jam nostra periti.

Kintnersvillae ex Pennsylvania XVIII Junii MMVIII.
VIVAMVS·ATQ·AMEMVS
Ὁ ἀνεξέταστος βίος οὐ βιωτὸς ἀνθρώπῳ.
"Fiat Vis tecum, Luci — semper."
ΓΝΩΘΙ·ΣΕΑΥΤΟΝ

SCORPIO·MARTIANVS
User avatar
L. Amadeus Ranierius
 
Nuntii: 50
Nomen dedit: Merc 18 Iun, 2008 18.17
Location: Pennsylvania, Uniti Status Americae


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron