De pecunia Romanorum pretio

Colloquia de antiquitate

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De pecunia Romanorum pretio

Emitteby Lucius Umbrius on Ven 11 Mart, 2005 13.45

Lucius Umbrius omnibus salutem dicit.

Sodales, dicite, quaeso, quod pretium fuerit pecuniae Romanorum?
Id est, quantum, exempli gratia, panis emere licebat per quiddam pecuniae?
Lucius Umbrius
 
Nuntii: 14
Nomen dedit: Ven 11 Mart, 2005 12.43
Location: Mosqua, Ruthenia

Emitteby Iacobus Lagus Afer on Ven 11 Mart, 2005 14.24

Iacobus Lucio s.d.

Ave sodalis!

Si legere linguam anglicam potes, hanc paginam invise (http://vindolanda.csad.ox.ac.uk/). Multas tabulas de militum vitis Romanorum in Brittanii septentrione constitorum videris. Credo eam rem quam quaerit esse in hac pagina.

Vale!
Iacobus Lagus Afer
 
Nuntii: 11
Nomen dedit: Sol 06 Mart, 2005 23.30

Emitteby Marcus Favonius on Ven 11 Mart, 2005 16.49

M. Favonius L. Umbrio s.
Quod ad potestatem pecuniae attinet Romanae, ecce quae nuper legi:
Anno a.u.c. DCCLIX (anno p.Chr.n. VI) Romae mercennarius opera sua cottidie duodecim asses quaerebat. Panis litrumque vini uno emebatur asse.
Anno a.u.c. MLIV (a. p.Chr.n. CCCI) imperator Diocletianus „legem pretiis rerum venalium statuere conatus est“ (Lact. mort. pers. 7, 6): ovum uno, litrum vini XVI denariis emebatur. Operarius rusticus singulis mensibus DCCL circiter denarios quaerebat, praeceptor autem publicus tria milia DCCL.
Vale. V Id. Mart.
:)

[Nonne scribi oportebat "De pecuniae Romanorum potestate"?]
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iacobus Lagus Afer on Sat 12 Mart, 2005 12.28

Iacobus M. Favonio s.d.

Romani dinarios et asses et sesterces habeurunt - autem quibus in temporibus has alias pecunias usi sunt?

Vale!
Iacobus Lagus Afer
 
Nuntii: 11
Nomen dedit: Sol 06 Mart, 2005 23.30

De pecuniae Romanorum potestate

Emitteby Marcus Favonius on Sat 12 Mart, 2005 16.59

M. Favonius Iacobo s.

De ratione pecuniaria Romana quam paucissimis haec:

Antiquissimis temporibus Romani pro pecunia primum pecore (cf. pecu-s ~ pecu-nia) usi sunt, deinde aere rudi, quod pro rei emptae pretio pendendum erat.

Tertio a.Chr.n. saeculo nova ratio pecuniaria instituta est:

I. aes:

aes grave – as libralis: 326 g (libra) -> bello Punico secundo: 27 g (uncia) -> initio saeculi a.Chr.n. primi: 13,5 g.

II. argentum:

denarius (ca. 4 g)-
primum 1 denarius = decem asses, qua de re den-arius (cf. deni) eiusque nota X,
deinde (saeculo a.Chr.n. secundo) 1 denarius = 16 asses.

Sestertius (< „semis tertius as“, id est 2 ½ asses; eius nota IIS vel HS):
1 denarius = 4 sestertii = 16 asses; 1 sestertius = 4 asses.

III. aurum:

1 aureus (ca. 8 g) = 25 denarii.

Haec hactenus. Si rem diligentius vis perspicere, libros adhiberi oportet.

Quam iucundissimum hebdomadae tibi exopto exitum.
:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De operariorum mercedibus

Emitteby Marcus Favonius on Mart 15 Mart, 2005 11.46

M. Favonius sodalibus s.

Quod ad mercedes operariorum attinet, haec Diocletiani verba addenda esse censeo:

"Placet igitur ea pretia, quae subditi brevis scriptum designat, ita totius orbis nostri observantia contineri, ut omnes intellegant egrediendi licentiam sibi esse praecisam...
de mercedibus operariorum:
operario rustico pasto diurni *viginti quinque <denarios>
lapidario structori ut supra *quinquaginta
fabro intestinario ut supra *quinquaginta
calcis coctori ut supra *quinquaginta
...
pictori parietario ut supra *septuaginta quinque
pictori imaginario *centum quinquaginta
...
tonsori per homines singulos *duos".
(cf. A.H.Dessau, Inscriptiones selectae Latinae, MCMII, nr. DCXLII).

Valete. Idibus Martiis.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Aetivs on Mart 15 Mart, 2005 15.39

Aetivs sodalibvs sal.

Salvete omnes!
Nunc mentionem facere oportet , puto, de “Solidoâ€
Aetivs
 
Nuntii: 3
Nomen dedit: Merc 03 Nov, 2004 15.51
Location: ITALIA

Emitteby Gastón on Merc 16 Mart, 2005 14.08

Gastón Aeti ceterisque sal.

Vocabulum Hispanicum "sueldo" est, sed stricte non pecuniam sed mercedem significat.

Valete!
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres


Return to Antiquitas Romana

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron