by Ericus Palmén on Ven 27 Oct, 2006 19.10
Ericus Palmén Furio Camillo s.d.
Dicis te linguam Finnorum doceri velle, sed fatigatum esse, cum non habeas "multos" Finnos, quibus loquaris. Nonne unus satis est? In indice adiutorum nuperrime in hac area constituto, cui titulus est 'Auxilio eges? - Do you need help (to learn Latin)?', ego pollicitus sum me eos, qui in Latinitate auxilio egent, privatim adiuturum esse. Idem aliquatenus valet etiam in lingua Finnica, qui est sermo patrius meus. In hac autem area tibi non licet nisi Latine scribere; privatim, si vis, mihi scribas oportet ea praecepta secutus, quae in initio indicis adiutorum data sunt. Quo facto videamus, utrum tibi auxiliari possim necne. Optime vale!
Ericus Palmén