Patibulum

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 17 Ian, 2005 0.27

Mercurius Marco suo s. d.

Nec A titulo inest? Quid refert! Habemus adhuc vocales! :D Videamus ergo, num littera O felicius futura sit! :?:
Quod ad meum aenigma: dic mihi amice, ubi legeris prius haec verba: "... trium litterarum"? :idea: Vale. Ibidem, eodem die.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Lun 17 Ian, 2005 8.25

Marcus Mercurio suo s.
OOOOptime, mi amice! Perge porro! _ O S// Ceterum inscientia me premi confiteor :!: :?:
Vale. XVI K. Feb.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 17 Ian, 2005 14.10

Mercurius Marco suo s. d.

Videamus, quod verbum pro titulo esse possit! MOS, ROS, NOS, VOS, DOS, BOS. Quid eorum rectum sit, plane nescio; quam ob rem, cum plures litterae mihi proponendae essent (m, r, n, v, d, b), quam toties errare mihi liceret (tantum ter), en hastam, scutum, loricam, gladium abjicio, ac fuga mihi consulo... :shock:
Quod ad aenigma alterum, vide Plautum, ac vocabulum ab eo "trium litterarum" nominatum. :wink: Vale. Aquinci, sub Iove sereno, sed satis frigido, d. XVI. Kal. Febr.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Lun 17 Ian, 2005 18.00

Marcus Mercurio suo ceterisque sodalibus s.d.p.
Cave putes, mi amice, annum esse CMLV :shock: ! Nondum de equo es deiectus: Nova arrepta hasta redi in pugnam! Novum ecce auxilium: Natus est auctor a. MDCCCLXXXIV in municipio Lebedjan, a. MCMII Petropolim profectus Polytechnicum Navale frequentavit. Sex annis post professor ibi factus non modo navibus fabricandis studuit, sed etiam narrationes fabulasque composuit. Emigravit ex Unione Sovietica a. MCMXXXII et mortuus est in Gallia a. MCMXXXVII. Cuius liber clarissimus Latine inscribitur _ O S. Agedum, Mercuri! Agitedum, sodales! :!:
Quod vero ad Plautinum vocabulum furis attinet, notum mihi quidem est, sed libri titulum me quaerentem prorsus fugit.
Cogitate et valete. XVI K. Feb. Crefeldiae.
:lol:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Tiberis on Lun 17 Ian, 2005 20.06

Tiberis omnibus aenigmatistis, imprimis Marco et Mercurio, s.d.
sine adnotationibus tuis auxiliariis, mi Marce, me titulum huius operis nulla ratione invenisse confiteor.
quae cum ita sint, ecce titulus quaesitus: NOS
quo libro anno MCMXX scripto Eugenius Iwanowitsch Samjatin civitatem ficticiam descripsit, cuius cives in rebus privatis agendis , ni fallor, a custodibus sive tutoribus suis coercentur atque opprimuntur.
valete.
XVI.Kal.Feb.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Marcus Favonius on Lun 17 Ian, 2005 20.40

Marcus Mercurio et Tiberi s.d.p.
Optime solutum! Ecce titulus originalis: MY (МЫ).
--„Homo, si libertate prorsus caret, scelera non committit“ (Jewgenij Samjatin, Wir, Zürich, 1977, p. 52).—
Liber ad litterarum genus pertinet, quod iam inde a saeculo XV notum esse scripsi. Est quidem utopia, sed utopia quae vocatur negativa (cf. Aldous Huxley, George Orwell).
Tuae nunc, si vis, mi Tiberis, sunt partes.
Valete. XVI K. Feb. Crefeldiæ.
:D
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 17 Ian, 2005 20.53

Mercurius Tiberi Marcoque s. d.

Salve Tiberi, congratulor tibi pro aenigmate soluto! Qua de re mihi non respondisti in colloquio, cui titulus est "de fumatoribus arcendis"? Timeo, ne meis verbis fortasse nimis acerbis te offenderim. :oops: Ignosce mihi quaeso!

Ita est, mi Marce, ut scribis: vocabulum "fur" sub lineis a te esse occultum erronee putavi. Quod est titulus operis a nescioquo auctore Suecico (Norvegico? certe Scandinavico :roll:) compositi, quod pluribus annis ante libentissime legebam. De philologo in eo agitur, qui manuscriptum quoddam Gothicum Ravennae invenit... liber est, quem vobis maxime commendaverim. Valete. Ibidem, eodem die.

PS: non me fugit, mi Marce, anno cum CMLV. cladem maiorum meorum apud Augustam Vindelicorum a tuis acceptam esse a te indicatam :wink: ; memento vero ante illam victoriam saepissime Germanos a Hungaris esse superatos... 8)
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Tiberis on Lun 17 Ian, 2005 23.03

Tiberis Marco et Mercurio ceterisque aenigmatum cupidis sal.
cum vos, sodales, litterarum ac poetarum peritissimi esse videremini, mihi cavendum esse putavi, ne titulum nimis ignobilem vobis indagandum darem, deinde videndum, ne sine maiore cogitatione solutionem quaesitam inveniretis.
quid multa? titulus et auctor quaeruntur libri cuiusdam, in quo praeter cetera agitur de rebus musicis...
ecce:
_ _ _ _ _ _ _ _ _ //

@ Mercurium:
noli credere me verbis tuis esse offensum, mi Mercuri, ut qui sententiam tuam magni aestimem, licet multum a mea differat. :)
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

A

Emitteby Marcus Favonius on Lun 17 Ian, 2005 23.41

Marcus Tiberi s.
Incipiamus Ab A, quod divino quasi Afflatu incitatus in nostrum Aspectum Abs te Adductum iri spero. Quam iucundissimam tibi exopto noctem.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Tiberis on Mart 18 Ian, 2005 0.29

Tiberis Marco sal.
audaci aggrederis animo, amice. attamen aberras: "a" ab aenigmate abest. :)
erratum primum: +
et tibi noctem iucundam exopto.
vale.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 18 Ian, 2005 9.55

MErcurius TibEri s. d.

Ego Eligo littEram E, Et Eam En tibi EmittEns rEsponsum tuum ExspEcto :wink: ValE. Aquinci, diE XV. Kal. FEbr.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Tiberis on Mart 18 Ian, 2005 14.58

Tiberis Mercurio sal.
egregia equidem est ea electio: "e" enim exstat. ecce:
_ E _ _ _ _ _ _ _ //
porro quid Excogitas? :twisted:
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Marcus Favonius on Mart 18 Ian, 2005 19.17

Marcus Tiberi patibulatori peritissimo sal.
Mentem mhi, Camena, porrige versutam... :roll: Utcumque se res habet, E admisso R nunc ostium pulsat; quod oro te, mi Tiberis, sine mora sinas intrare. Vale. XV K. Feb. Crefeldiæ.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Tiberis on Mart 18 Ian, 2005 20.38

Tiberis Marco summa cum calliditate investiganti s.d. :wink:
"r" requiris recta ratione. res retegatur roganti:

_ E R _ _ _ R _ _ //

vale. :)
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 20 Ian, 2005 1.00

Mercurius Tiberi s. d.

I in illa inscriptione inesse indico. :wink:
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron