Lucia Aurelica Marco Favonio et ceteris s.d.p.
Carminis huius Horatiani interpretatio a Alexandro Puschkin facta semper me commovit, quia verba eius et eorum sonus vim magnam atque mirabilem in se habent. Inveni etiam traductionem huius operis in linguam Latinam a Romani Ciesiulevicz (Р.С. Цесюлевич) effectam, quam hic publico, ut omnes hoc carmine delectari possint.
Alexander Puschkin
Monumentum
Nobile carmen Russicum Latine reddidit
Romanus Ciesiulevicz anno MCMLXX
Exegi monumentum haud manibus datum,
Non incognita quo gentis erit via,
Erectum capite est indomito altius
Quam celsum columen ducis.
Non omnis moriar, namque anima in lyra
Restabit celebrata effugienssitum;
Atque illustris ero sidere sub vago,
Dum quis carmina concinet.
Clarum cuncta patens Russia me feret,
Nomen quaeque meum gens dabit in plagis:
Proles Sarmatica et Finnus et efferus
Tungus vastaque qui tenet.
Et longe populo gratus ero meo,
Flectebam quod amans usque animos probus,
Atque aetate gravi libera vox mea
Cantabat miseros lyra.
Audi, Musa, piae justitiae Dei,
Nec damnum metuens, nec decus appetens,
Laudes aeque cape et sperne calumniam,
Noli cum stupido loqui.
Traductionum collectioni, ad quam haec pertinet, anteposita est haec praefatio:
Sermo poeticus Latinus iam ex comoediis Plauti et Terentii discitur, sed praecipue ex carminibus, verbis exemplisque poetarum Romanorum primi saeculi ante aeram nostram Nihilo minus interpreti versus posterium temporum et opuscula Latina nostrae aetatis non neglegenda sunt.
Difficultates quidem interpretandi sunt multae et variae, nam verba et mens Latina quantitate syllabarum in metris exsequenda ad verba et sententiam et rationem scribendi Russicam accomodantur.
Carmina poetarum Russicorum, imprimis Puschkin, nonnulla themata e vita antiquorum Graecorum et Romanorum continent, idcirco non aliena sunt hodierno poetae Latino et civi Sovietico, animus hos versus Latine reddere aspirat.
In Theodiscam linguam tres traductiones inveni:
http://home.arcor.de/berick/illeguan/pushkin3.htm (hoc loco varia opera Russice et Germanice legere potestis)
http://members.aol.com/maxstasch/pusg18.htm
http://www.google.de/url?sa=U&start=7&q ... tml&e=9707 (carmen in media pagina est)
Quoad litteras Latinas: iam non sunt (quod maxime est dolendum!

) in Russia magni momenti. Exemplum hoc ducere possum: in scholis, ubi studium 10 annos durat,
nullum opus Latinum discitur, at ex operibus antiquis duo solum Homeri poemata: Ilias et Odyssea.
Optime valete!