DE UNIVERSALI CALEFACTU

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

DE UNIVERSALI CALEFACTU

Emitteby Regiomontanus on Lun 18 Dec, 2006 20.40

Regiomontanus omnibus sodalibus s.p.d.

Quisquis es, care sodalis, ubicumque terrarum versaris, non dubito quin immanis calamitas universae calefactionis, cuius exitiales effectus usquequaque iam palam fiunt, quae calamitas non modo omni humano generi sed etiam ceteris animantiis gignentiisque interitum minatur, magnae tibi sit curae. Ego vero maestus ac formidatus video immoderatas caeli commutationes in dies crebrescere atque invalescere: ubique inauditae procellae, columnae, turbines, inundationes; ubique fervidus aestus, diuturna siccitas, effrenata silvarum incendia, festinata nivalium fusura iugorum - ubique exitium atque caedes. Si emissiones gasiorum, quae in verum caldarium nostram atmosphaeram convertunt, maxime illius quod 'gasium carbonicum' appellatur, id est CO² gasium, non statim cessabunt, brevi tempore omnis cultus atque humanitas nostra peribit.
Quid tum paucissimis forte superstitibus atque omnibus malis confectis in terra inhospita manebit?

Quam optime valete.
Last edited by Regiomontanus on Lun 25 Dec, 2006 22.24, edited 3 times in total.
Regiomontanus
 
Nuntii: 50
Nomen dedit: Sat 20 Mart, 2004 20.52
Location: Brasilia

Emitteby Rhumak on Lun 18 Dec, 2006 21.39

Regiomontano spd

Estne verum, docte amice, quod undecumque periti contendunt, hanc aetheris calefactionem cito serove in novum aevum glaciale versam iri? Si verum est, numquis tempora patefacere quit? Scisne rationes modosque huius rei?
Ego vero dissertiones de caelo semper pro nugis fine hodierno habui, sed his temporibus sensim minus: nunc valde metuo. Apudne vos nives ceciderunt? Terribiles nuntios in Siberia permafrost solutum flumenque nordatlanticum hic illic intermissum audio referentes: conatus sum aliquid ex TTT comperire, sed nil de his intellego necnon documenta reperta lectu difficilia atque inter se maxime discrepantia sunt: quid cogitemus?
Hoc clare (nescio an verum) legi: flumine nordatlantico rupto glaciatio erit. Estne igitur verum :?:

Vale mihi!
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Mucius Scaeuola on Mart 19 Dec, 2006 16.47

Mucius Regiomontano Rhumaki salutem dat

Equidem non credo condicionem hodiernam tam malam esse ut niues glaciesque perennes fundentes mergant terras, tempestates procellae nimbi saeuiant, pisces squalique qui olim maria calida tantum incolebant usque ad mediterraneum peruenire. Omnia quae aliquando audiui, at quae censeo (dumtaxat ut nunc res est) pro nugis, sicut tu Rhumak dicis, habenda. Verum attamen aliquid in nugis esse etiam puto; nam nobis ipsis nostra terra tuenda est a ruina quam pedetemptim ipsi inopinato inferimus ei, quae est uenenum quod immitimus in aerem.

Id fortasse non efficiet ut nos omnes radiis solis comburamur atmosphaera terrae sublata, sed certe nobis detrimento est. In hac opulenta uita quam degimus nos occidentis incolae, maximum bonum sunt non tam diuitiae, quas plus minus omnes copiose possidemus -etsi non semper habere sentimus-, sed qualitas opium. Quae enim aura nobis est? Qui cibus, quae aqua? Haud bona certe haec habemus; ego qui in urbe disco, sed in montibus habito, sentio differentiam quae intersit aurae inter urbem et montem. Opprimi aliquando mihi uideor pollutione aeris, neque percontari ausim quid cotidie comedam, cum nimis saepe audiam de pollutione magna ciborum; meministine uos 'uaccae insanae', aut pullorum diossina infectorum? Num aqua emi debeat, quia illa quae in aquae ductionest non satis tuta? Caueamus, ne nobis quondam etiam aer emendus sit; quod prorsus accidit iam nunc in maximis urbibus Iaponis, uelut Tokii, ubi audiui auram uenire fragrantem malo medico uel citreo uel etiam boleto.

Vt ad summam ueniam, etiamsi non multum fido illis qui nobis dicant instare cataclysmas, uero sentio necessitatem esse mundum seruandi, cauentes quam maxime a uenenis immissis et a energiae dispendio. Cuius rei nondum satis firmam uoluntatem adesse plerumque uideo: exempli gratia, cur tam copiose uti perseueramus petra olei, neque curatur ut energia hydrogeni, quam iam adhibere possimus, usurpetur in autocinetis?

Valete!
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

Emitteby Rhumak on Merc 20 Dec, 2006 21.23

Mucio Regiomontanoque spd

Vellem nugae hae sint: vero haec ex TTT comperi.

http://www.meteoland.com/forum/viewtopic.php?t=440.

Quam brevissime haec:
Flumen nordatlanticum aquas caldas a meridionibus in septentriones infert, quod coela nostra ut sint moderata efficit: ad polum infernum oritur, aquas caldas suscipit, ad supernum fert, ubi sali crebro marino compulsum in imum oceanum pergit, ut ita dicam "caudam" aquarum calidarum in superficiem continuo sublaturum, dein iter suum rursum init.
Tegumenta glacialia polorum sensim calore CO2 nobis emissi liquescunt, quod aquam frigidam dulcemque ingentem in oceanos deicit, quae moles vi suapte salique dempto flumen istud pedetemptim inter initia et deinde ocius usque retardat. Quo facto aqua calda meridionum in septentriones usque lentius difficiliusque venit. Flumen nordatlanticum formam Infiniti vel numeri 8 habet: cum 10 ante annos tardari coepit haec forma paullulum immutata est. Andrea Marshall, Nasa aliaque ministeria americana de hoc ut inquireretur iusserunt. Hoc patuit: flumen hoc non tardari, sed omnino detineri coepisse. Vltimum 700 ante annos, ignotis rationibus, tardatum est, quod tempus "parvae glaciationis" genuit; sed ultimum quo omnino stetit, 8200 ante annos, magna glaciatio facta est usque ad Tuscaniam glacies pangens. In Britannia coelum hodie sibericum erat. Quaeso, aliquis me has esse nugas certiorem faciat.

Valete
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Regiomontanus on Sol 24 Dec, 2006 22.09

Regiomontanus sodalibus Rhumaki et Mucio Scaevolae s.p.d.


Velim mihi ignoscatis, carissimi sodales, si ad litteras vestras non adhuc rescripsi. Consulto id facio, quod sodalium laetitiam ob has ferias nolo tam gravi themate turbare.

Hoc tempore tibi, Rhumak, dico: quod amicum me appellavisti, magno et gaudio et laude afficior, sed appositum docti me non decet, quod longissime absum ab aurata aede doctae Latinitatis, ubi certe tu, Mucius aliique sodales habitant. Ergo erubesco, si quis doctum me appellat.

Quam optime valete.
Regiomontanus
 
Nuntii: 50
Nomen dedit: Sat 20 Mart, 2004 20.52
Location: Brasilia

Emitteby Tiberis on Lun 25 Dec, 2006 3.31

Tiberis omnibus sodalibus sal.d.p.


Si de terra calescente disserimus, cavere nos oportet, ne credamus ipsum caelum humanae potestati esse subiectum, praesertim cuius propria sit ipsa varietas. Licet homines dioxydo carbonico emittendo quandam ad caelum calefaciendum attulerint partem , tamen caelum certis temporibus caluisse aut refrixisse ipsa palaeoclimatologia nos docet. Saeculo fere decimo p.Chr.n. caelum ita calescebat, ut glacies etiam in altissimis Alpium regionibus sitae tabescerent, quod scilicet sine ulla hominum culpa factum est. Sed saeculis XIV. et XV. , cum refrigescebat, iam fuere, qui istam mutationem quibusdam hominibus crimini darent artis magicae eos insimulantes. Quod non mirum est; nam semper , ubi qua res in discrimine est, facile inveniuntur, quibus quodvis malum vitio vertere possis. Sed ab incepto aberro.
Iam veteres quaerebant in causis agendis “cui bono?â€
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Maria Barbara on Lun 25 Dec, 2006 13.50

Maria omnibus sodalibus sal.d.p.
Nesciamus, ut ipsum caelum humanae potestati subiectum esset. Quid faciamus? Si calefactio a natura est, nihil facere possumus. Si calefactio a hominibus est, aliquid facere possumus, et pauca. Debuisset pridem: iam calefactionem nequiamus obstare, solum minuere posseamus.
Quam optime valete.
Quem quidam eligentes, vel potius religentes miseramus negligentes.
Maria Barbara
 
Nuntii: 23
Nomen dedit: Sol 24 Sep, 2006 19.23
Location: Pannonia

Emitteby Iulia on Lun 25 Dec, 2006 23.32

Iulia Regiomontano, Rhumaki, Mucio Scaevolae, Tiberi, Mariae Barbarae ceterisque sodalibus s. d. p.

Constare videtur homines aliquantum ad terrae calefactionem contulisse; quantum autem nos efficiamus quantaque ex parte naturaliter id fiat, nescio. Mihi problema maximum esse videtur, ut, cum nesciamus quanti detrimenti sint emissiones nostrae et cum nesciamus quales sint effectus calefactionis in terram, omnino ignoramus quid quas ob causas accidere possit. Videtur calefieri terra, hoc quidem constat. Si tam calida fit, ut glacies polorum liquefacta sit, minus lucis reflectetur, quod etiam augere calefactionem poterit. Nescimus, quales gasii lateant in humo Sibirico, quos gasios, si glacie liquefacta evadunt, quales effectus habeant ignoramus; si vero, sicut alicubi legi, haud parva copia methani ibi glacie inclusa est, calefactio eo accelerabitur. Sed nescimus etiam, annon aliquid evenire possit, quo calefactiuo diminuetur. Qua de causa, si volumus politicos aliquid agere, certe oportet pericula maiora potius quam minora aestimare.
Alia difficultas est omnes orbis terras in hoc congruere, ut emissio gasiorum diminuatur. Europaei iam aliquantulum dant operae, in Civitatibus Unitis, quos Europaei progammate Kyotensi reiecto magnopere reprehendebant, nunc aliqui gubernatores, inter quos Arnoldus Schwarzenegger (Europaeus) tamen conantur, ut fines Kyotenses in civitatibus suis impleant. Ipsa autem gubernatio foederalis Civitatum Unitarum, nisi fallor, adhuc nihil agit. Post Civitates Unitas maximam molem gasiorum in atmosphaeram mittunt Sinenses, qui in singulis annis industriam suam pluribus novis associationibus augent, quam Britanni in toto habent. Quibus ergo maxime oportebit persuadere, ut diminuantur emissiones suas, quod autem utrum fieri possit non minimum dubito, quamquam scilicet addendum est etiam Sinenses iam animadvertisse aerem in urbibus tam malum esse, ut ferri iam paene non possit. Accedunt etiam nonnulli terrae pauperiores, qui iure poscunt calefactionem primum ab illis esse pugnandam, quae primi ad eam contribuerunt; dum ergo Americani non omnibus viribus contra eam contenderent, ipsis nihil esse agendum.
Status rerum talis est, qualem oeconomici "captivorum dilemma" solent dicere. Mente fingite duos captivos, qui seperatim interrogantur. Utrique est decisio, confiterine an velit negare. Si ambo negant, ambo unum annum agere debebunt in carcere; si ambo confitentur, tres annos. Si alter negat, alter confitetur, negans decem annos captivus erit, confitens autem liberabitur. Itaque optimum esset, uterque si negaret; utrique autem haec est situatio: Si alter negat, melius est confiteri; si autem alter confitetur, etiam melius est confiteri.
Similis est situatio de emissionibus: Omnes si diminuunt emissiones suas, singula terra quae non eas diminuit, id commodi habebit, quod minoris pretii multas res producere possit, et unius terrae emissiones haud multum efficient; si autem nemo diminuit emissiones, singuli terrae afferret incommoda oeconomica et universo non multum prodesset diminuere emissiones. Imprimis, cum nihil fere de re sciamus, ut supra disserui - fieri potest, ut nihil fiat, et nescimus quantum efficere possimus emissiones diminuendo - et cum effectus nonnisi in futuro sentiamus, perdifficilis est res.
Sane nonnullos invenimus modos, quibus fortasse aliquando aliquid prodesse possimus, sed quid in fine eveniat, magna ex parte cogitationibus oeconomicis nititur. Ut uti possimus energeia hydrogenica, Rhumak, primum oportet faciliter et pretio moderato cum motores fabricare tum energiam ipsam per longa itinera ducere et autocinetorum gubernatoribus praebere possimus. Dum non multis locis et pretio moderato emi potest, quis hominum autocinetum hydrogenio provectum emeret, si longa itinera ei essent facienda ad energiam obtinendam? Quis, si cara esset, quoniam tot aliis rebus pecuniam impendere possit? Certe gubernationes terrarum aliquantulum efficere possunt, ut divulgentur modi oecologici energiae obtinendae, sed sescentis aliis rebus pecuniam impendere possunt, ubi quid efficiat celerius cerni possit, et cum in democratia omnis gubernatio eo nitatur, ut proximis electionibus vincant, volunt celeriter cerni posse, quid effecerint et effecturi sint.
Tamen credo etiam oeconomice rectum esse certam pecuniae partem ad emissiones diminuendas impendere; si enim fieret talis calefactio, qualis in horribillimis nobis monstratur relationibus, detrimentum esset maximum multoque maius quam si antea aliquantula pecuniae copia niteremur, ne ita fieret.

Constat calefactionem efficere posse, ut glacies polorum liquefiat; si glacies poli septentrionalis dispareret, id nihil effectus haberet in altitudinem maris, quoniam glacies poli aqua sublevetur; glacies autem Terrae Viridis et Antarcticae multum efficere poterit - nisi fallor, glacies Terrae Viridis liquefacta altitudinem maris aliquibus metris tollere potest, quo efficeretur, ut magnae partes terrae incolitae, imprimis Bangladesia, fluctibus mergeret; glacie antarctica calefacta scire nolo, quid accideret.
Quod attinet ad populorum migrationes, Tiberis, censeo hanc, quam citavisti sententiam, solum infeliciter dictam esse, nucleum autem verum esse: Si vero tantos habeat effectus in terram calefactio, ut plures milliones hominum patriam suam linquere debeant, id toti orbi maximas praebebit difficultates, quas, si omnino, solum maximo cum labore superare poterimus, et terrae divites aeque ac pauperes laborabuntur. Tamen sentio primum magis eo nitendum esse, ut quae ipsi possumus, quantulumcumque sit, faciamus ut diminuamus calefactionem; difficultates ex ea ortas tunc, cum orti erunt, aggredi poterimus, quamquam autem non nocet iam antea paulum de eis meditare.

Tamen tam gravibus de rebus cogitantes curate, ut quam optime valeatis.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Rhumak on Lun 25 Dec, 2006 23.32

Rhumak Tiberi Mariaeque Barbarae spd

Amici, 6.000.000.000 sumus, sexies quot in X saeculo eramus et multo, multo in rerum naturam potentiores: sex miliarda comburentum opesque Matris consumentum, sex miliarda quae tunicam terrae satellitibus obvolvere quirunt: num in coelum agere nequeamus? Id unum nequimus: omnia, quae acta nostra hodie nobis iuvantia cras sequentur, quomodo iumento noxaeve forent, praevidere et curare. Nam si solitudines calore aucto auctae erunt (quia terra aestu nimio icta nimia gignit
citiusque harescit), et ad nos, non ad Africanos tantum miseria erit. Iam in Italia regionibu quibusdam ut Calabria et Sicilia sola harentia saepissime ferenda sunt. Tu, Tiberis, quaeris cui coela calfieri prosit, sed quaestio "cui prodest?" in primas causas tantum valet, non in secundas, et calefactio mundi ipsa secunda est: quod iuvat is unus est: abusus opium praesentium (ne constitutio hodierna potissimorum minuatur), ut futurarum usus vitetur/vetetur: si continuo coela calfiunt, ne quaesieris "cui prodest?", sed "cuius interest?"!!: nullius: nam quo damna compescantur mercata opesque mutandae sunt; quo mutentur, homines potissimi harunc opium producendarum mutandi sunt. Ergo donec petroleifices petroleificumque sodales, ut Bush, ut Cheney, ut emiri orientales, et qui petroleo saepissime utuntur (industria autocinetorum, armorum etc), mundi civitates maximas regent, opes nostrae eaedem manebunt, donec tales manebunt, damna coeli aquarum terraeque nostrae nec, ut speramus, detinebuntur nec, ut, Maria Barbara, auguraris, deminuentur.

.... Sed quaestio mea alia erat: estne verum flumine nordatlantico detento glaciationem adfore? Quae, Tiberis, dicis, cum nives X seclo solutas doces, timores meos procul a minuendo augent! tunc ipsum enim flumen nordatlanticum deformatum esse legi, et hanc deformationem a X ad XIII seclum durasse continuoque ita dictam "parvam glaciationem" adfuisse! Tunc, ut iam dixi, deformatum solummodo est: his annis omnino detinetur.
Quid igitur?

Valde valete
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Agricola on Lun 25 Dec, 2006 23.51

Matthaeus Iuliae salutem dicit quam plurimam

Quid quae praecipio vitare pericula nolis
Iulia, nonne "tuum" dicitur et "proprium" ? :wink:

Namque si poetae nonnulli "patre" scripserunt quasi syllaba haec corripi possit numquam vero ausim producere eam syllaben ut ipsa fecisti

vale!
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Emitteby Iulia on Mart 26 Dec, 2006 0.14

Iulia Matthaeo Agricolae s. d. p.
Vidi, quae in colloquio de auguriis scripsisti, et gratias tibi eius rei ago; tamen tantum eo perturbata sum, ut decrevi primum nihil mutare, dum bibliothecae universitatis clausae manent - ipsa enim nullum aptum librum possideo de prosodia -, donec inspexerim aliquos libros, ut decernam quid quomodo faciam. Ego enim non tam facile quam tu scribo versus neque tam perita sum; hoc autem disctichon iam probavere aliqui, quos doctissimos habeo.
Ceterum nolo nuntios a themate proposito alienos scribere.
Vale! :D
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Tiberis on Mart 26 Dec, 2006 4.53

Tiberis Agricolae Rhumaco Iuliae sal.d.p.

@Agricola
quod obstinata mente versum illum nuntiis Iuliae subscriptum
compara ut illa tibi propria possideas!
reprehendebas, vide, quaeso, haec verba Ovidii nostri (Met.13,607):
et primo similis volucri, mox vera volucris
:D

@Rhumak
errare videris, mi Rhumak: nam "aetatem glacialem minorem", quae dicitur, a saeculo XIV. ad saeculum XIX. fuisse constat nonnullis scilicet calidioribus spatiis interpositis. qua aetate exeunte , id est medio saeculo XIX., moles glaciales Alpinae tam longe sunt prolapsae quam numquam antea, aetate glaciali maiore, cuius finis fuit XI fere abhinc milia annorum , scilicet excepta.
quod attinet ad flumen Oceanicum sinu Mexicano exortum, res in controversia est. si aliquanto languescit - quod nonnulli affirmant - ,re ipsa est timendum, ne caelum in terris Europaeis refrigescat. sequatur, ut moles glaciales arcticae tardius tabescant, immo augeantur; quin etiam fieri potest, ut (aliquamdiu dumtaxat) calefactio terrae in contrarium vertatur.
illud flumen Oceanicum partem esse constat circuitus amplissimi, ex quo aquae magnae salsitudinis in regiones arcticas vehuntur, cum in imo mari aquae gelidae , quibus minus salis est, in regiones meridionales sive aequatoriales fluant. regione arctica calescente evenit, ut summa gelidarum aquarum minuatur, ex quo circuitus ille paulatim retardetur.
ex quibus rebus facile intellegi potest naturam ipsam nimiam calefactionem in contrarium esse versuram.
natura enim semper tendit ad contraria aequanda.

valete.
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Agricola on Mart 26 Dec, 2006 11.50

Agricola Iuliae Tiberique salutem

Exemplum quod affers, Tiberi me pudet dicere norunt omnes, qui vix de re metrica aliquid sciunt; atque ego quidem legi Ovidium aliosque praeterea quos tibi referre longum erit. Itaque ego de iure dicere videar: nonnulli "patre", quod unum exemplum de ea re quae agitur est, producere non verentur ideoque tibi concedimus, sed non ita facile ego "proprius" quasi dactylum scribere ausim, alioquin et "gregem" quasi non iam iambus sit impune scribere liceret, quod in Ovidium frustra indagaveris. Quin etiam Iuliae suasi tantum ut paullulum ordine verborum mutato latinius ut ita dicam scriberet, quod an secus fecerim disputare non est meum.

compara ut illa tibi possideas propria! :evil:
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Emitteby Rhumak on Mart 26 Dec, 2006 12.47

Tiberi sd

Ratio tua... aequissima mi videtur! necnon sapientum rationibu congruens. Si autem mi dicis parvam in XIV et non XIII, ut dixeram, seclo ortam aliis aetatibu frigidioribus interiectis, qui interpreter? Quasi praeglaciationem? De tali re nusquam legi: ergo a X ad XIII seclum flumen nordatlanticum moratus est, frigora secuta, deinde glaciatio mera? Sine doctrina me tibi credo...
Vtcumque id stat, quod facere non possumus quin ex magna parte rerum nunc status nos sontes fateamur: qui fieri potest ut sex miliarda creaturarum in coelum suum nil agant?
Maneo in opinione mea: Homo ultimorum duorum seclorum non ob commoda plerumque, sed potissimorum se movit: omnia quae facta sunt fiuntque, ad nunc potestates confirmandas fiunt: inde omnia dampna quae perpetimur.

Valete
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Tiberis on Mart 26 Dec, 2006 16.06

Tiberis Agricolae, poetae severiori, sal.

de lege illa, quae ad "muta cum liquida" pertinet, in Friderici Crusii "introductione ad artem metricam Romanam" , qui liber ad manum mihi est, haec fere leguntur(pag.6f): "... syllaba , quae est ante muta cum liqu. , si brevis est vocalis eius, secundum pronuntiationem Latinam brevis manet, sicut semper fit apud veteres scenicos. sed ab Ennio ea in versum hexametrum est introducta facultas ( quam posteri usquequaque retinebant) , ut (illa syllaba) pro longa haberetur..."
ecce paucissima exempla, quae modo inveni:
perditus et liquidis immisi fontibus apros (Verg.ecl.2,59)
aut super Idalium sacrata sede recondam (Verg.Aen.1,681)
aut terebrare cavas uteri et temptare latebras (Verg.Aen.2,38 )

vale.
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Next

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron