De actis scholarum

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De actis scholarum

Emitteby magister hirpinus on Sol 07 Dec, 2008 23.23

In exemplum subicio quomodo discipuli consentiant de Europa aedificanda
Mobilitate viget virisque adquirit eundo ( Aeneidos, IV 175) bene consentit hic versus Vergilii amicitiae, quam duo ludus, alter italica ( I. I. S. Pietradefusi, Liceo classico), alter polonus (Publicze Gimnazjum Ceslawa Niemen, Strzelce Opolskie) iunxerunt inter aliquos annos.
Amicitia orta est in consilio europeo, quod eTwinning dicitur. Multa molitur eTwinning , cuius gratia milia ludorum conveniunt inter se , milia discipulorum et magistrorum congrediuntur, non solum in interrete sed etiam in schola, sicut hac in re.
Uterque ludus, his annis, progressus fecerunt in cooperatione. Primum ad exitum perduxerunt, una cum aliis duobus ludis in Gallia et in Lithuania, librum de fabulis, quae eorum nationum sunt, et linguis sodalium scribendum curaverunt. Liber, qui inscribitur “The tales of Europe”, colligit viginti fabulas quattuor nationum Europae in quinque linguis translatas.
Praeterito anno ludus italicus cum sodali polono participavit annuum, quod studiorum causa discipulis praebet locale sodalicium.
Proxima hebdomade, aliquot discipuli et magistrae poloni visitaverunt condiscipulos et magistros gemini ludi. Hospitaliter accepti apud suos sodales, discipuli hospites egerunt aliquot dies cum suis amicis. Cumviserunt Pompeios et Saticulam (hodie Casertam) et Neapolim ut cognoscerent insignia monumenta Campaniae. Discipuli poloni exposuerunt, per imaginibus interretialibus, amoenitates suae urbis et ludi, qui est in aedificiis amplis et tam novis ut, dixerim, in invidia sit.
magister hirpinus
 
Nuntii: 31
Nomen dedit: Lun 30 Iul, 2007 23.02
Location: Campania

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron