De antiquissimo "Sepulcro leonum rudentium" Etrusc

Colloquia de antiquitate

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De antiquissimo "Sepulcro leonum rudentium" Etrusc

Emitteby soter on Lun 19 Iun, 2006 22.40

[color=darkblue]De antiquissimo “Sepulcro leonum rudentiumâ€
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Mart 11 Iul, 2006 18.45

Marcus Soteri sodali amicissimo s.d.p.
„Sepulcrum leonum rudentium“! His diebus Iacobi Heurgon etruscologi Galli lego librum, qui inscribitur „De vita cotidiana Etruscorum“. O rem admirabilem, quod tuis quoque litteris doctissimis de novo investigato sepulcro, eoque antiquissimo, certior factus multa addidici! :D Utinam homines isti perditi latronesque, qui avaritia incitati sepulcra ratione ac via depeculantur, maxima afficiantur poena!
Etiam atque etiam vale.
V Id. Iul.
Crefeldiæ.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

DE CONSTITVTIONE COHORTVM IVDAEICARVM

Emitteby D. Vettius Saturninus on Sol 06 Aug, 2006 6.21

Theorema uobis, sodales, propono disputandum. Imprimis bene scitis Iesum reum mortis iudicatum fuisse, Pilato procuratore, Tiberio imperitante circa a. D. XXIX, ac tandem missum in crucem sub auctoritate Romana, quae ius capitale sibi tenebat. Milites autem quibus Iesus uapulauit et qui eum tandem in crucem posuerunt, ut saepe crediti fuisse et saepe, nisi semper, depicti sunt in spectaculis cinematographicis, non Italos, sed prouinciales uerisimilius fuisse teneo, rationibus sequentibus.
Milites enim legionarii erant ciuites, quandoquidem cohortes, id est auxilia sua, e prouincialibus eiusdem loci omino compositae sunt. Sed eo tempore nullae legiones in Iudaea, scena euentus, locatae erant, donec Vespasianus Iudaeam, quae antea regio Syriae fuerat, prouinciam fecit, legione X Fretense Solymae locata, post primum Bellum Iudaeicum a. D. LXX. Re uera contra rebellatores a. D. LXVI legio XII Fulminata usque ab Cappadocia mittenda fuit; non necessario si quidem imprimis legio ulla in Iudaea iam locata esset. Ergo, ut uidetur, copiae Romanae Iudaeicae solum erant cohortes. Quarum milites, etsi in armis et exercitatione Romani, nihilominus ut iam dixi prouinciales erant. Vnde tum? Cohortes Iudaeorum non possum opinari fuisse, etsi Herodes minime habuit milites MMM, praesertim quia Iudaei non solum ob religionem, sed etiam ob odium suum uersus Romanos, militauisse fastidierent. Nisi aut Samaritum aut Idumaeorum aut Decapolitanorum cohortes erant, de quibus nusquam legi, eas Syrorum puto fuisse; quorum multi in exercitu Romano militabant. Demum quandoquidem cohortes ipsae Vrbanae sub Nerone Batauae erant, absurdum mihi uidetur milites Iudaeici exercitus monstrare fuisse Italos. Quid uos? Maneo corrigendus!
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Lun 07 Aug, 2006 18.25

Marcus Decimo sal.pl.d.
Scribis „Sed eo tempore nullae legiones in Iudaea, scena euentus, locatae erant, donec Vespasianus...“, sed in Flavii Iosephi libro de bello Iudaico II hoc scriptum videmus (cap. 5, 3): „Hierosolymis in tranquillum redactis Varus eam legionem, quae iam antea Hierosolymis in praesidio fuerat, in urbe remanere iussit“ (cf. etiam Antiq. Iudaic. XVII 10, 1). P. Quinctilius Varus tum erat legatus Augusti pro praetore provinciae Syriae (a.u.c. DCCXLVIII – DCCL, i.e. 6 – 4 a. Chr. n.). Quae autem legio, nescio.

Obiter dictum: Nonne novum thema proponi oportebat, amice?

Vale.
VII Id. Aug.
:D
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior


Return to Antiquitas Romana

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron