by D. Vettius Saturninus on Sol 06 Aug, 2006 6.21
Theorema uobis, sodales, propono disputandum. Imprimis bene scitis Iesum reum mortis iudicatum fuisse, Pilato procuratore, Tiberio imperitante circa a. D. XXIX, ac tandem missum in crucem sub auctoritate Romana, quae ius capitale sibi tenebat. Milites autem quibus Iesus uapulauit et qui eum tandem in crucem posuerunt, ut saepe crediti fuisse et saepe, nisi semper, depicti sunt in spectaculis cinematographicis, non Italos, sed prouinciales uerisimilius fuisse teneo, rationibus sequentibus.
Milites enim legionarii erant ciuites, quandoquidem cohortes, id est auxilia sua, e prouincialibus eiusdem loci omino compositae sunt. Sed eo tempore nullae legiones in Iudaea, scena euentus, locatae erant, donec Vespasianus Iudaeam, quae antea regio Syriae fuerat, prouinciam fecit, legione X Fretense Solymae locata, post primum Bellum Iudaeicum a. D. LXX. Re uera contra rebellatores a. D. LXVI legio XII Fulminata usque ab Cappadocia mittenda fuit; non necessario si quidem imprimis legio ulla in Iudaea iam locata esset. Ergo, ut uidetur, copiae Romanae Iudaeicae solum erant cohortes. Quarum milites, etsi in armis et exercitatione Romani, nihilominus ut iam dixi prouinciales erant. Vnde tum? Cohortes Iudaeorum non possum opinari fuisse, etsi Herodes minime habuit milites MMM, praesertim quia Iudaei non solum ob religionem, sed etiam ob odium suum uersus Romanos, militauisse fastidierent. Nisi aut Samaritum aut Idumaeorum aut Decapolitanorum cohortes erant, de quibus nusquam legi, eas Syrorum puto fuisse; quorum multi in exercitu Romano militabant. Demum quandoquidem cohortes ipsae Vrbanae sub Nerone Batauae erant, absurdum mihi uidetur milites Iudaeici exercitus monstrare fuisse Italos. Quid uos? Maneo corrigendus!