Rhumak Dionysio ceterisque spd
Dubio tuo et difficultati Sotere patefactae lumen et exitum praebere facillumum est: nam siquis Britannus vel Hispanus vel Italus est, huic foro plurimos popularis suos inesse videbit, lingua ergo sua uti ei licebit: sin ut Cublaeus et tu ipse vel alii quadam natione oritur, cuius filii in hoc foro rari sunt, aliam linguam adhibeto celebriorem: quae britannica vel germanica vel hispanica vel italica esse poterit, nuntiis bilinguibus: ubi est, rogo, postulo et insto, Soter, Marce, Iulia carissimi, praesertim cum pro certo habeam plurimam doctrinae et educationis curam vobis ali atque protegi, ubi tanta difficultas in tironibus occurrendi explenda necessitate? Vbi damnum et obprobrium, ubi deminutio linguae latinae, quae semper eminebit, praesertim cum usus ceterum sermonum ipsi discendae statuetur? Num hoc latinam esse linguam vere europaeam negabit? quod tantillum spatium ceteris sermonibus datum hoc negare valuisse, id ipsum latinae eminentiam eiusque vim negare poterit: id ipsum, quod a commercio uno in loco cum ceteris linguis metuatis, id ipsum edepol vim latinae linguae offendit!
Mixtioni linguarum,
qua moderatae et uno loco religatae, non invidendum est; portis discere cupientibu clausis: illis invidendum est! Ceterum vere rudis et indoctus sum, sed quantum odium doctis plebe seiunctis mihi insit, a ceteris nuntiis meis quiscumque sentire potest, quod ergo futile isthic est iterare verbis.
Sed haec est res, quae super universas maxime maxima luce relucet: latinam linguam defendentibus (et fortiter iuppiter!), romani sermonis viribus animo nobili fidentibus nihil metus inesse oportet! Contra in hac dissertione nostra mi perlecta nulla alia verba frequentiora repperi quam "veremur", "metuo", "
forsitan periculum aderit" et similia. Num negatis? vosne non metuere putatis? Bene: merito putatis, modo per vos
experire liceat: nam si latinam linguam satis fortem ducitis, ut nil detrimenti ab aliis recipiat, forum hoc instituatis: siquis aliter ac latine alibi scripserit, respondeatis cavetote: sin quis nostrum cuilibet in alia parte Colloquiorum aliter ac latine scribenti aliter ac latine responderit,
administratores quod iura iubent efficiant: quid politius?
Si denique omnes communi concordia Colloquia detrimentum hoc e foro accepisse viderimus, forum ipsum opprimere liceto: quid facilius?
Satis mihi: suffragia - opinione mea - non sine argumentis allatis, quaestionem solvant.
Valete quam plurimum!
