Trilussa poeta ridendo castigat mores

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Trilussa poeta ridendo castigat mores

Emitteby magister hirpinus on Merc 20 Ian, 2010 22.43

Carlo Alberto Salustri (Romae 1871-1950), Trilussa sub altero nomine, italus poeta clarissimus usus est in suis carminibus sermone romanico. Argutus et dicax Trilussa commentatus est per quinquanginta annos eventus rerum, qui acciderunt in Italia et in Urbe, dimidia parte saeculi vigesimi. Trilussa anteposuit fabulam reliquis generi bus scriptionis, sed fabulae eius nec vagae nec tenues sunt.

Sub umbra
Dum lego diurnalem, ut meus mos est,
Commode recumbens sub umbra palearii
Video porcum cui dico :”Salve, sus”,
video asinum, cui dico:” Salve, asine”.
Quae animalia forsitan me non comprehenderint
Quidem certe gaudeo in sinu
Quod res suo nomine voco
Et certus sum me in vincula non condi
magister hirpinus
 
Nuntii: 31
Nomen dedit: Lun 30 Iul, 2007 23.02
Location: Campania

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: Google [Bot] and 0 guests

cron