Amici Itali (nec soli, si cuius alia a natione res italicae intersint), rogo, quid censetis de quaestione ex populo prolata super chartam institutorum nostrorum rescribundam? Paucis diebus suffragia danda nobis erunt, nec satis per mass-media viri publici nostri de hoc loquontur, ut certam et patefactam quaestionem sit ducere nobis. At quanta cum vehementia ante suffragia pro gubernatione eligenda data super alias multo minoris momenti res perstrepitabant plebis benivolentiam modo captum!

En igitur quibus maxime rebus sollicitor: 1, dux magistratuum nonne potentior nimis fiet? nonne haec figura tam supereminens ab exemplo Silvii Berlusconi desumpta est? 2, numerus patrum conscriptorum minuetur: foret belle nobis qua minus tributorum soluturis, sed tali et tanto miraculo crederetis? Quandonam tributa esse licet quantillo deminuta audistis? Probabilius puto, stipendia eadem mansura et unicuique maiora quandoquid'in pauciores dividentur!


Attamen non omnia conscio, quamobrem nec integr'et omnino sanam sententiam edere pote dubitabundo. Quaeso, praedite lumine vestro!