Sebastianus Fabianus Acernus, Polonus poeta

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Sebastianus Fabianus Acernus, Polonus poeta

Emitteby magister hirpinus on Sol 05 Feb, 2012 21.00

Quis, tantum esse in Europa carminum latinorum, putaret? Equidem puto plurimos fuisse (et esse) poetas. Iam vero compertum habeo olim studium illud Latinitatis non solum ab Italiae populis, verum etiam a remotioribus arripi, mirum tamen in modum. Erant quoque, qui antiquorum carminum venustate capti, ipsi ad carmina latino sermone componenda accingerentur, patrias res celebrantes lingua latina, quam toto orbe terrarum viri docti noverant.
Decimo sexto seculo florebant in Polonia scriptorum veterum cognitio et sermonis latini candor ac mundities. Item longa scriptorum apparebat series, quorum in numero nomen poetae [Sebastian Fabian Klonowicz ] Sebastiani Fabiani Sulmyrcensis Acerni (1545-1602), qui res graviores sibi canendas sumpserat. Vir ille in omni genere litterarum cultissimus, poeta dignus gloria, latina lingua scripsit multa carmina, paucis nota. Suavissimum carmen, quod Roxolania inscribitur, edidit Cracoviae anno Domini MDLXXXIIII. Hoc carmine, ad munificentissimum et clarissimum senatum inclitae civitatis Leopoliensis dicato, Acernus describit Roxolanas gentes, quae inter flumina Tanaim et Borysthenem commorabant: "[i]En tibi [Senatui Leopolinensi] silvas hominumque mores,/ incolas ursas nemoris profundi,/ atque turritas hominum tabernas/ mittimus urbes[/i]". Carmine Roxolania, ex duo milibus versuum circiter, Acernus poetice prosecutus est de sedibus consuetudinibus moribus Roxolanorum, de quibus Tacitus (Hist. I,79) scribit:" Conversis ad civile bellum animis externa sine cura habebantur. eo audentius Rhoxolani, Sarmatica gens, priore hieme caesis duabus cohortibus, magna spe Moesiam inruperant, ad novem milia equitum, ex ferocia et successu praedae magis quam pugnae intenta".
magister hirpinus
 
Nuntii: 31
Nomen dedit: Lun 30 Iul, 2007 23.02
Location: Campania

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: Google [Bot] and 0 guests

cron