by Ericus Palmén on Mart 27 Apr, 2010 0.58
Ericus Palmén Rhumaki s.d.p.
Recte iudicas ab auctore illius libri, IUS SENTENTIAE DICENDI scribente, solitas elocutiones IUS SENTENTIAM DICENDI et IUS SENTENTIAE DICENDAE inter se mixtas esse. Paucae tamen eiusdem generis contaminationes etiam apud Plautum atque apud ipsum Ciceronem reperiuntur: Plautus, Captivi 852-853 "NOMINANDI ISTORUM tibi erit magis quam EDUNDI COPIA / hic apud med", Cicero, De inventione 2,2,5 "Ex maiore enim copia nobis quam illi fuit EXEMPLORUM ELIGENDI POTESTAS", Oratio in Verrem (secundae actionis) 2,31,77 "ne REICIENDI quidem amplius quam TRIUM IUDICUM praeclarae leges Corneliae faciunt POTESTATEM", Or. Philipp. 5,3,6 "Agitur, utrum M.Antonio FACULTAS detur opprimendae rei publicae, caedis faciendae honorum, diripiendae urbis, AGRORUM suis latronibus CONDONANDI, populum Romanum servitute opprimendi, an horum ei facere nihil liceat". Eo quidem haec quattuor exempla ab elocutione a te commemorata differunt, quod in iis gerundio plurales genetivi (ISTORUM, EXEMPLORUM, TRIUM IUDICUM, AGRORUM) pro accusativis (ISTA, EXEMPLA, TRES IUDICES, AGROS) annectuntur. Praeterea ultimum exemplum, ex oratione Philippica desumptum, eo peculiare est, quod quibusdam aliis elocutionibus regulari norma formatis circumdatur. Aliquatenus similis, sed minus in oculos incurrens est quidam locus Terentii, quo genetivo EIUS, quamquam ad mulierem refertur, tamen forma verbi in -NDI (non in -NDAE) exiens annectitur: Hecyra 352 "Ego EIUS ( = Philumenae) VIDENDI CUPIDUS recta consequor". Valeto!
Ericus Palmén