by Rhumak on Mart 26 Dec, 2006 14.54
Agricolae ceterisque spd
Ne ego quidem, ut iam tibi dixi, regulam illam inveni: nam in situ quem tibi indicavi visitandum ea una regula patuit, vocales ante mutam liquidamque produci licere: vero omnes istas requisitiones per bibliothecas, quas tu, Erice, et tu, Iulia, doctissimi, faciendi in corde habetis, facere non possum, quia alii materiei praecipue studeo: quare non possum quin me doctioribu credam: inter quos TE, Agricola, numero: sed TE, Agricola, quin moneam non possum, ne regulas cum stylo confundas: alterum sunt regulae, quis non obtemperans poeta nil est; alterum est stylus certus et datus, vg alexandrinus, quem tu ut video strictissime sequeris, cui siquis non obtemperat haud eum poetam/triam negare, sed poetam alexandrinum negare licet.
Quod mi in mentem revocavit illam dissertionem nostram de verbo pentamentrum in disticho cludenti, utrum necessario duarum sullabarum constaret, ut apud Ovidium semper fit, an etiam, ut apud Martialem et seriores, plurum, sine caesura post priorem brevem secundi dactuli. Et tunc quidem te exoravi in me minus scientem, ne (repetitia iuvant) regulas cum stylo confunderes: hoc sodes usque abstineas, doctissime et dilicatissime, ne ei, qui te minus periti sunt, cum totam rem more tuo non dominentur, per vias obscuras et interdictiones obscurissimas vagari cogantur!
Vale(te)
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)