Quid agitur in mundo? - Forum politicum

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Rhumak on Ven 23 Iun, 2006 17.24

Rhumak Mucio suo percaro sodali ceterisq sal

Plane satisque explicuisti dubia tua, quibus omnib consentio

iam ob hoc, quod primum dicis, omnis quaestionis in unum quaesitum convenisse, abnuendum esse censeo, etiamque nec secus minusve ob alia facinora, quae in quaestione a me ipso prolata in prima pagina fori ("De quaestione super remplublicam constituendam") legere potes, ut quae sentio si vis melius scias. Ad summam, verbis iam satis:

A B N V I T E E T A B N V E R E I V B E T E.

Ceterum, mi Muci "premier" egomet modo "ducem magistratuum" modo "ducem ministrorum", modo alibi "administrorum moderatorem" appellavi, cum vocabularium quem ministro vulgariter appellamus "administrum" vel "summum magistratum" appellare monet. Forte "priorem consulem" "alterum"que vicarium eius appellare suadeam, ut premier et vicepremier cum duobus consulibus reipublicae antiquae, maximis auctoritatibus iurisdictionis adplicatae, comparem. Ita quidem voces ad instituta pertinentes vertendas censeo, ut his, si quibus consenseritis, et in epistulis futuris de politica, simul utamur:

PARLAMENTO (CAMERA) = CVRIA, PARLAMENTARE (DEPUTATO) = LEGATVS CVRIALIS vel simpliciter CVRIALIS
SENATO, SENATORE = SENATVS, SENATOR vel PATER CONSCRIPTVS
MINISTERO = MINISTERIVM, MINISTRO = MINISTER
PRESIDENTE DEL CONSIGLIO DEI MINISTRI = PRIOR CONSVL COLLEGII MINISTRORVM = PRIOR CONSVL = CONSVL
VICEPRES. = ALTER CONSVL = COLLEGA
PRES. DELLA REP. = MODERATOR MAXIMVS (moderator enim est, si constitutionem non mutarint!)
PRES. DELLA CAM. = CVRIALIS MAXIMUS
PRES DEL SEN = SENATOR vel P.CONSCRIPTVS MAXIMVS
PRES DELLA MAGISTR. IVDEX MAXIMVS
CONS. SUP. DELLA MAGISTRATVRA = COLLEGIVM IVDICVM (IVRISCOLLEGIVM placet?)
MAGISTRATO = IVDEX
CORTE COSTIT. = SVMMVM IVRISCOLLEGIVM
CORTE DEI CONTI = IVRISCOLL. NVMERVM
AMBASCIATA, AMBASCIATORE = LEGATIO, LEGATVS
CONSOLATO, CONSOLE = SVBLEGATIO, SVBLEGATVS
CARABINIERI, POLIZIA, FINANZA = PRAETORIVM, PRAETORIVM VRBANVM vel VRBIS, PRAETORIVM THESAVRI
PRES. DELLA REGIONE, DELLA PROVINCIA = rispettivam. PROCONSVL, GVBERNATOR
SINDACO = RECTOR
PREFETTO = PRAEFECTVS
QVESTORE = QVAESTOR
ASSESSORE = CVRIALIS REGIONIS, PROVINCIAE, CIVITATIS

Valete
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Mucius Scaeuola on Ven 23 Iun, 2006 20.48

Mucius carissimo Rhumakshi s.d.p.
Tuam epistulam legi et maxime gaudeo quod mecum adsentis de charta reipublicae.
Quod attinet autem ad nomina uertenda, haec pauca mellius reddita puto:

PRESIDENTE DELLA REPUBBLICA= PRAE
PRES. DELLA CAMERA= MODERATOR SENATVS
PRES. DEL SENATO= MODERATOR CVRIAE (enim mihi potius uidentur moderatores, non priores)

Quid postea si PRESIDENTE DEL CONSIGLIO DEI MINISTRI uocetur PRINCEPS COLLEGII MINISTRORVM =>PRINCEPS :?:

De aliis sententiae conueniunt nostrae... Et gratias tibi ago tuis explicationibus.
Vale,
Mucius
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

Emitteby Rhumak on Ven 23 Iun, 2006 23.43

Mucio Rhumak spd

Bene super moderatores senatus et curiae, sed quid super maximum moderatorem? Quomodo em vocemus? PRAE? = praesidem, praesidentem?
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Mucius Scaeuola on Sat 24 Iun, 2006 11.11

Rhumakshi Mucius sd
AAAARGH :shock: :oops:
Nunc tantum uideo errorem meum... Veniam da mihi!
Vtcumque continuo optime intellexisti: scribere uolui enim PRAESES aut PRAESIDENS REI PUBLICAE.
Intelligenti pauca... :wink:
Vale
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

Emitteby Rhumak on Sat 24 Iun, 2006 12.14

Rhumak Mucio ceterisq spd

Fateor, mi Muci, in imagine "moderatoris maximi" mi turgescebat valde corpus ac sensus, ut Benigniano dicto utar: videbam istum senem togatum super curiales et senatores manibus porrectis et palmis humum versis, supercilio feroci, ore quasi vulnus in petra vultus, paucis verbis, multo sensu, toris artuom tentis tenacibusque sub annosae cortice cutis.... Venis tu quei sicam sub sinu togae occultam velut in quemlibet salaputtium iniciens tollis e medio, et in situ illius togae illiusque supercilii ponis "praesidentem" duplumpectoratum et incravattatum, multis verbis, pauco sensu, palmis ante se oppositis in morem excusantionem petentis, toro laxato sub mollita, nimia propter emplastra, cute! :lol: fiat, tempora volvuntur :wink:

Nunc ad severiora.
Quod ad mutationem constitutionis, heri noctu (non multa) Tremonti et Boselli in "La7" super hanc disserere vidi, et de foedere regionum, quod ad tributa solvenda pertinet, loquebantur. Dicebat Tremonti legem non commutatam esse, quam Populares in 2001 fecerant, immo vero modo correctam et efficientiorem effectam. Ita vocant "Federalismo fiscale". Sed mine credis si tibi dico quo magis eos loquier eo minus me intellegere? benen intellegi, si dico hoc foedus de tributis iubere quaedam tributa non a Roma exigi sed abs unius cuiusque regionis metropoli? Sed ita iam fit, quantum ad ordinem urbanum gerendum, aedificationem publicam et privatam moderandam, munera publica privatis opibus adscribunda, et heri de his loquebantur, praeter nosocomia, quae popularis regione gessa iri querebatur, optimatis iam ita esse respondebat, popularis igitur quam rationem immutationis expetebat et ita quasi ping-pong colludentes se sectabantur :? Quid igitur? quod non plane perspexi, quid additum est materiebus fiscalisbus a regionibus exactis :?: Tune perspexsti?
Vale
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Rhumak on Mart 27 Iun, 2006 20.54

VICIMVS
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Mucius Scaeuola on Mart 27 Iun, 2006 22.13

:D EVGE!!! :D

Et censeo bene fuisse, cum nimis haec uariatio ordinem rei publicae in peius mutauisset si lex facta esset... 8)
Nunc attamen alia proponenda mutatio melior hac superiore est...
Speremus igitur cordi hoc esse gubernantibus :!:
Vale et ualete
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

Emitteby Rhumak on Merc 28 Iun, 2006 14.40

:) Ave Muci, quampridem non te legeram!

Bene dicis, sed ab hoc metuo, ne quinquennium insequens istud his curis absorbeatur, vel peius elaboratio ista excusatio neglegentiae ministrorum et curialium novorum fiat.
Nam multa alia maxime urgent, videlicet copiae Iraquia deducendae, pecunia exquisitioni medicae deducta suppeditanda et pecunia scholis privatis suppeditata deducenda, et super haec quaestio summa: schola nuper a functa gubernatione quassata recreanda.
De eo in hoc forum fero quaestionem: nam scholae et universitates in omnibus nationibus europaeis magis in diebus americanas et britannicas serviliter imitari videntur. Exempli gratia, quid significat, quod Britanni faciunt et quod nos facturi sumus, experimenta exquisitionis medicae universitariae MVLTINATIONALIBVS PHARMACEVTICIS CREDERE? Ita enim charta Laetitiae Moratti statuit, ut officinae medicae eaedem sint, quae pecuniam requisitioni dent et requisitionem bene factam esse certius faciant: :shock: : ipse qui pecuniam dat ille est, qui pecuniam iure datam esse sola fide suapte probabit?? :lol: :evil: et ferme credibile esset, si modo causa lucri absit!!
Ego vero potius quam illas reculas, post legiones domum accitas scholamque publicam confirmatam, hoc tertium maxima cura curandum censeo: exquisitionem rursus publicis institutis credere et pecuniam ei fusam renumerare cautiorique ratione praedere. Vos quid sentitis?

VIVAVUVE
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Scipio on Merc 28 Iun, 2006 19.08

Italia iam salua et unita est ac erit
"Omnis homines qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit."
Sallustius, Bellum Catilinae, liber I
Scipio
 
Nuntii: 118
Nomen dedit: Merc 06 Oct, 2004 14.30
Location: Parma, Italia, Europa

Emitteby Rhumak on Lun 03 Iul, 2006 9.56

O male factum, quod pecuniam expeditioni afghanistanicae renovarunt :cry: , haec iam septima dies est. Prophasis fuit, quod, tametsi bellum Americani causa decepti inprehenderunt, cum nunc ONV ducat, Italiam, ut quae pactus atlantici particeps sit, recedere nefas esset

Itali impensas suas universas vindicanto. Arma milesque non in nostro nomine foventur, hoc omnis hospes qui legerit bene scito!

At sciunt, si motus nostros per fora urbium meminerunt. Nam, nuper legi, constat nos populum qui omnium (praeter sane a bello ictos) maxime et vementissime contra bellum sua per fora motibus agitatus sit. :D

Quanta vorago inter gubernatos et gubernatores, in stis tanto exportatis democrateiais!

Valete
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Scipio on Merc 05 Iul, 2006 14.45

Scipio Rhumaki s.d.
Autem ego puto nostram expeditionem afghanam necesse esse.
Heac est expeditio sub NATO ac ONU cum alteris nationibus Unionis facta. Inde non sicut bellum Iraquicum est, sed magni dissimile hoc bellum, et puto italianam partem in hac re iusta.
Quid censis? Nonne Possumus nomina NATO ac ONU latine transferre?
"Omnis homines qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit."
Sallustius, Bellum Catilinae, liber I
Scipio
 
Nuntii: 118
Nomen dedit: Merc 06 Oct, 2004 14.30
Location: Parma, Italia, Europa

Emitteby Rhumak on Merc 06 Sep, 2006 2.43

Omnibus spd

De gestis ab ONV haec: e rebus Libanensibus nemo quicquam proficere potest nisi Israel.

Haec enim facta:

Israel Libanum invadit

Nemo Israelem vi armorum compescit

ONV milites undique congestos velut in Libanum expedit.

Nullo dubio hi milites onuenses Israelitas non repellent (nam repellere nolunt, vel, si mavultis, aperte se Israelitas repellere velle non dicunt, sed tantum "bellum moderare", quae vox media est, ut mi saltem constat: ast miles quod facere cupit nationi suae nuntiare debet: ni nuntiat, non facit).

In malas oras! Caedem spectabunt, nil resolvent, praeter nobis pluris impensas bellicas impositas. Parvula America Israel: ut in mafia italica fit, pusillus erus ero potiori protectus grassatur. Impendendum scilicet est, sed hoc uno titulo: Israel puniatur subque dicione Europae minuatur armis: nam Europai duae res quam celerrime perficiendae sunt: exercitum proprium instituere et per illum mare nostrum regere iuraque armorum ordinare, alioquin nihil Europa est. Quis duobus effectis ONV munus Europae cetto adque iura orbis mercatorum redito.

Valete
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby D. Vettius Saturninus on Merc 06 Sep, 2006 4.28

Quam facillime pares cum paribus congregantur!
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Rhumak on Merc 06 Sep, 2006 12.50

Quid, Decime? Hic potius impares congregantur: nationes procerrimae, velut Europaeae simul nationibus humillimis quarumque arma vetustissima sunt, ceu Nepal (qui DCCC circiter milites expedit): Nepal, quod pauciores quam CC centena milia capitum incolunt??? Electricitate ipsa prope carent!!! Cur fecerint, nisi nescio quo pretio compecto cum nobilibus super nescio quibus opibus? Adde, quod simul his bubulcis magna potisque Turcia milia militum miserit: cur, nisi ad Europam pertinere gestit? scilicet nostra quidem opinione poenam de capite abolere satis superque erat... sed nil ad rem: quod in quaestione pollet, mihimet vero sordidus ex omnigeneribus oleribus puls haec expeditio videtur. Nil boni eveniet, habe pro certo, dum conventus internationales arma singulis abrogata sibi non nuncupaverint: nam dixi conventus nationum, ut Europa et America, arma gererent oportere, mercata conventus orbis: contrarium vero forsitan melius esset: mercata in conventibu nationum continentium gerantur, arma internationalibus: nam, si mihi civi arma propria ferre non licet nisi ministris armorum publicorum patientibus et nonnisi ad sese defendendum, quid in conventu nationum ita esse non debeat, ut singulae nationes arma habere eisq uti non possint nisi ad sese defendendas et consilio conventus ipsius, quod arma communia regat, permittenti?
Last edited by Rhumak on Sat 09 Sep, 2006 16.46, edited 1 time in total.
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Scipio on Merc 06 Sep, 2006 12.51

Ego Puto te Rhumakem immoderate hostilem contra israelem esse.
Semper Israeli pugnandum est contra Nationes finitimas, semper populus israelianus habet metum novi genocidi. Si est tyrannus iranicus, qui dicet "Israel delendus est", si Hezbolla arma in iranica manu est, ac dardos Kassam mittit, naturaliter Israel gerit bellum adversus Hezbollam pro eius defensione. Israel Golia non est, quia maior pars civitatum islamicarum finitamarum negant Israelem. Lega Araba negat Israelem, Iran negat Israelem, Indonesia negat Israelem...
Necesse est Legio magna Europea, necesse est emancipatio unitasque bellica Europea, sed ne contra Israelem pugnet sicut qualemcumque imperium! Europa unita potest pacem gerere in terra sancta, sed vera ac iusta pacem, ut israel ac Palaestina vere vivere possent. Sed quod petit est unam expeditionem ultricem contra Civitatem Iudeam! Sed Quid dicere de expeditione ultrice contra Maroccum, contram Nubiam?
"Omnis homines qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit."
Sallustius, Bellum Catilinae, liber I
Scipio
 
Nuntii: 118
Nomen dedit: Merc 06 Oct, 2004 14.30
Location: Parma, Italia, Europa

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron