by Ericus Palmén on Sat 24 Sep, 2005 0.15
Ericus Palmén Spartaco s.d.p.
Quaeris a nobis, num Ovidius versus, quos e Metamorphosibus eius excerpsisti (XV 214–216 et 234–236), ab Heraclito philosopho impulsus scripserit. Equidem dixerim cum passim in Metamorphosibus tum in hoc ultimo earum libro haud pauca esse, quae cum doctrina Heracliti congruant ac fortasse ea prorsus nitantur; vide e.g. versum XV 178 ”Cuncta fluunt omnisque vagans formatur imago”, cuius duo prima verba ”Cuncta fluunt” pro translatione haberi possunt pervulgatae sententiae Heracliti ”panta rheî”. Hic versus itemque versus a te commemorati partes sunt lectionis philosophicae, quam Ovidius alteri cuidam praeclaro philosopho, scilicet Pythagorae, tribuit, fingens Numam Pompilium, secundum regem Romanum, Crotonem adisse ibique ab illo philosopho eruditum esse, quo humanius Romam reversus ibi regnare sciret. Lectio Pythagorae e quadringentis quattuor versibus (XV 75–478) constat, atque haec fere est summa eius: carne animalium homines ne umquam se nutriant; ”prodiga divitias alimentaque mitia tellus / suggerit atque epulas sine caede et sanguine praebet” (v.81–82). Morte carere animantium corpora, sedes animarum; has autem immortales esse. Cum animae ”priore relicta sede” in ”novis domibus” considant (cf. v. 158–159), fieri posse, ut anima pristini hominis in corpus bestiae transeat aut vice versa, neque homini licere ”cognatas caede nefanda / exturbare animas” aut ita agere, ut ”sanguine sanguis alatur” (v.174–175). Perpetuae in natura mutationis unum exemplum esse hominem, cuius vita certum cursum habeat: sicut anni tempora certo ordine progrediantur et alterum alteri cedat, ita infantem aetate decurrente in puerum et in iuvenem ac tandem in senem mutari, ideoque nos cotidie nonnihil mutari, donec ”tempus edax rerum” atque ”invidiosa vetustas” corpora nostra ”paullatim lenta morte” consumant (cf. v.235–236).
Licentiae poeticae tribuendus est anachronismus, quem Ovidius hic admittit. Si enim iis credimus, quae de regibus partim fabulosis Romanorum tradita sunt, manifestum fit Numam Pompilium, qui annis a.Chr.n. 715–673 Romae regnasse perhibetur, a Pythagora, qui sexto demum a.Chr.n. saeculo vixit, doceri nulla ratione potuisse. Vale!
Ericus Palmén