Quae Latine optime dicta!

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Quae Latine optime dicta!

Emitteby Spartacus on Ven 23 Sep, 2005 19.58

Spartacus omnibus sodalibus s.p.d.


Sicut filius domum reveniens, esto!, me ipsum denuo coram vobis praebeam.

Res, multas vere, quae mihi accididerunt, quasque passus sum, si operae pretium esset, confiteor, vobis narrarem.

Attamen hoc tantummodo quod dicendum mihi videtur, id est, de meo litteris Latinis studio eademque Latinitatis via quotidie pergenda, instar quemcumque tales res haud neglegit, palam fio!

His rebus dictis, vobisque proponens istud thema, mittam statim Ovidii excerptum e XV Metamorphosum libro (214-216; 234-236), simul et quaeram ab omnibus num tales admirabiles versus a philosopho Graeco, cui nomen Heraclitus est, impulsi sunt.

Valetote.


<<
Nostra quoque ipsorum semper requieque sine ulla
corpora vertuntur, nec quod fuimusve sumusve,
cras erimus;
(...)
tempus edax rerum, tuque, invidiosa vetustas,
omnia destruitis vitiaque dentibus aevi
paulatim lenta consumitis omnia morte!
>>
Pauper non est, cui rerum suppetit usus
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Marcus Favonius on Ven 23 Sep, 2005 23.03

M. Favonius Spartaco s.d.p.
Quam paucissimis, mi amice, ad te rescribo:
Heraclitum constat docuisse rerum naturam niti in principiorum oppositione sive antagonismo. Ecce aliquot eius fragmenta (B 8 Diels): Το αντίξουν συμφέρον... εκ των διαφερόντων καλλίστην αρμονίην (tò antíxoun symph
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Ericus Palmén on Sat 24 Sep, 2005 0.15

Ericus Palmén Spartaco s.d.p.
Quaeris a nobis, num Ovidius versus, quos e Metamorphosibus eius excerpsisti (XV 214–216 et 234–236), ab Heraclito philosopho impulsus scripserit. Equidem dixerim cum passim in Metamorphosibus tum in hoc ultimo earum libro haud pauca esse, quae cum doctrina Heracliti congruant ac fortasse ea prorsus nitantur; vide e.g. versum XV 178 ”Cuncta fluunt omnisque vagans formatur imago”, cuius duo prima verba ”Cuncta fluunt” pro translatione haberi possunt pervulgatae sententiae Heracliti ”panta rheî”. Hic versus itemque versus a te commemorati partes sunt lectionis philosophicae, quam Ovidius alteri cuidam praeclaro philosopho, scilicet Pythagorae, tribuit, fingens Numam Pompilium, secundum regem Romanum, Crotonem adisse ibique ab illo philosopho eruditum esse, quo humanius Romam reversus ibi regnare sciret. Lectio Pythagorae e quadringentis quattuor versibus (XV 75–478) constat, atque haec fere est summa eius: carne animalium homines ne umquam se nutriant; ”prodiga divitias alimentaque mitia tellus / suggerit atque epulas sine caede et sanguine praebet” (v.81–82). Morte carere animantium corpora, sedes animarum; has autem immortales esse. Cum animae ”priore relicta sede” in ”novis domibus” considant (cf. v. 158–159), fieri posse, ut anima pristini hominis in corpus bestiae transeat aut vice versa, neque homini licere ”cognatas caede nefanda / exturbare animas” aut ita agere, ut ”sanguine sanguis alatur” (v.174–175). Perpetuae in natura mutationis unum exemplum esse hominem, cuius vita certum cursum habeat: sicut anni tempora certo ordine progrediantur et alterum alteri cedat, ita infantem aetate decurrente in puerum et in iuvenem ac tandem in senem mutari, ideoque nos cotidie nonnihil mutari, donec ”tempus edax rerum” atque ”invidiosa vetustas” corpora nostra ”paullatim lenta morte” consumant (cf. v.235–236).
Licentiae poeticae tribuendus est anachronismus, quem Ovidius hic admittit. Si enim iis credimus, quae de regibus partim fabulosis Romanorum tradita sunt, manifestum fit Numam Pompilium, qui annis a.Chr.n. 715–673 Romae regnasse perhibetur, a Pythagora, qui sexto demum a.Chr.n. saeculo vixit, doceri nulla ratione potuisse. Vale!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Ericus Palmén on Sat 24 Sep, 2005 8.32

Ericus Palmén Spartaco necnon Marco Favonio, qui ad nuntium eius doctissime respondit, iucundum diem Saturni exoptat.
In nuntium meum, cum heri vesperi de lectione Pythagorae apud Ovidium dissererem, irrepsisse videtur mendum, quod statim corrigi debet: scilicet ille docet morte NON carere animantium corpora, sedes animarum; has autem esse immortales... (incuria factum est, ut negationem omitterem). Valete!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Spartacus on Sol 25 Sep, 2005 16.31

Spartacus cum doctis Favonio Ericoque tum ceteris sodalibus sal.

Epistulas vestras, diligenter vel magna cum sedulitate legisse confiteor, quia utraque res non parvi momenti mihi praebuerunt.

Me aliquantisper ab hoc loco absente, carui vere, fas dictu, vestris expertis interpretationibus, eisdem videlicet annuo. Quas op res mihi gratissimum fecistis, sodales.


Optime valeatis!
Pauper non est, cui rerum suppetit usus
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Ven 30 Sep, 2005 2.53

Spartacus omnibus sodalibus litteras Latinas diligentibus s.p.d.


Pro amici mei munere, nuper vel libenter legi opusculum quod Latine "Regulus" nuncupatur (ac Gallice "Le Petit Prince"), scriptum ab Antonio de Sancto-Exuperio, et quod miror, anno millesimo nongentesimo sexagesimo primo in Latinam ab Augusto Haury conversum, tametsi palam factum in orbe terrarum tantummodo anno bis millesimo primo.


Prodest, dumtaxtat ita censeo, ut legatur, potius vere ab iuvenibus scholarum discipulis, nam puto animos eorum hoc legendo valde incitaturos fore.

Quamquam hinc illincve unum vel duos calami lapsus inveniri fortasse possunt, (attat!, quis non peccat?), existimo hoc libellum plurimas sententias Latine optime cuivis lectori praebere.

Exempli gratia:

<<

. Pueri soli sapiunt

. Quare pueros adultis hominibus non suscensere sed maximam lenitatem adhibere decet.

. Animo tantum bene cernimus. Quae plurimi sunt, oculis cerni non possunt .

. Homines quanta sit dicti hujus veritas obliti sunt. At tu dicti hujus non oblisvici debes. Nam quem semel mansuevisti, quidquid ei postea accidit, perpetuo merito tuo accidit. Quidquid igitur rosae tuae accidit, merito tuo accidit.

. Quamquam nemo adulta aetate unquam intelleget illa tanti momenti esse!

>>

Haec vobis mittiam, sincere volens ut ea obviam eis ire possint, qui in imo pecto pueri adhuc sibi videntur, quos talis pueritiae non pudet, cui res ista magni momenti videtur, id est, illis qui haud verecunde deliciis vitae integrae candidaeve etiamnunc fruuntur.

Valeto.
Pauper non est, cui rerum suppetit usus
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31


Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron