De iuris prudentia Romana

Colloquia de antiquitate

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De iuris prudentia Romana

Emitteby Area Latina on Mart 02 Mart, 2004 15.59

De iuris prudentia Romana
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Marcus Favonius ® | 19.08.2003 - 12:56 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Salvete, ubicumque gentium estis, pariter omnes!

Romanos ad summum iuris prudentiae gradum pervenisse constat; quod in his colloquiis adhuc videtur esse neglectum. Novum ergo instituamus sermonem: „de iuris prudentia Romana“, cuius fundamenta iacta sunt celeberrimis his ULPIANI verbis: „Iustitia est constans et perpetua voluntas ius suum cuique tribuendi. Iuris praecepta sunt haec: honeste vivere, alterum non laedere, suum cuique tribuere. Iuris prudentia est divinarum atque humanarum rerum notitia, iusti atque iniusti scientia“ (D. 1, 1, 10). Verba digna sunt, quae nostra quoque aetate respiciantur.

Ut autem doctrina usu confirmetur, causam vobis quandam propositurus sum sane difficilem et contortam, quae nonnullis etiam nostrae aetatis libris scholasticis inserta est. Memoriae tradita est ab Ulpiano illo iuris peritissimo. Ecce eius ipsius verba:

„Item Mela scribit, si, cum pila quidam luderent, vehementius quis pila percussa in tonsoris manus eam deiecerit et sic servi, quem tonsor radebat, gula sit praecisa adiecto cultello: in quocumque eorum culpa sit, eum lege Aquilia teneri. ...“ (D. 9, 2, 11, pr.).

Quaeritur, in quo culpa sit: num in tonsore? an in universis viris pila ludentibus? an in uno solo viro, qui pilam in tonsoris manus deiecit? an in servo interfecto? an in universis his hominibus remoto omni discrimine? an...?? Quid iudicatis?

Ceterum, ne nimium res habeat difficultatis, melius erit neglegere legem illam Aquiliam, quippe quae „servis... exaequ(e)t quadrupedes, quae pecudum numero s(i)nt et gregatim habe(a)ntur, veluti oves caprae boves equi muli asini.“ (Gai. D. 9, 2, 2, 2).

Fiat ergo iustitia...



RE: De iuris prudentia Romana
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Mercurius Hungaricus ® | 19.08.2003 - 15:47 | 1 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Mercurius omnibus salutem.

Marce carissime, recte in nuncio tuo de iure Romano nullam adhuc mentionem factam esse querebaris, cuius ipse licet haud peritus sim, tamen fundamenta eius utcunque novi. In causa vero a te memorata quis sit reus, plane nescio; sed mehercle nullo modo servus. Nec autem hoc affirmare ausim; modo respondeant tibi iurisconsulti. Libenter autem Senecae senioris declamationes hic legerim, ubi causae mirabiles ac saepe ridiculae, sententiaeque iurisconsultorum non minus memoratu dignae inveniri possunt. Vale.


RE: De iuris prudentia Romana
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Hamilcar | 19.08.2003 - 19:16 | 2 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Duo iurisprudentiae periti tabernam intraverunt controversiam inter se habentes de pristina virtute legum modernarum. Alter legibus duodecim tabularum favebat, alter Iustiniani. “Fiat certamen.â€
Area Latina
 
Nuntii: 106
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 20.14

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 02 Apr, 2004 9.45

Mercurius omnibus s. d.

Quidam heri me interrogavit, utrum verum esset an non, quod ipse audivisset, scilicet quod in iure Romano filium adoptatum patri abdicare non liceret? Cum autem iurisprudentiae Romanae me minus peritus sum, quaestionem hanc vobis ecce profero. Succurrite sodales! Valete. d. IV. Non. Apr.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

O sancta iustitia!

Emitteby Marcus Favonius on Ven 02 Apr, 2004 17.22

Marcus Mercurio ceterisque sodalibus iuris Romani studiosis s.

O sancta iustitia! Priusquam ad ea, quae quaesivisti, quam paucissimis rescribam, hoc praefari opus est: In hac epistula verbum abdicandi pro termino qui dicitur technico habetur, ne cum verbo emancipandi confundatur. Quid ergo?

Evolvamus „Institutiones“ et „Codicem Iustinianum“:

(1) „Non solum ... naturales liberi ... in potestate nostra sunt, verum etiam ii, quos adoptamus“ (I. 1, 11, pr.) –

(2) „adoptio enim naturam imitatur“ (I. 1, 11, 4) –

(3) „Abdicatio, quae Graeco more ad alienandos liberos usurpabatur et apoceryxis dicebatur, Romanis legibus non comprobatur“ (C. 8, 46(47), 6).

Quibus ex verbis allatis, nisi tota re fallor, quid effici cogique possit, satis manifestum videtur esse.

Ceterum legi oportet D. 1, 7 („de adoptionibus et emancipationibus et aliis modis, quibus potestas solvitur“).

Hoc responsum tibi usui fore spero. :)

Vale.

Eodem die.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Guest on Sol 04 Apr, 2004 5.08

Cristianus Iulius Mercurio salutem!

De tua quaestione haec dicam: Anno Domini DXXX Iustinianus reformavit regiminem adoptionis in dua genera eius instituendo; alterum adoptio plena apellatur, alterum adoptio minus plena. Per adoptionem minus plenam ille adoptans alienum vinculo parentali carentem in suam familiam educebat, sed patris veri auctoritas non extincta est. Filius accipiebat modo ius ad succesionem ab intestato adoptantis. Per adoptionem plenam filius adoptatus novam familiam sine restrictionibus intrabat. Sed adoptio plena solum licita erat versus descendentes a sanguine vel membra ipsius familiae, e.g. adoptio nepotis ab avuo.

Spero te iuvisse. Vale!

Pilaris, III a. Non. Apr.
Guest
 


Return to Antiquitas Romana

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron