De iuris prudentia Romana
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Marcus Favonius ® | 19.08.2003 - 12:56 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Salvete, ubicumque gentium estis, pariter omnes!
Romanos ad summum iuris prudentiae gradum pervenisse constat; quod in his colloquiis adhuc videtur esse neglectum. Novum ergo instituamus sermonem: „de iuris prudentia Romana“, cuius fundamenta iacta sunt celeberrimis his ULPIANI verbis: „Iustitia est constans et perpetua voluntas ius suum cuique tribuendi. Iuris praecepta sunt haec: honeste vivere, alterum non laedere, suum cuique tribuere. Iuris prudentia est divinarum atque humanarum rerum notitia, iusti atque iniusti scientia“ (D. 1, 1, 10). Verba digna sunt, quae nostra quoque aetate respiciantur.
Ut autem doctrina usu confirmetur, causam vobis quandam propositurus sum sane difficilem et contortam, quae nonnullis etiam nostrae aetatis libris scholasticis inserta est. Memoriae tradita est ab Ulpiano illo iuris peritissimo. Ecce eius ipsius verba:
„Item Mela scribit, si, cum pila quidam luderent, vehementius quis pila percussa in tonsoris manus eam deiecerit et sic servi, quem tonsor radebat, gula sit praecisa adiecto cultello: in quocumque eorum culpa sit, eum lege Aquilia teneri. ...“ (D. 9, 2, 11, pr.).
Quaeritur, in quo culpa sit: num in tonsore? an in universis viris pila ludentibus? an in uno solo viro, qui pilam in tonsoris manus deiecit? an in servo interfecto? an in universis his hominibus remoto omni discrimine? an...?? Quid iudicatis?
Ceterum, ne nimium res habeat difficultatis, melius erit neglegere legem illam Aquiliam, quippe quae „servis... exaequ(e)t quadrupedes, quae pecudum numero s(i)nt et gregatim habe(a)ntur, veluti oves caprae boves equi muli asini.“ (Gai. D. 9, 2, 2, 2).
Fiat ergo iustitia...
RE: De iuris prudentia Romana
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Mercurius Hungaricus ® | 19.08.2003 - 15:47 | 1 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Mercurius omnibus salutem.
Marce carissime, recte in nuncio tuo de iure Romano nullam adhuc mentionem factam esse querebaris, cuius ipse licet haud peritus sim, tamen fundamenta eius utcunque novi. In causa vero a te memorata quis sit reus, plane nescio; sed mehercle nullo modo servus. Nec autem hoc affirmare ausim; modo respondeant tibi iurisconsulti. Libenter autem Senecae senioris declamationes hic legerim, ubi causae mirabiles ac saepe ridiculae, sententiaeque iurisconsultorum non minus memoratu dignae inveniri possunt. Vale.
RE: De iuris prudentia Romana
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Hamilcar | 19.08.2003 - 19:16 | 2 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Duo iurisprudentiae periti tabernam intraverunt controversiam inter se habentes de pristina virtute legum modernarum. Alter legibus duodecim tabularum favebat, alter Iustiniani. “Fiat certamen.â€