LECTIO MAGNA II. MEDIAEVALIS

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby soter on Lun 30 Oct, 2006 23.32

Soter mercurium, certaminis magistrum, salutat.

Suspicor, quidem, nuntium meum #6200 te effugisse: ibi, enim, etiamsi non copiose, de auctoribus, de aetatibus, de argumentis et de causis, quae ad opera tria illa eligenda me adduxerunt, commentarios quosdam scripsi.
Nuntius #6200 et nuntius #6235, ceterum, alter alterum explet !
Facias, amice, ut quam optime valeas !!
Soter
A. d. III Kalendas Novembres a. D. MMVI - Neapoli
Last edited by soter on Ven 03 Nov, 2006 10.18, edited 1 time in total.
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Iulia on Mart 31 Oct, 2006 11.46

Iulis optimis suis amicis Marco Favonio, Soteri, Erkkipoetae, Mercurio necnon ceteris s. d. p.

Gratias tibi plurimas, care Marce, ob explicationes tuas cum de Archipoeta tum de mensibus. Certe aliquae nomina agnovi, ut uuintarmanoth, sed de aliis omnino desperabam. Quod attinet ad Archipoetam, mira tua explicatio, sed cum videatur esse singula, accipienda erit.

Gratias etiam tibi maximas, Soter, pro amplis excerptis. In quae, sicut etiam in Erici opera, fine septimanae fusius incumbam.
Valeatis quam optime.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 31 Oct, 2006 23.22

Mercurius sodalibus s. d.

Opus secundum, quod elegi, Anonymi scriptoris (sive P. Magistri) [color=red]„Gesta Hungarorumâ€
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Merc 01 Nov, 2006 0.11

Marcus Mercurio suo s.d.p.
Vehementer tibi gratulor, amice mi optime, de „GESTIS HVNGARORVM“ feliciter electis. Equidem nonnullis ante annis hoc opus summo perlegi studio. Budapestini cum Anonymum capite velato haud procul ab Arce Vájdahunyad in silva urbis sedentem aspexissem, recordatione Gestorum non mediocriter commotus sum. Nunc abs te impulsum me esse scito ad relegendum!
Sit fausta tibi nox!
Pr. K. Nov. Ex Cornicum Campo.
:D

Addendum:
Gesta Hungarorum et Waltharius Manu Fortis paullulum inter se coniuncta videntur esse. Apud Anonymum enim scriptum legimus hoc (cap. 1 De Scithia):

„A cuius [sc. Magog] etiam progenie regis descendit nominatissimus et potentissimus rex Athila, qui anno dominice incarnationis CCCCLI de terra Scithica descendens ... in terram Pannonie venit et fugatis Romanis regnum obtinuit; et regalem sibi locum constituit iuxta Danubium super Calidas Aquas et omnia antiqua opera, que ibi invenit, renovari precepit et in circuitu muro fortissimo edificavit, que per linguam Hungaricam dicitur nunc Buduvar et a Theutonicis Ecilburgu vocatur.“
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Merc 01 Nov, 2006 16.52

Mercurius Marco suo s. d.

Et mihi placet illa statua apud arcem Vajdahunyad erecta; facies certe illius statuae quasi velata significat nos etiamnunc nescire, quis noster P. Magister fuerit. Sed, ex alia parte nimium tristis ac acer illius statuae aspectus mihi videtur; Anonymum vero hominem fuisse ingenii alacris ac iocorum amantem putaverim. Ecca fabula alia, ubi Anonymus enarrat, quomodo a Hungaris rivus alius denominatus sit Ketelpotaca ("Ketel-pataka") :

Et sic transeuntes fluvium Budrug, cum predictum parvum fluvium transirent quasi leti, tunc per inundationem aquarum Ketel* equo offendente in aquam submersus est et sociis suis adiuvantibus vix a leto liberatus est. Tunc fluvius ille per socios Ketel** vocatus est per risum Ketelpotaca. (An. 15.)

:D

Vale! Budapestini, Kalendis Novembris.

Quod ad Waltharium, inspexi meam editionem, ubi haec de Athila ab Anonymo scripta a chronico Reginonis abbatis mutuata esse asserit Desiderius Pais.



* Ketel: dux Hungarus.
** genitivus.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Merc 01 Nov, 2006 21.46

Marcus Mercurio suo s.

In mea Gestorum Hungarorum editione (G. Silagi / L.Veszpr
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Nicolas Cantono on Ven 17 Nov, 2006 19.15

Nicolas sodalibus omnibus s.p.d.

Ut id pollicitus sum, repositoria Tridenti bibliothecae denique perlustravi.

Quot sunt auctores medii aevi occultis in libris abditi, qui summa ope me exoptabant, ut se longius oblivione obrutos extraherem et in nova interretiali luce proicerem !
Sic me precabatur alius quidam:

- “ Milia iamdudum annorum a nullo lectus sum. Quidnam? Num hunc ad finem noctes diesque tenue meo aevo laboravi?â€
Last edited by Nicolas Cantono on Lun 11 Dec, 2006 15.00, edited 2 times in total.
Nulla servitus turpior est quam voluntaria, Sen, Ep. ad Luc
Nicolas Cantono
 
Nuntii: 7
Nomen dedit: Iov 24 Aug, 2006 10.40
Location: Normannia (propter Rotomagum) - Gallia cisaslpina (Tridentum)

Est, est, est!

Emitteby Phlebas on Ven 17 Nov, 2006 23.40

Phlebas tiro Nicolaum doctissimum amicissime salutat

Est, est est, Nicolae norimanni mihi: maxume gaudeo propter auctores tuos ignotos!

Ex tenebris ad lucem, ex oblivione ad famam interretialem voces medii aevi nobis protuluisti, voces auctorum (mihi) ignotorum.

Gratissimus tibi sum, et oro et obsecro ut nobis opera (aut excerpta) plurima, ut potes, mittas.

Vale quam optume

a.d. xv Kal. Nov. mmvi, pluviam autumni Mediolani inspiciens
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.
Phlebas
 
Nuntii: 123
Nomen dedit: Iov 29 Dec, 2005 15.42

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Mart 21 Nov, 2006 19.20

Marcus Nicolao sal.

Tres scriptores adhuc mihi prorsus ignotos in certamen descendere iubes. Non omnia scimus omnes. Equidem imprimis Landulphum, quippe qui „Historiam Mediolanensem“ scripserit, dignum puto, quem legam. Multis enim ante mensibus Phleba nostro auctore Bonvesini da la Riva legi librum, cui titulus „ De Magnalibus Mediolani“ (cap. 5, 6: „... de amissione trium Magorum“; Coloniae Agrippinae natum me esse scito :lol: ).

Bene vale.

XI K. Dec. Ex Rhenania inferiore.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Nicolas Cantono on Merc 22 Nov, 2006 14.07

Nicolas Phlebae, Marco ceterisque sodalibus s.p.d


Vobis multas gratias ob nuntios vestros ago.
Antequam Tridentum advenissem, et ego Mediolanum incolabo.

De cuius historia hodie agitur:

2. Landulphus Senior:

Hic Mediolani in secunda parte saeculi XI clerus fuit et "Historiam Mediolanensis" scripsit.
Quae historia exemplum praebet, quo modo potestas eo tempore in pluribus civitatibus saepe ab ducibus ad populum transierit.


Post multum vero non tempus cives [...] gladios in semetipsos ferentes, hostes semetipsis effecti sunt. Enim huius causa belli duces, qui hanc urbem animi scientia, corpore virtute regere ac tutare solentes, per quandam negligentiam amisso dominio, fuerunt quondam [...]
At postquam nescio quibus de malis causis iam tantum precrebrescentibus, honorificentiam atque suarum dignitatum magnificentiam duces novitiis capitaneis paulatim dederunt, maximis nudati honoribus, antiquorum et suorum parentum reverentiam obliti, in honoribus, cunctis annullati sunt.

Itaque universus populus reverentiam et debitum, quod ducibus impendere solebant, paucis capitaneis, qui duces sublimaverant, exigebant; maiora tamen civitatis ducibus manu et consciliis adhuc regentibus, capitanei valvassores, ut securius nova dona tenerent, sublegerunt.

Interea populus suorum malorum per diversos ac varios dominos mala videns crevisse, durius habens dominium suorum civium quam ducum quondam suorum, tentando eventus bellorum varios, ab illorum dominio sese defendere ac liberare disposuit.
Igitur Heriberto adhuc cathedram regente Ambrosianam, quem fortia ac grandia acta superborum principum et ipsius regis supradicti animi ingenio et militum suorum fortitudine viriliter correpsisse cognovimus, bella gravissima in urbe, populo adversus maiores pro libertate acquirenda proeliante, quam olim parentes eius ob nimiam hominum raritatem amiserant, crudelissime adorta sunt. Propterea factum est, ut in quacumque urbis regione capitanei et valvassores populum superabant, inhumaniter ipsum trucidabant.
At populus, [...] magis mori diligens quam vivere inhoneste, ac dulcius iudicans mortem videre quam vitam summo cum dedecore ducere longam, ubicumque ipsos armis et iaculis diversis vincebat, velut serpentes aut dracones crudelissimos per omnia mortificabat.

Demum capitanei et valvassores sese in urbe videntes populo resistere minime posse, existimans populum fame et ferro multisque necessitatibus per nimiam obsidionem devincere ac superare posse et antiquis redigi servitiis, urbem secrete ac unanimiter exierunt. Quo facto populus videns vitam in manibus fore, magis armis sperans salutem quam ullis beneficiis, studio bellorum et ingeniis animorum curiose diu noctuque exardescens, paupertate fortis, pro acquirenda libertate fortissimus, divitiis anxius, sed studiosior libertate, iaculis ac tormentis variis diversisque munitionibus omnique ingenio, quo sese a civibus hostes iam facti mortales liberare possent, operam dabant curialiter.
Erat enim ductor atque illorum protector Lanzo nobilis et capitaneus altus, cuius conscilio animi atque corporis exercitationibus cuncta regebantur negotia.




Hoc excerptum reperi in http://www.storia.unina.it/insegnam/senatore/filos.html. Premetote collegamentum 'Antologia di fonti'.
Pagina est Neapolitani doctoris (F. Senatore), quod, ut opinor, aliquo gaudio Soteri erit.
Si exitum cruenti belli cognoscere vultis... adiuvare non possum, quippe quando id et ego admodum nescio (sed forsitan inquirem).
Excerptum et in biblioteca tridentina inveni. In eo prima sententia ita legitur:

"Post multum vero non tempus cives suorum victoria potiti inimicorum, ut genus agere solet humanum, hostibus hostes, amicis amici fidelissimi mala pro malis et bona pro bonis reddentes curiose effecti sunt. Quin etiam pacem cum hominibus habentes, cum iam inimici undique deficerent, gladios in semetipsos ferentes, hostes sibimetipsis effecti sunt."


Quid nam? Hostibus alienis semper opus est, ne civitas bellum in semet vertat ?

Saltem de Lanzone edidici, cuius nomen aliqua via Mediolani datum esse memini.



Vitiosus imber denique hic desiit; hic dies limpidum caelum nobis polliciturus videtur, quod vobis omnibus ex vestra parte orbis terrae una cum valetudine bona exopto.

N.
Nulla servitus turpior est quam voluntaria, Sen, Ep. ad Luc
Nicolas Cantono
 
Nuntii: 7
Nomen dedit: Iov 24 Aug, 2006 10.40
Location: Normannia (propter Rotomagum) - Gallia cisaslpina (Tridentum)

Emitteby Nicolas Cantono on Iov 30 Nov, 2006 21.26

S.p.d


Denique venit meus tertius pugnator:

3. Gaufredus Malaterrae :
"De rebus gestis Rogerii Calabriae et Siciliae Comitis et Roberti Guiscardi Ducis fratris eius"

Formidabilis est, quippe cum Normannis iter facit.
Fugite omnes! Nulla miseratio ab illis crudelibus militibus exspectanda est, sed tantum cruor, incendia, caedes!

Venit sero (quia dies plurimi ab meo proximo nuntio iam intercesserunt) et vos moraturus est (date veniam): sed, cum de Normannis agatur, certe morituros juvat moraturos esse.


Gaufredus vivebat in secunda parte saeculi XI, monacus in Sancta Agata (Cataniae), quae prima abbatia Siciliae fuit.
Sed verosimile e Gallica venibat, quia se
«ex partibus transmontanis»
oriundum dixit.

Gaufredus suae narrationi prooemium lungum anteponit, in quo propositum suum sic comprobat:

"Antiquorum philosophorum traditione, futurae propaginis humanae mos inolevit, fortium facta virorum, apicibus adnotata, ad posteros transmittere, ne facta memoranda cum ipsis, a quibus fiunt, silentio depereant."

Tunc ponit Sallusti praeclaram sententiam, quam iam pridem retuli:
"Omnes homines, qui sese student praestare animalibus..."



Denique incipit:


Normannia patria quaedam est in partibus Galliae, quae quidem non semper Normannia dicta fuit sed regalis quondam regum Francorum fiscus cum toto suo tenimento, cuius pars erat, generali nomine Francia et sic vocabatur, usque dum Rodlo, dux fortissimus, parta audacia, ex Norveia, coadunata sibi plurima fortium militum manu, navali exercitu sese pelago credentium, Frisiam et quaeque maritima loca usque occidentem devastans, tandem in portu, ubi Secana fluvius in mare defluens intrat, appulsus est:

cuius per alveum maxima classe profundiores partes Franciae penetrans, amoenitate locorum inspecta, prae caeteris quas pertransierat regiones, hanc amore amplecti et sibi adoptare fecit.



Exordium facetum esse duxi, quia fieri videtur, quasi Gaufredus Caesarem paulum imitetur.

Subrisi quoque vedens aliquem mille ante annis Italica gente exponentem, ubi Normannia locata sit, quod et ego in Italia minimum ducenties facere debui.

Ceteroquin famam meae regionis bene extollit, cum de "amoenitate locorum" loquitur:
Normannia ea regio est, quae amorem tranquillitatis pacisque in cruentissimorum barbarorum corde infundere valeat!

Tandem, Normanni, e Scandinavia egressi, in Galliam et in Italiam sese effuderunt. Nonne ita ad plures nostrum pertinent?


Atque hoc excerptum elegi:

Ut Robertus Guiscardus, Rogerio adiuvante, anno Domini MLXX urbem Barensem subegit:


Urbs Barensis in aerumnis:

Principabatur tunc temporis urbi Barensi sub imperatore graecus quidam, Argeritius nomine, qui, cum caeteris civibus pro tempore et loco consilio habito, chartulis aerumnas urbis civiumque, sed et hostium infestationem, adnotans, clam de nocte per quendam ab urbe digredientem Diogeno, Costantinopolitano imperatori, dirigit:

urbem, quae, sola in eius fidelitate persistens, undique hostili incursione quatiebatur, nisi citius subveniat, se amissuros sciat, victus penuria; se - iam tertio anno instantibus hostibus - circumsepto, cives, diutino certamine deficientes, deditionem parare; nisi ipsam retineat, spem nullam de recuperatione pervasae ab hostibus patriae ulterius reservari.

Legatus, quod instructus erat, fideliter adimplere satagens, brevi magnum conficiens iter, Byzantium venit. Acceptas epistolas imperatori repraesentare vadit: epistolis orationem exhortatoriam ut subveniat, addit. Imperator vero, susceptis epistolis ac perlectis, Duracium mittens, classem in mari parare facit, cui Gocelinum de Corintho - quendam natione normannum et in palatio post imperatorem secundum paucis, quia strenuus armis et consilio callens erat - ducem praeponens, cum multis copiis Barensibus succurrendum disponit.

Porro qui missus fuerat, iussus ab imperatore, Barum regrediens, clam per hostes urbem, ut exierat, intrat. Acta refert, signumque, quo auxilium veniens eminus cognoscant, edocet: ut simile signum de uno quoque propugnaculo contra advenientes faciant, fac es scilicet accendant, ne a certo portu devient, admonet.


"Animo cupienti nihil satis festinatur":

Barenses, hoc nuntio exhilarati, plus necessario festinantes, - animo enim cupienti nihil satis festinatur - in proximam noctem faces accendunt, clamoribus et laudibus plus solito laetitiam ostendunt. Quidnam in hoc facto praetendant, inter nostros quaestio oritur: fit de pluribus rebus coniectura; undique argumentatur; a prudentioribus rei veritas depraehenditur, auxilium videlicet per mare illis advenire.

Advenerat tamen in auxilium ducis fratris plurimo remige comes Siciliae, Rogerius [Rogerius enim "primo Calabriam, deinde vero Siciliam armata manu subiugaverit"], noviter a fratre invitatus:
leoninam in omni certamine habens ferocitatem, quam tamen prudentia regebat et fortuna favens comitabatur. Hic callide in hoc negotio agens, singulis noctibus speculatum ire iubet, si forte eminus per mare adventantes naves aspiciantur.

Cum ecce, quadam iam nocte mediante, quasi stellae lucernae ardentes in summitate mali uniuscuiusque navis eminus apparere conspiciuntur. Quod cum a comite compertum fuisset, accelerantissime, armata manu, plurimo sese remigi credens, obviam hostibus ire accelerat. Quos hostes eminus aspicientes, Barenses, qui sibi prae gaudio occurrerent, rati, minus sese ad defensionem aptant.
Comes vero navem Gocelini, qui dux hostium erat, duabus lanternis a caeteris distinctam, eminus cognoscens, illam versus impetum suorum intendere iubet. Dumque fortiter congrediuntur, tanta vi quaedam ex nostris super navem illorum grassata est, ut, ex uno latere cum pondere armorum incaute decurrente, centum quinquaginta loricati ex nostris submergerentur. Comes vero Gocelinum oppugnans superat: quem in suam navem exarmatam recipiens, cum triumpho gloriosus ad fratrem remeat.

Dux vero, amittendi timore in certamine fratris, plurimum angebatur: quippe enim nec succurrere poterat, nec alium, excepto illo - caeteris defunctis -, habebat. At cum victor et incolumis redire nuntiatur, nulli credulus fieri asserit, donec visu sibi satisfaciente. Utrum sanus esset scrutando, ingeminat cum lacrimis. Comes vero Gocelinum, mirifice graeco more praeparatum, duci, ad honorem, repraesentat captivum
[Gocelinus Guiscardo destinatus erat, unde, ut opinor, "Giscard d'Estaing" nomen originem ducit]

Qui plura vel omnia perlegere cupiat, ad hanc inscriptionem se referat: http://www.cesn.it/Cronisti/malaterra.htm


Tandem propositum meum perfeci!
Date veniam, quod tanto tempore usus sum.

Tot alios scriptores in tenebris relinquere debui!
Ab aliis colustrabuntur.


Valete,


N.
Nulla servitus turpior est quam voluntaria, Sen, Ep. ad Luc
Nicolas Cantono
 
Nuntii: 7
Nomen dedit: Iov 24 Aug, 2006 10.40
Location: Normannia (propter Rotomagum) - Gallia cisaslpina (Tridentum)

Landulphus et Hummes

Emitteby Phlebas on Mart 05 Dec, 2006 1.17

Phlebas Nicolao sodalibusque omnes salutem dicit

Post epistulam tuam, librum Landulphi Senioris in interrete emi et impatienter exspectabam.

Hodie mane ephemeridem (1) lego et fortuitu invenio: Claudius Hummes, novus minister cleri dicit: "Caelibatus sacerdotum non est dogma Ecclesiae".

Postmeridie, in domo reversus, invenio librum Landulphi, inscriptum "Mediolanensis Historiae, Libri Quatuor" (2): librum avide percurro et lego:

...vivente tamen beato Ambrosio, gravissima dissensio inter sacerdotes monogamos et alios sub virginitate aut castitate degentes in synodo coram apostolico orta est.

....

At beatus Ambrosius videns atque cognoscens sensus humanos, et sancta conscilia, et omnes pronos ad peccandum, maxime propter incontinentiam, sciens aliquem neque virginitatem neque castitatem nisi a Deo posse habere, os suum aperiens, quod in libro iam dictaverat de officis, ait: "De monogamia sacerdotum quid loquar? Quin una tantum permittitur copula, et non repetita, et haec lex est non iterare coniugium", ...
…

Itaque Graeci sacerdotes Ambrosianam tenentes sententiam, usque hodie sancitum et pro lege sacra habent, ut quando in sacerdotio unguntur, aut virginitatem exinde promittunt, aut uxores in testimonio virorum bonorum sibi sociantur ...


Grates tibi ago maximas: nobis ostendisti auctorem, ut ita dicam, huius aetatis! Auctores medii aevi nobis viciniores sunt quam credimus.

Vale, valete

A.d. Pridie Nonas Dec. MMVI, Mediolano

-----------------------------
(1) Corriere della Sera, lunedì 4 dicembre 2006, pag. 21
(2) Landulphi Senioris, Mediolanensis Historiae Libri Quatuor, a cura di Alessandro Cutolo, Bologna, Zanichelli, 1942
Last edited by Phlebas on Lun 11 Dec, 2006 1.26, edited 1 time in total.
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.
Phlebas
 
Nuntii: 123
Nomen dedit: Iov 29 Dec, 2005 15.42

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 07 Dec, 2006 0.11

Mercurius sodalibus s. d.

Cum de litteris medii aevi disputamus, collectionem illam poematum „Carmina Buranaâ€
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Nicolas Cantono on Lun 11 Dec, 2006 14.57

Salve,

Tibi adsentior, Phlebas. Et ego, cum auctores mediae aetatis percurrerem, saepe aliquid animadverti, quod ad nostram aetatem pertinebat, praecipue in lingua vel sententiis.

Quod ad tuum nuntium pertinet, nonne vidisti 'gravissimam dissensionem inter sacerdotes' et nunc ortam esse, cum sacerdotes ex omne parti orbis terrae in 'US' convenissent, ut de matrimonio postularent.

Argumentis Ambrosii forsitan usi sunt. Perpaucum de Ambrosio legi, sed prudentes sententias de variis argumentis habuisse videtur.

Opto Landolphi librum te delectaturum esse.

Quam optime omnes valete,

N.
Nulla servitus turpior est quam voluntaria, Sen, Ep. ad Luc
Nicolas Cantono
 
Nuntii: 7
Nomen dedit: Iov 24 Aug, 2006 10.40
Location: Normannia (propter Rotomagum) - Gallia cisaslpina (Tridentum)

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Merc 13 Dec, 2006 14.30

Marcus Mercurio amico suo spectatissimo s.p.d.

„O Fortuna velut luna statu variabilis, semper crescis aut decrescis...“! Epistula tua, mi Mercuri, in memoriam redegit opus illud grande, quod composuit Carolus Orff. Quid mirum, si CD*) e forulis deprompsi? O modos admirabiles!

Cura, ut valeas.

Id. Dec. Ex Cornicum Campo.

-----------
*) Carmina Burana / Cantiones profanae / Philipps 422 363-2.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

PreviousNext

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron