Moderators: Moderator, Redactio Interretialis
Post multum vero non tempus cives [...] gladios in semetipsos ferentes, hostes semetipsis effecti sunt. Enim huius causa belli duces, qui hanc urbem animi scientia, corpore virtute regere ac tutare solentes, per quandam negligentiam amisso dominio, fuerunt quondam [...]
At postquam nescio quibus de malis causis iam tantum precrebrescentibus, honorificentiam atque suarum dignitatum magnificentiam duces novitiis capitaneis paulatim dederunt, maximis nudati honoribus, antiquorum et suorum parentum reverentiam obliti, in honoribus, cunctis annullati sunt.
Itaque universus populus reverentiam et debitum, quod ducibus impendere solebant, paucis capitaneis, qui duces sublimaverant, exigebant; maiora tamen civitatis ducibus manu et consciliis adhuc regentibus, capitanei valvassores, ut securius nova dona tenerent, sublegerunt.
Interea populus suorum malorum per diversos ac varios dominos mala videns crevisse, durius habens dominium suorum civium quam ducum quondam suorum, tentando eventus bellorum varios, ab illorum dominio sese defendere ac liberare disposuit.
Igitur Heriberto adhuc cathedram regente Ambrosianam, quem fortia ac grandia acta superborum principum et ipsius regis supradicti animi ingenio et militum suorum fortitudine viriliter correpsisse cognovimus, bella gravissima in urbe, populo adversus maiores pro libertate acquirenda proeliante, quam olim parentes eius ob nimiam hominum raritatem amiserant, crudelissime adorta sunt. Propterea factum est, ut in quacumque urbis regione capitanei et valvassores populum superabant, inhumaniter ipsum trucidabant.
At populus, [...] magis mori diligens quam vivere inhoneste, ac dulcius iudicans mortem videre quam vitam summo cum dedecore ducere longam, ubicumque ipsos armis et iaculis diversis vincebat, velut serpentes aut dracones crudelissimos per omnia mortificabat.
Demum capitanei et valvassores sese in urbe videntes populo resistere minime posse, existimans populum fame et ferro multisque necessitatibus per nimiam obsidionem devincere ac superare posse et antiquis redigi servitiis, urbem secrete ac unanimiter exierunt. Quo facto populus videns vitam in manibus fore, magis armis sperans salutem quam ullis beneficiis, studio bellorum et ingeniis animorum curiose diu noctuque exardescens, paupertate fortis, pro acquirenda libertate fortissimus, divitiis anxius, sed studiosior libertate, iaculis ac tormentis variis diversisque munitionibus omnique ingenio, quo sese a civibus hostes iam facti mortales liberare possent, operam dabant curialiter.
Erat enim ductor atque illorum protector Lanzo nobilis et capitaneus altus, cuius conscilio animi atque corporis exercitationibus cuncta regebantur negotia.
"Post multum vero non tempus cives suorum victoria potiti inimicorum, ut genus agere solet humanum, hostibus hostes, amicis amici fidelissimi mala pro malis et bona pro bonis reddentes curiose effecti sunt. Quin etiam pacem cum hominibus habentes, cum iam inimici undique deficerent, gladios in semetipsos ferentes, hostes sibimetipsis effecti sunt."
oriundum dixit.«ex partibus transmontanis»
"Antiquorum philosophorum traditione, futurae propaginis humanae mos inolevit, fortium facta virorum, apicibus adnotata, ad posteros transmittere, ne facta memoranda cum ipsis, a quibus fiunt, silentio depereant."
"Omnes homines, qui sese student praestare animalibus..."
Normannia patria quaedam est in partibus Galliae, quae quidem non semper Normannia dicta fuit sed regalis quondam regum Francorum fiscus cum toto suo tenimento, cuius pars erat, generali nomine Francia et sic vocabatur, usque dum Rodlo, dux fortissimus, parta audacia, ex Norveia, coadunata sibi plurima fortium militum manu, navali exercitu sese pelago credentium, Frisiam et quaeque maritima loca usque occidentem devastans, tandem in portu, ubi Secana fluvius in mare defluens intrat, appulsus est:
cuius per alveum maxima classe profundiores partes Franciae penetrans, amoenitate locorum inspecta, prae caeteris quas pertransierat regiones, hanc amore amplecti et sibi adoptare fecit.
Principabatur tunc temporis urbi Barensi sub imperatore graecus quidam, Argeritius nomine, qui, cum caeteris civibus pro tempore et loco consilio habito, chartulis aerumnas urbis civiumque, sed et hostium infestationem, adnotans, clam de nocte per quendam ab urbe digredientem Diogeno, Costantinopolitano imperatori, dirigit:
urbem, quae, sola in eius fidelitate persistens, undique hostili incursione quatiebatur, nisi citius subveniat, se amissuros sciat, victus penuria; se - iam tertio anno instantibus hostibus - circumsepto, cives, diutino certamine deficientes, deditionem parare; nisi ipsam retineat, spem nullam de recuperatione pervasae ab hostibus patriae ulterius reservari.
Legatus, quod instructus erat, fideliter adimplere satagens, brevi magnum conficiens iter, Byzantium venit. Acceptas epistolas imperatori repraesentare vadit: epistolis orationem exhortatoriam ut subveniat, addit. Imperator vero, susceptis epistolis ac perlectis, Duracium mittens, classem in mari parare facit, cui Gocelinum de Corintho - quendam natione normannum et in palatio post imperatorem secundum paucis, quia strenuus armis et consilio callens erat - ducem praeponens, cum multis copiis Barensibus succurrendum disponit.
Porro qui missus fuerat, iussus ab imperatore, Barum regrediens, clam per hostes urbem, ut exierat, intrat. Acta refert, signumque, quo auxilium veniens eminus cognoscant, edocet: ut simile signum de uno quoque propugnaculo contra advenientes faciant, fac es scilicet accendant, ne a certo portu devient, admonet.
[Gocelinus Guiscardo destinatus erat, unde, ut opinor, "Giscard d'Estaing" nomen originem ducit]Barenses, hoc nuntio exhilarati, plus necessario festinantes, - animo enim cupienti nihil satis festinatur - in proximam noctem faces accendunt, clamoribus et laudibus plus solito laetitiam ostendunt. Quidnam in hoc facto praetendant, inter nostros quaestio oritur: fit de pluribus rebus coniectura; undique argumentatur; a prudentioribus rei veritas depraehenditur, auxilium videlicet per mare illis advenire.
Advenerat tamen in auxilium ducis fratris plurimo remige comes Siciliae, Rogerius [Rogerius enim "primo Calabriam, deinde vero Siciliam armata manu subiugaverit"], noviter a fratre invitatus:
leoninam in omni certamine habens ferocitatem, quam tamen prudentia regebat et fortuna favens comitabatur. Hic callide in hoc negotio agens, singulis noctibus speculatum ire iubet, si forte eminus per mare adventantes naves aspiciantur.
Cum ecce, quadam iam nocte mediante, quasi stellae lucernae ardentes in summitate mali uniuscuiusque navis eminus apparere conspiciuntur. Quod cum a comite compertum fuisset, accelerantissime, armata manu, plurimo sese remigi credens, obviam hostibus ire accelerat. Quos hostes eminus aspicientes, Barenses, qui sibi prae gaudio occurrerent, rati, minus sese ad defensionem aptant.
Comes vero navem Gocelini, qui dux hostium erat, duabus lanternis a caeteris distinctam, eminus cognoscens, illam versus impetum suorum intendere iubet. Dumque fortiter congrediuntur, tanta vi quaedam ex nostris super navem illorum grassata est, ut, ex uno latere cum pondere armorum incaute decurrente, centum quinquaginta loricati ex nostris submergerentur. Comes vero Gocelinum oppugnans superat: quem in suam navem exarmatam recipiens, cum triumpho gloriosus ad fratrem remeat.
Dux vero, amittendi timore in certamine fratris, plurimum angebatur: quippe enim nec succurrere poterat, nec alium, excepto illo - caeteris defunctis -, habebat. At cum victor et incolumis redire nuntiatur, nulli credulus fieri asserit, donec visu sibi satisfaciente. Utrum sanus esset scrutando, ingeminat cum lacrimis. Comes vero Gocelinum, mirifice graeco more praeparatum, duci, ad honorem, repraesentat captivum
...vivente tamen beato Ambrosio, gravissima dissensio inter sacerdotes monogamos et alios sub virginitate aut castitate degentes in synodo coram apostolico orta est.
....
At beatus Ambrosius videns atque cognoscens sensus humanos, et sancta conscilia, et omnes pronos ad peccandum, maxime propter incontinentiam, sciens aliquem neque virginitatem neque castitatem nisi a Deo posse habere, os suum aperiens, quod in libro iam dictaverat de officis, ait: "De monogamia sacerdotum quid loquar? Quin una tantum permittitur copula, et non repetita, et haec lex est non iterare coniugium", ...
…
Itaque Graeci sacerdotes Ambrosianam tenentes sententiam, usque hodie sancitum et pro lege sacra habent, ut quando in sacerdotio unguntur, aut virginitatem exinde promittunt, aut uxores in testimonio virorum bonorum sibi sociantur ...
Users browsing this forum: No registered users and 0 guests