Marcus Mercurio suo s.p.d.
Mense Iunio Dussellodorvi bibliopolae mercatum instituere solent, ut libros veteres, tabulas geographicas imaginesque vendant. Quem mercatum nudius tertius perambulans exemplar emi imaginis saeculo XIX in Britannia chalybi incisae. Inscribitur „The Bridge of Pesth [sic]“. Media in imagine subtiliter effictos vides Pontem Catenatum et Montem Gerhardi. Imprimis autem delectaris aspectu Arcis sive Castri (?) ingenti magnificaque domo regia ornati. Quae splendidissima quidem solis luce perfunditur, sed deesse doles altissimam mirificamque turrim tholo tectam, quae nostris conspicitur temporibus.
Hoc loco exorta est quaestio: Quando facta est imago? Quod ad terminum qui vocatur „post quem“ attinet, res facilis videtur esse: Incisa est post Pontem Catenatum factum, id est, nisi fallor, post mensem Novembrem a. MDCCCXLIX. Terminus ante quem? Ante turrim quidem illam exstruendam, sed quo anno?
Ignosce quaeso nimiae curiositati meae!
Optime vale. IV Id. Iun. Crefeldiæ.