Mucius sodalibus s.d.
Non facilis uere uidetur quaestio religionum in aetate hodierna. Sed si mihi liceat meam quoque exponere sententiam de religione islamica, quaedam dicere uelim.
Ego puto religionem islamicam non omnino differre ab illa christiana aut hebraicam: nam cunctae in unum deum credunt, misericordiosum, creatorem caeli terraeque et patrem hominum omnium. Differunt tantum, mea sententia, tempestatum et locorum variatione.
Religio islamica orta est inter tribus arabicas inter se differentes, sine certa lege iuribusque, quae res administrabant consuetudine. Videlicet illae fuisse moribus barbaras tribus, nomades, aequiparabiles quibusdam ueteribus germanicis tribubus Europae septemptrionalis. Illae unitate carebant, et cum propheta Muhammad attulit nouam religionem, primum iungere eas omnes quiuit. Sacer liber musulmanorum non tantum normas ethicas et morales dat, sed est uere lectio legum. Enim ille aliquis locis praescribit poenas etiam corporales noxiis (e.g. dicit mulierem moecham si deprehensam et uisam a quattuor testibus flagellandam esse. Addit uero quod si illa in nomine Allahi (Dei), iureiurando iurat testes esse mendaces, illam non debet luere poenam, et si ipsa mendax est, ut execretur illam Allah. (uide Coranum, sura an-nisa^).
Velut decernere uos ipsi potestis, Coranus est etiam lex quidem. Necesse fuit ita illum esse, cum tribubus opus erat lex certa. Quid melius igitur lege diuinitus data?
Christiana religio autem nata est in magnissimo et legibus optimo imperio romano, et nullo modo ei obsistere uolebat. Immo Christus agnouit potestatem reipublicae, "date caesari quod est caesaris" dixit Iesus. Sic non oportuit in euangelio scribere praecepta ciuilia, sed moralia tantum. Et reapse christiani uiuere potebant in imperio romano leges imperii adsequentes, cum etsi leges romanae permittebant aliquas res quae christiani non probabant, tamen non cogebant ullo modo eos aliquid facere. Solum praeceptum quod illi neglegebant erat adorationem imperatoris summi sicut dei, cui rei tamen nemo illis temporibus uere credebat.
Addendum uerum aliud est, quod Coranus, sicut alii libri sacri monotheisti (qui cuncti tres agnoscuntur a musulmanis, etsi non credunt Christum filium Dei, sed prophetam tantum) interpretari uariis modis potest (e.g. alteri aiunt quattuor testes, quos antea dixi, symbolicum esse numerum, et etiam minus testes sufficere; et rursum, si foemina iureiurando suo poenam uitare potest, quomodo ius hoc efficax esse potest?).
Ita etiam nostris temporibus usus shari^a (lex islamica) incertum est, et fere quisque sua interpretatione ea uti potest.
Coranus non animos incitat ad odium, sed multi sunt homines qui lucrari uolunt super multorum bonam fidem.
Mea sententia religio islamica euoluere debet, sicut religio christiana, quae ab omnibus foeditudines medii aeui nunc humanissima facta est religio. Et multi sunt musulmani qui exprobrant acta terroristica. Et ad turpes ambitiones hominum sicut bin-ladinis aut similum latronum adiungitur quod illi populi exoptant paullulum pacis et opum quae nunc non habent, soliti omnibus turpitudinum generibus. Ita multi inueniuntur qui spe carentes etiam se ad mortem parant, desiderio melioris uitae.
Vt ad summam eam, ego confido Islam fore religionem quae non possit ullo modo ad odium excitare homines, sed hoc fieri potest auxilio tantum populorum occidentalium illis populis paupertate, fame saepeque bello adflictis.
Spero uos, si quis patientiam tenere potuit legendi omnis mei nuntii, mihi opinionem uestram allaturos.
Valete quam maxime amici totius orbis terrarum!!!
